De Elia et jejunio 1.1
[0697] Sicut olim Patres, cum progrederentur ad bellum, atque in neomeniis diebusque laetitiae tuba canebant; ita et nobis diebus jejunii, paschalique festo appropinquantibus tuba canendum.
PL 14, 697Aかつて父祖たちは、戦いに出るときにも、新月祭や喜びの日にも、ラッパを吹いた。それと同じく、我々も、断食の日々と復活祭が近づくこのとき、ラッパを吹かねばならない。
De Elia et jejunio 1.2
1. Divinum ad patres resultavit oraculum, ut cum egrederentur ad bellum, tuba canerent (Num. X, 9) , cujus sonitu Dominus reminisceretur populi sui, quo petitum conferret auxilium plus quae misericordiae suae incentiva cognoscens; et in diebus laetitiae suae, in neomeniis suis concinerent tubarum sono.
PL 14, 697A1. 神の託宣が父祖たちに響き渡った。戦いに出るときにはラッパを吹け、と(民数記10:9)。そのラッパの音によって主は自分の民を思い起こし、求められた助けを与える。主はそのとき、自分の慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕を促すものを、いっそうよく知る〔底本は plus quae。ミーニュの脚注は、写本はみなこう読み、incentiva のあとに sunt を補って解するとする(古い刊本は plusque … cognoscentes と読み、ローマ版は推測で大きく書き改めた)〕。また、自分たちの喜びの日、新月祭にも、ラッパの音を合わせて吹け、と。
De Elia et jejunio 1.3
Unde et David dicit: Canite in initio mensis tuba in die frequenti solemnitatis vestrae (Psal. LXXX, 4) . Veniet igitur nobis dies solemnitatis, et jam appropinquat. Canamus tuba tamquam in praelium progredientes.
PL 14, 697Aそれゆえダビデも言う。「月の初め、汝らの祭りの賑わう日に、ラッパを吹け」(詩篇80:4)。祭りの日が我々にも来る。もう近づいている。戦いに進み出る者のように、ラッパを吹こう。
De Elia et jejunio 1.4
Canamus tuba, ut annuntiemus solemnitatis diem, simul nobis et certamen imminet, et victoria repromittitur. Victoria nostra, crux Christi est: tropaeum nostrum, pascha est Domini Jesu.
PL 14, 697A祭りの日を告げるために、ラッパを吹こう。同時に、我々には戦いが迫り、また勝利が約束されている。我々の勝利はキリストの十字架であり、我々の戦勝記念碑は主イエスの復活祭である。
De Elia et jejunio 1.5
Sed ille ante est praeliatus, ut vinceret, non quod ipse egeret certamine; sed ut nobis formam bellandi ante praescriberet, et postea daret gratiam triumphandi. Certamen nostrum, jejunium est. Denique jejunavit Salvator, et sic tentator ad eum accessit.
PL 14, 697Bしかしキリストは、勝つために先に戦った。自分が戦いを必要としたからではなく、我々に戦いの型をあらかじめ定め、のちに凱旋する恩寵を与えるためである。我々の戦いとは断食である。実際、救い主は断食し、そうして誘惑者が近づいた。
De Elia et jejunio 1.6
Et primum gulae direxit spiculum dicens: Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat (Luc. IV, 3) . Ille cibum velut escam laquei praetendit, ut sic illaquearet appetentiam corporalem: Dominus jejunium praetulit, ut laqueos tentatoris, ut vincula dissolveret.
PL 14, 697Bそして誘惑者はまず、暴食に向けて矢を放って言った。「汝が神の子であるなら、この石に、パンになれと言え」(ルカ4:3)。誘惑者は食物を罠の餌のように差し出して、体の欲求をそのように罠にかけようとした。主は断食を選んで、誘惑者の罠を、縛めを解いた。
De Elia et jejunio 1.7
Denique sic habes scriptum: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Ibid., 4) . Illo laqueo Adam fuerat strangulatus, hac absolutione diabolicae quaestionis omnis homo est liberatus.
PL 14, 698A実際、あなたはこう書かれているのを読む。「人はパンのみで生きるのではなく、神のすべての言葉によって生きる」(ルカ4:4)。あの罠でアダムは絞められたが、悪魔の問いをこのように解くことによって、すべての人が解放された。