ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Elia et jejunio

Caput XIX 第XIX章

Ambrose of Milan · De Elia et jejunio · PL 14, 721B · 23 sectiones

De Elia et jejunio 19.1

1

Luxuriosis exitium Esaiae prophetia denuntiari: mare a mercatoribus, in quorum avaritiam invehitur, sollicitari non debere; cum non ad navigandum, sed ad escam, et non hominibus, sed piscibus ad perambulandum fuerit datum: postremo qua ratione navibus comparentur voluptuosi?

PL 14, 721B

イザヤの預言が放蕩者たちに滅びを告げていること。商人たちの貪欲を責めつつ、海は商人たちによって煩わされてはならないこと。海は航海のためではなく食べ物のために、また人間ではなく魚が行き巡るために与えられたからである。最後に、快楽にふける者たちが船にたとえられるのはなぜか。

De Elia et jejunio 19.2

2

69. Et quid aliorum utar sententiis? Ipsi bene pasti ac luxuriosi quid sibi sperent, audiamus. Inducit enim eos Esaias propheta dicentes: Manducemus et bibamus: cras enim moriemur (Esai. XXII, 13) .

PL 14, 721C

69. なぜ私は他の人々の意見を用いようか。十分に食べて放蕩する者たち自身が、自分に何を望むのか、聞こう。預言者イザヤは彼らをこう言う者として登場させる。「食べよう、飲もう。明日、我々は死ぬのだから」(イザヤ22:13)。

De Elia et jejunio 19.3

3

Meritoque exclamat: Ululate naves Carthaginis, quae perierunt, et non amplius erunt (Esai. XXIII, 1) . Quod est dictum de visione Tyri, quam luxuriosam urbem cognovimus.

PL 14, 721C

そして彼が叫ぶのも当然である。「泣き叫べ、カルタゴの船よ。〔船は〕滅びてしまい、もはや存在しない」(イザヤ23:1)。これはティルスについての幻について言われたことであり、ティルスが放蕩の都市であることを、我々は知っている。

De Elia et jejunio 19.4

4

Ideoque nona visio est, non septima aut octava, quod ea neque legem custodiat, neque Evangelii gratiam: cum et sabbato legitimo ignes libidinis adolere sit vetitum, et Evangelii serie octavus dies resurrectionis illuceat.

PL 14, 721C

それゆえこれは第九の幻であって、第七でも第八でもない。それ〔ea は文法上は visio を受けるとも読めるが、幻の対象である放蕩の都ティルスを指すと取った〕は律法も守らず、福音の恩寵も守らないからである。律法の定めた安息日には情欲の火を燃やすことは禁じられており、福音の次第では八日目、すなわち復活の日が輝くからである。

De Elia et jejunio 19.5

5

Idem autem dies primus atque octavus, quia Dominica dies in se recurrit. Luxuria ergo nec fidem habet, nec observantiam disciplinae: luxuria seminarium et origo vitiorum est.

PL 14, 721C

第一の日と八日目は同じ日である。主日はそれ自身に回帰するからである。したがって放蕩は、信仰も、規律の遵守も持たない。放蕩は悪徳の苗床であり、源である。

De Elia et jejunio 19.6

6

Nec arbitremini me adversus Apostolum dixisse (I Tim. VI, 1) , quia ille ait avaritiam radicem esse vitiorum omnium, quoniam luxuria ipsius est mater avaritiae. Etenim cum exhauserit quis luxuriando proprias facultates, quaerit postea avara compendia.

PL 14, 722A

諸君は、私が使徒(一テモテ6:1)〔底本は I Tim. VI, 1 で、1 のあとに一字分の空きがある。引かれた句は6:10 にあたり、0 が刷られなかったものか〕に逆らって語ったと考えてはならない。彼は貪欲がすべての悪徳の根だと言うが、放蕩こそがその貪欲の母だからである。実際、放蕩のうちに自分の資力を使い果たした者は、のちに貪欲な儲けを求める。

De Elia et jejunio 19.7

7

70. Auditis hodie quid lectum sit: Mercatores. inquit, Phoenicum transmeantes mare in aqua multa: semen mercatorum sicut messis quae defertur (Esai. XXIII, 2 et 3) . Vicinae sunt istae civitates, Tyrus, Phoenice, Sidon: vicinae ut locis, ita et vitiis.

PL 14, 722A

70. 諸君は、今日何が朗読されたかを聞いた。「フェニキア人の商人たちは、大水の上を海を渡って行く。商人たちの種は、運び去られる刈り入れのようだ」(イザヤ23:2-3)。これらの町、ティルス、フェニキア、シドンは隣り合っている。場所が隣り合うように、悪徳もまた隣り合う。

De Elia et jejunio 19.8

8

Mercatores a negotiationibus periculosa transfretatione maris lucella quaerentes. Sollicita vita hominum, inquieta conversatio, et quodam semper in turbine, ventis ipsis mobilior quibus volvitur, et huc atque illuc saepe jactatur.

PL 14, 722A

商人とは、取引のために、海を危険に渡って、わずかな儲けを求める者たちである。人間の生は気苦労に満ち、暮らしは落ち着かず、いつも何かの渦の中にあり、自分を巻き込む風そのものよりも気まぐれで、あちらこちらにしばしば投げ出される。

De Elia et jejunio 19.9

9

Utique accusatis crebra naufragia, quis vos navigare compellit? Quasi non invidia opum et terras faciatis intutas, et ad latrocinium plurimos excitetis? Mare non ad navigandum fecit Deus, sed propter elementi pulchritudinem.

PL 14, 722B

諸君は、頻発する難破を非難する。だが、誰が諸君に航海を強いるのか。あたかも、諸君が富への妬みによって陸地をも安全でなくし、多くの者を強盗へと駆り立てているのではないかのように。神は、海を航海のために造ったのではなく、この要素の美しさのゆえに造った。

De Elia et jejunio 19.10

10

Latius pelagi fudit aequora, certe ut freto includeret terras, ne longius tu vagus et exsul errares. Sed tempestate jactatur mare. Timere ergo, non usurpare debetis. Elementum innocens nihil deliquit: temeritas humana sibi est ipsa discrimini.

PL 14, 722B

神は海原を広く注ぎ広げた。確かに、海峡によって陸地を取り囲み、汝がさすらいの身となり、追放された者として遠くまで迷い出ることのないようにするためである。だが海は嵐に揺さぶられる。したがって諸君は、海を恐れるべきであって、勝手に用いるべきではない。無垢なこの要素は、何ひとつ過ちを犯していない。人間の無謀が、自分自身にとっての危険なのである。

De Elia et jejunio 19.11

11

Denique qui non navigat, nescit timere naufragium. Dominus dixit: Dominamini piscium maris (Gen. I, 28) , non dixit: Navigate in fluctibus.

PL 14, 722B

実際、航海しない者は、難破を恐れることを知らない。主は言った。「海の魚を支配せよ」(創世記1:28)。「波の上を航海せよ」とは言わなかった。

De Elia et jejunio 19.12

12

Denique et propheta Jonas, qui missus est in Ninivem, ut poenitentiam praedicaret, quia voluit navigare, ut fugeret a facie Dei, tempestate turbatur, et sorte ductus, et jactatus in mare, et exceptus a ceto est.

PL 14, 722B

実際、預言者ヨナも、悔い改めを宣べ伝えるためにニネベへ遣わされたのに、神の面前から逃れようと航海することを望んだために、嵐に翻弄され、くじで引き当てられ、海に投げ込まれ、大魚に受け取られた。

De Elia et jejunio 19.13

13

71. Propheta quoque David ait, cum Dei circa hominem commemoraret gratiam: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris (Psal. VIII, 8 et 9) .

PL 14, 722C

71. 預言者ダビデもまた、人に対する神の恩寵を思い起こして言った。「汝はすべてを彼の足の下に服させた。すべての羊と牛、さらに野の家畜、天の鳥、海の魚、海の道を行き巡るものを」(詩篇8:8-9)。

De Elia et jejunio 19.14

14

Piscibus dedit, non hominibus, perambulare semitas maris. Ad escam tibi mare datum est, non ad periculum: ad cibum, non ad mercatum utere. Cur tibi periculum generas de voluptate? Cur separatioris elementi profunda rimaris? Cur inquietas mundi altiora secreta?

PL 14, 722C

海の道を行き巡ることは、魚に与えたのであって、人間に与えたのではない。海は、汝に食べ物として与えられたのであって、危険のために与えられたのではない。食のために用いよ、商いのために用いるな。なぜ汝は、快楽から危険を生み出すのか。なぜ、隔てられた要素の深みを探るのか。なぜ、世界の高みの秘密をかき乱すのか。

De Elia et jejunio 19.15

15

Cur postremo saepius sulcare atque exarare fluctus impatiens nauta contendis? Cur tentas frequenter innoxia aequora, irritas procellas? O inexplebilis avaritia mercatorum? Cedit tibi et mare, et inquietudinem tuam pelagus ferre non potest.

PL 14, 722C

なぜ汝は、ついには、待ちきれぬ船乗りとして、波を幾度も切り裂き、耕そうと励むのか。なぜ、害のない海原をしばしば試み、嵐を挑発するのか。ああ、商人たちの飽くことなき貪欲よ。海さえも汝に譲り、大洋は汝の落ち着きのなさに耐えることができない。

De Elia et jejunio 19.16

16

Denique toties recurrentibus mercatoribus exaratum: Erubesce, Sidon, dixit mare (Esai. XXIII, 4) .

PL 14, 722D

ついには、幾度も行き来する商人たちに耕された〔海は〕、こう言った。「恥じよ、シドン」(イザヤ23:4)。

De Elia et jejunio 19.17

17

Tamquam fatigati elementi vox ista dicentis est: Erubesce, Sidon, hoc est, meos fluctus negotiator arguis, cum sis ipse fluctibus inquietior; et erubesce vel pudore, quoniam periculo non moveris. Verecundiores venti sunt, quam vestrae cupiditates.

PL 14, 723A

これは、疲れ果てた要素が語る声のようである。「恥じよ、シドン」、すなわち、「商人よ、汝は私の波を咎めるが、汝自身が波よりも落ち着きがない。せめて恥によって赤面せよ。汝は危険にも心を動かされないのだから」。風のほうが、諸君の欲よりも慎み深い。

De Elia et jejunio 19.18

18

Illi habent otia sua, numquam vestra quaerendi studia feriantur. Et cum otiosa tempestas est, numquam vestra otiosa sunt navigia. Versatur unda sub remige, quando quiescit a flamine. 72. Non parturivi, inquit, nec peperi, nec enutrivi juvenes (Ibid.) .

PL 14, 723A

風には風の休みがあるが、諸君の求める熱意が休むことは決してない。嵐が静まっているときにも、諸君の船は決して休まない。風がやんで凪いでいるときにも、波は漕ぎ手の下で掻き回される。72. 「私は産みの苦しみを知らず、産まず、若者たちを育てもしなかった」と海は言う(イザヤ23:4)。

De Elia et jejunio 19.19

19

Quid me inquietant quos nescio, quos non agnosco? Ite in Carthaginem, ululate qui inhabitatis insulas (Ibid. 6) . Supra dixit: Ululate naves Carthaginis.

PL 14, 723A

私の知らない者、私が認めない者が、なぜ私をかき乱すのか。「カルタゴへ行け。島々に住む者たちよ、泣き叫べ」(イザヤ23:6)。上では、「泣き叫べ、カルタゴの船よ」と言った。

De Elia et jejunio 19.20

20

Carthaginem etenim Tyrii condiderunt, et ideo Carthaginenses sequuntur luxuriam conditorum, transfusa in se decolora successione nequitiae, pessimorum vitiorum deteriores haeredes. Et bene luxuriosos, naves dixit.

PL 14, 723B

実際、カルタゴを建てたのはティルス人であり、それゆえカルタゴ人は創建者たちの放蕩に従う。邪悪さが、色あせた継承を通して自分たちの中に流し込まれ、最悪の悪徳のなお悪い相続人となったのである。そして放蕩者たちを「船」と呼んだのは、まことに適切である。

De Elia et jejunio 19.21

21

Sicut enim hae vento, ita illi cibo jactantur et vino. Insulas repleta potu corpora inhabitant, naufragiis circumsonant, tunduntur fluctibus ebrietates, nec per diem nec per noctem quiescunt. Horum igitur mercatorum semen in aqua, messis in fluctibus est.

PL 14, 723B

船が風に翻弄されるように、彼らは食べ物とぶどう酒に翻弄されるからである。飲み物で満たされた体が島々に住み、難破の音に取り巻かれ、酩酊に溺れる者たちは波に打たれ、昼も夜も休まない。したがって、これらの商人たちの種は水の中にあり、刈り入れは波の中にある。

De Elia et jejunio 19.22

22

In aqua enim labores suos seminant, ut pericula metant. In aqua eis seges pullulat, in aqua messis exuberat. Fructus ipse in aqua est, numquam tutus et solidus.

PL 14, 723B

彼らは水の中に自分の労苦を蒔き、危険を刈り取るからである。水の中で彼らの穀物は芽を出し、水の中で刈り入れは豊かに実る。実りそのものが水の中にあり、決して安全でも堅固でもない。

De Elia et jejunio 19.23

23

Unde recte ait (Ezech. XXVIII) : Qui seminabat in terra, non introivit in negotiationem: immo qui seminabat in coelo. Sed est bona terra, in qua quicumque seminaverit, fructus ei coelestes orientur.

PL 14, 723B

それゆえ、正しくも、こう言われている(エゼキエル28)。「地に蒔いていた者は、商いには入らなかった。いや、天に蒔いていた者がそうであった」〔immo 以下の係りは定かでない。「商いに入らなかったのは、むしろ天に蒔いていた者である」と取った〕。しかし、良い地というものがあり、そこに蒔く者は誰でも、天の実りがその者のために生じる。