ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Elia et jejunio

Caput XV 第XV章

Ambrose of Milan · De Elia et jejunio · PL 14, 716A · 16 sectiones

De Elia et jejunio 15.1

1

Se non omnia dixisse quae in ebrios dici poterant ostendit exposito Esaiae loco: unde in lasciviam popinonum invehitur; et ad finem quaedam de calice aureo Babylonis, et vase apostolico subjungit.

PL 14, 716A

酒飲みに向けて語り得たすべてを語ったわけではないことを、イザヤの箇所を示して明らかにする。そこから居酒屋に入り浸る者たちの放埒を責め、終わりに、バビロンの金の杯と使徒の器について付け加える。

De Elia et jejunio 15.2

2

53. Putatis me tamquam vino crapulatum, intemperantius jejunii praedicationi hunc miscuisse sermonem; et adhuc propter hos fortissimos viros quanta praeterii, quanta minora dixi, quam Dominus locutus est!

PL 14, 716B

53. 諸君は、私が酒に酔った者のように、断食の勧めにこの話を節度なく混ぜ込んだと思っていよう。だが、この猛者たちのために、私はなお多くを省き、主が語ったことよりもどれほど少なく語ったことか。

De Elia et jejunio 15.3

3

Audistis quid per Moysen dixerit: audite quid in libro sermonum Esaiae scriptum sit. Invehitur enim Dominus in hujusmodi versus, et ait: Vae iis qui consurgunt mane, et sectantur siceram, qui ebrii sunt vesperi: nam vinum eos comburet.

PL 14, 716B

諸君は、主がモーセを通して何を語ったかを聞いた。イザヤの言葉の書に何が書かれているかを聞け。主はこの種の者たちを責めて言う。「ああ、朝早く起きて強い酒を追い求め、夕べに酔っている者たちよ。ぶどう酒が彼らを焼き尽くすからだ。」

De Elia et jejunio 15.4

4

Cum cithara enim et psalterio et tympanis vinum bibunt: opera autem Domini non respiciunt, et opera manuum ejus non considerant. Cui vae, inquit, cui judicia, cui tumultus (Esai. V, 11) . Diversa singulis, temulentis omnia.

PL 14, 716B

「彼らは、竪琴と琴と太鼓に合わせてぶどう酒を飲み、主の業を顧みず、その手のわざを思わないのだから。」「誰にわざわいがあり、誰に裁きがあり、誰に騒乱があるか」と彼は言う(イザヤ5:11)〔「誰にわざわいが…」は箴言23:29の言葉。この引照と次の節の(箴言23:29)は入れ替わって刷られているらしい〕。それぞれの者にはそれぞれ別のものが、酔いどれにはすべてが降りかかる。

De Elia et jejunio 15.5

5

Vae enim iis qui ebrii sunt vesperi (Prov. XXIII, 29) ! Quid ergo illis qui et ante vesperam, et frequenter in lucem madent? Ergo vae sibi debitum. Habent concertationes, conserunt lites, in caedem prosiliunt, et veniunt ad judicia vel vocantur.

PL 14, 716C

まことに、夕べに酔う者たちにわざわいあれ(箴言23:29)〔イザヤ5:11の言葉。前の節の注を見よ〕。ならば、夕べの前から、しかも絶えず明け方まで酒に浸る者たちにはどうか。したがって、わざわいは彼らに当然の報いである。彼らは口論を抱え、争いを起こし、殺し合いに飛びかかり、裁判に出向くか、召喚される。

De Elia et jejunio 15.6

6

Habent ergo judicia tamquam rei. Fit nonnumquam gravior tumultus, quia vino mens pervertitur ebriosi: Et non meminit regis, nec magistratus, ut scriptum est: et omnia aperta facit loqui, et non meminerunt, cum biberent, amicitiae, nec fraternae necessitudinis (III Esdrae III, 21 et seq): sed post tumultum sumunt gladios; et cum a vino mersi fuerint, et surrexerint, non meminerunt ipsi quae gesserint.

PL 14, 716C

こうして彼らは、被告として裁きを受ける。時には騒乱がいっそう激しくなる。酒飲みの精神がぶどう酒によって狂わされるからである。「彼は王も長官も思い出さない」と書かれているとおり、「すべてをあらわにして語らせ、飲んでいるあいだは、友情も兄弟の間柄も思い出さない」(第三エズラ3:21以下)。しかし騒乱のあとで彼らは剣を取り、ぶどう酒に沈められたのち起き上がると、自分が何をしたかを自分では覚えていない。

De Elia et jejunio 15.7

7

Habent ergo etiam dignam mercedem tumultus. 54. Praeterieram certe ego citharam, psalteria, tympana, quae cognovimus conviviis hujusmodi frequenter adhiberi, ut vino et cantu excitentur libidines.

PL 14, 717A

こうして彼らは、騒乱にふさわしい報いをも受ける。54. 私は確かに、竪琴、琴、太鼓を省いていた。こうした宴にそれらがしばしば用いられ、ぶどう酒と歌によって情欲が掻き立てられることを、我々は知っている。

De Elia et jejunio 15.8

8

Plerique etiam, Persico more, mulieres dignas temulentorum consortio induci jubent, et ab his phialas accipiunt, atque illis se substernunt sedentibus. Et hunc ritum sacratae habent observationes in ebrietatis ministerium.

PL 14, 717A

多くの者はまた、ペルシア風に、酔いどれの仲間にふさわしい女たちを連れて来させ、彼女たちから杯を受け、座っている彼女たちの足もとに身を横たえさえする。しかも彼らは、この儀礼を、酩酊に奉仕するための聖なる作法として守っている。

De Elia et jejunio 15.9

9

Habent ergo vinum et barbari: libenter his Romani indulgent; ut et ipsi solvantur in potus, et enervati ebrietate vincantur. Nec solum vinum ebrietatem facit, sed et sicera. Denique Hebraei omnem potum qui inebriat, sicerae nomine vocant.

PL 14, 717A

こうして蛮族もぶどう酒を持つ。ローマ人は喜んで彼らに〔ぶどう酒を〕許す。彼ら自身も飲酒に身を崩し、酩酊に力を抜かれて打ち負かされるためである。酩酊を生むのはぶどう酒だけではなく、強い酒もそうである。実際、ヘブライ人は、酔わせる飲み物をすべて強い酒の名で呼ぶ。

De Elia et jejunio 15.10

10

55. Non immerito ergo vae illis qui mane ebrietatis potum requirunt, quos conveniebat Deo laudes referre, praevenire lucem, et occurrere oratione soli justitiae, qui suos visitat, et exsurgit nobis, si nos Christo, non vino et sicerae surgamus.

PL 14, 717B

55. それゆえ、朝から酩酊の飲み物を求める者たちにわざわいがあるのは当然である。彼らは、神への賛美を捧げ、光に先んじ、祈りをもって正義の太陽を迎えるべきであった。この太陽は自分に属する者たちを訪れ、我々のために昇る。我々が、ぶどう酒や強い酒のためではなく、キリストのために起き出すならば。

De Elia et jejunio 15.11

11

Hymni dicuntur, et tu citharam tenes? Psalmi canuntur, et tu psalterium sumis aut tympanum. Merito vae, quia salutem relinquis, mortem eligis.

PL 14, 717B

賛歌が唱えられているのに、あなたは竪琴を手にするのか。詩篇が歌われているのに、あなたは琴か太鼓を取る。わざわいが臨むのは当然である。あなたは救いを捨て、死を選ぶのだから。

De Elia et jejunio 15.12

12

Vix diluculum, et jam cursatur per tabernas, vinum quaeritur, excutiuntur tapetes, accubitum festinant sternere; lagenas argenteas, auratos calices exponunt. Vae, inquit, ista quaerentibus! 56. Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram.

PL 14, 717B

夜がようやく明けるか明けないかのうちに、もう居酒屋を駆けまわり、ぶどう酒が求められ、敷物が振るわれ、人々は急いで食事の臥台を整え、銀の瓶と金めっきの杯を並べる。「これらを求める者たちにわざわいあれ」と彼は言う。56. 「バビロンは主の手にある金の杯であり、全地を酔わせる」。

De Elia et jejunio 15.13

13

A vino ejus biberunt omnes gentes, ideo commotae sunt. Et subito cecidit Babylon, et contrita est (Jer. LI, 7 et 8) . Calix ergo aureus contritus est; quia Babylon contrita est, quae est calix aureus.

PL 14, 717B

「諸国民はみなそのぶどう酒を飲み、それゆえ揺り動かされた。バビロンは突然倒れ、砕かれた」(エレミヤ51:7-8)。したがって金の杯が砕かれたのである。金の杯であるバビロンが砕かれたからである。

De Elia et jejunio 15.14

14

Sed quamvis auro se jactet et pretio, in Domini et ipsa est potestate. Denique divina indignatione conteritur. Qua ratione calix aureus? Quoniam qui veritate deficitur, quaerit illecebram; ut species saltem pretiosa ad bibendum aliquos possit illicere.

PL 14, 717C

だが、バビロンは金と高価な品を誇っていても、それ自身もまた主の権能のもとにある。ついには神の怒りによって砕かれる。なぜ金の杯なのか。真理を欠く者は誘惑を求めるからであり、せめて見かけだけでも高価であれば、誰かを飲むように誘い込めるからである。

De Elia et jejunio 15.15

15

57. Constitue ante oculos tuos pompam hujus saeculi, vides speciosam illecebram, sed inanem gratiam. Non te inducant aurea vasa et argentea. Habemus et nos thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) . Vas apostolicum fictile est, sed in eo thesaurus est Christi.

PL 14, 717C

57. あなたの目の前に、この世の見せびらかしを据えよ。あなたが目にするのは、見栄えのよい誘惑、しかし空しい魅力である。金や銀の器があなたを惑わすことがないように。「我々もまた、土の器に宝を持っている」(二コリント4:7)。使徒の器は土製であるが、その中にキリストの宝がある。

De Elia et jejunio 15.16

16

Vae siceram mane sectantibus! Aureum est hoc vas, poculum est, et in eo poculo venenum mortis, venenum libidinis, venenum ebrietatis. Hoc qui biberit, commovetur et cadit. Commovetur non solum corpore, sed etiam corde turbato; commoveri enim peccati est.

PL 14, 717C

朝から強い酒を追う者たちにわざわいあれ。この器は金であり、杯であり、その杯の中には死の毒、情欲の毒、酩酊の毒がある。これを飲む者は揺り動かされ、倒れる。揺り動かされるのは体だけでなく、心が乱れることによってもである。揺り動かされること自体が罪に属するからである。