ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Elia et jejunio

Caput XIII 第XIII章

Ambrose of Milan · De Elia et jejunio · PL 14, 713A · 20 sectiones

De Elia et jejunio 13.1

1

Militarium hominum convivia, cum pugna quadam atque spectaculo comparantur; et eorum partes singulae, et quasi quaedam protasis, epitasis et catastrophe quam diligentissime describuntur. 46. Apage igitur hinc adolescentes lubricos, ad convivia praeliatorum venimus.

PL 14, 713A

軍人たちの宴を、一種の戦いと見世物に比べる。その各部分、またいわば導入部〔プロタシス〕、展開部〔エピタシス〕、大詰め〔カタストロペー〕が、きわめて入念に描かれる。――46. それゆえ、放縦な若者たちは、ここから去らせよ。我々は戦士たちの宴に来た。

De Elia et jejunio 13.2

2

Inter arma prandendum est, stipatores hi sunt bellici qui ministrant, succincti auro, et Babylonicis lumbos suffolti balteis: aureis torquibus nitent colla, aureis bullis zonam tegunt, aureis thecis cultros includunt suos, quibus dimicent cum epulis dividendis.

PL 14, 713A

武器のあいだで昼食をとらねばならない。給仕する者たちは戦の従者であって、金で帯を締め、バビロン製の帯を腰に当てている。首は金の首飾りに輝き、金の飾り玉が帯を覆い、金の鞘に自分の小刀をおさめ、宴の肉を切り分けるときに、これで戦うのである。

De Elia et jejunio 13.3

3

Assistunt pueri coma nitentes, ex gente barbarica ad hos usus electi, per singularum distantias aetatum vices.

PL 14, 713A

髪の輝く少年たちが、これらの用のために蛮族の民から選ばれ、年齢の隔たりごとに順を追って控える。

De Elia et jejunio 13.4

4

Cernas populorum diversorum ordines, aciem ordinatam putes: vasa exposita argentea, pompam arbitreris: cornu in medio vini plenum, non praeliaris, sed epularis instrumentum buccinae, quod discumbentes in certamen accendat.

PL 14, 713B

あなたは様々な民の隊列を見るであろう。整えられた戦列と思うであろう。銀の器が並べられれば、行列と思うであろう。中央にぶどう酒を満たした角杯が置かれるが、これは戦のための道具ではなく、宴のための道具で、横たわる者たちを闘いへと燃え立たせるラッパである。

De Elia et jejunio 13.5

5

47. Primo minoribus poculis velut ferentariis pugna praeluditur. Verum haec non sobrietatis species, sed bibendi est disciplina.

PL 14, 713B

47. 初めは小さな杯で、いわば軽装の兵のように、前哨戦が行われる。しかしこれは節度の姿ではなく、飲む訓練である。

De Elia et jejunio 13.6

6

Etenim ut tragoediarum actores primo sensim vocem excitant, donec udae vocis aperiant iter, ut postea magnis possint clamoribus personare: ita isti quoque in principio praelusoriis se exercent poculis, ut irritent sitim; ne forte restinguant eam, et satiati postea bibere non possint.

PL 14, 713B

実際、悲劇の役者たちが、声をうるおす道を開くまでは、初めは徐々に声を高め、のちに大きな叫びで響かせうるようにするのと同じく、彼らもまた初めは、前哨の杯で自らを慣らして渇きを刺激する。渇きを癒やしてしまって、満腹してからは飲めなくならないようにするためである。

De Elia et jejunio 13.7

7

Ergo ubi res calere coeperit, poscunt majoribus poculis: fervor inardescit martius, cibo sitis exaestuat, et ubi imminui visa, potu meraciore reparatur. Certant pocula cum ferculis, et inter morsus saepe remittuntur.

PL 14, 713C

さて、事が熱を帯び始めると、彼らはもっと大きな杯を求める。軍神マルスの熱が燃え立ち、食物によって渇きが沸き上がり、減ったと見えれば、よりきつい飲み物で補われる。杯は料理と競い、噛む合間にしばしば返される。

De Elia et jejunio 13.8

8

Deinde procedente potu longius contentiusque, diversa et magna certamina, quis bibendo praecellat? Nota gravis, si quis se excuset, si quis temperandum forte vinum putet. Et haec donec ad mensas perveniatur secundas.

PL 14, 714A

続いて、飲み物がさらに先へ、いっそう激しく進むと、さまざまな大きな競い合いが起こる、飲むことで誰が勝るか、と。もし人が辞退すれば、あるいは、ぶどう酒は割るべきだと考えれば、重い汚名となる。これは第二の食卓に至るまで続く。

De Elia et jejunio 13.9

9

48 At ubi consummatae fuerint epulae, putes jam esse surgendum: tunc de integro potum instaurant suum; et cum consummaverint, tunc inchoare se dicunt, tunc deferuntur phialae, tunc maximi crateres quasi instrumenta bellorum.

PL 14, 714A

48〔底本は番号のあとのピリオドを欠く〕 しかし宴が終わると、人はもう立ち上がるべきだと思うであろう。ところがそのとき、彼らはあらためて自分たちの飲みを始める。そして飲み終えたとき、今こそ始めるのだと言う。そのとき浅い杯が運ばれ、そのとき、戦の道具のような巨大な混酒器が運ばれる。

De Elia et jejunio 13.10

10

Ac ne immoderatum hoc arbitreris, mensura proponitur, certatur sub judice, sub lege decernitur. Agonothetes illis furor est, stipendium debilitas, victoriae praemium culpa. Pendet anceps diu et dubius belli eventus; furor enim ille est praeliaris.

PL 14, 714A

これが節度を超えていると思われぬよう、分量が定められ、審判のもとで競い、法のもとで勝負が決まる。彼らにとって、競技の主催者は狂乱、報酬は衰弱、勝利の褒美は罪過である。戦の帰趨は、長いあいだ不安定に宙づりとなる。あの狂乱は、まさに戦いの狂乱だからである。

De Elia et jejunio 13.11

11

Cedunt pincernarum manus vina fundentium, et coquorum labores calida ministrantium; cedunt qui mensuras ipsas bonas supereffluentes diligenti librant examine, ne quid effundant: non cedunt bibentes. 49. Sola illa sunt sine excusatione certamina.

PL 14, 714B

ぶどう酒を注ぐ杯係たちの手は音を上げ、熱い料理を供する料理人たちの労苦も音を上げる。杯の良い量そのものを、あふれ出さないよう入念な検査で量る者たちも音を上げる。ただ飲む者たちだけは音を上げない。49. これだけが、弁解の許されない競技である。

De Elia et jejunio 13.12

12

In bello si quis se inferiorem viderit, arma convertit, et meretur veniam: hic si quis calicem convertat, urgetur ad potum. In scammate si quis manum levat, exsors quidem palmae, sed immunis injuriae est: in conviviis etsi manum revocet a vino, ori ejus infunditur.

PL 14, 714B

戦では、自分が劣勢と見た者は武器の向きを変え、赦しを得る。ここでは、杯を伏せる者は飲むよう迫られる。格闘場で手を上げる者は、勝利のシュロは得ないが、危害は免れる。宴では、ぶどう酒から手を引っ込めても、その口に注ぎ込まれる。

De Elia et jejunio 13.13

13

Omnes inebriantur, victores victique omnes ebrii jacent, plerique sopiti. Nec portari eos ad sepulcrum licet, priusquam is qui pascit, de omnibus se vindicatum viderit, ut ulciscatur dispendium.

PL 14, 714B

皆が酔い、勝者も敗者も、すべて酔って倒れ、たいていは眠り込んでいる。食べさせている主人が、全員に対して自分の仇を討ち終えたと見るまでは、彼らを墓へ運ぶことも許されない。その出費の仇を討つためである。

De Elia et jejunio 13.14

14

Qui autem damna non sentit, hanc mensae suae gloriam putat, si ex ea vulnerati omnes ac saucii tamquam de arena exeant. 50. Spectaculum triste Christianorum oculis, et miserabilis species.

PL 14, 714B

しかも損失を感じない主人は、自分の食卓の名誉と考える、全員が傷つき、手負いとなって、闘技場から出るように出てくるなら。50. キリスト教徒の目には悲しい見世物、哀れな光景である。

De Elia et jejunio 13.15

15

Cernas juvenes terribiles visu hostibus de convivio portari foras, et inde ad convivium reportari, repleri ut exhauriant, et exhauriri ut bibant.

PL 14, 715A

あなたは、敵には見るも恐ろしい若者たちが、宴から外へ運び出され、そこから宴へ運び戻され、飲み干すために満たされ、飲むために空にされるのを見るであろう。

De Elia et jejunio 13.16

16

Si quis verecundior fuerit, ut erubescat surgere; cum jam immoderatos potus tenere non possit, anhelare vehementius, sudare, gemere, signis prodere, quod pudeat confiteri.

PL 14, 715A

もし少しでも恥を知る者がいて、立つことを恥じるなら、過度の飲酒をもはや抑えられなくなったとき、いっそう激しく喘ぎ、汗をかき、うめき、告白するのが恥ずかしいことを、しるしによって明かす。

De Elia et jejunio 13.17

17

Ibi unusquisque pugnas enarrat suas, ibi fortia facta praedicant sua, narrant tropaea vino madidi, et somnolenti nesciunt mente, quid lingua proferant.

PL 14, 715A

そこでは各人が自分の戦いを語り、自分の武勲を触れ回り、ぶどう酒に濡れた者たちが戦勝記念品を語る。眠たげな者たちは、舌が何を言うかを精神で知らない。

De Elia et jejunio 13.18

18

Unusquisque stertit et potat, dormit et dimicat; et si quando consurrectum fuerit, viri praeliatores stare non possunt, egressu vacillant. Rident servuli dominorum opprobria, manibus suis portant militem bellatorem, imponunt equo.

PL 14, 715A

各人はいびきをかきながら飲み、眠りながら戦う。ときに皆が立ち上がると、戦士たる男たちは立っていられず、退出のときによろめく。下僕たちは主人たちの恥を笑い、自分の手で戦士である兵士を運び、馬に乗せる。

De Elia et jejunio 13.19

19

Itaque hac atque illac tamquam navigia sine gubernatore fluctuant; et tamquam vulnere icti in terram defluunt, nisi excipiantur a servulis. Alii referuntur in scutis, fit pompa ludibrii.

PL 14, 715B

こうして彼らは、舵取りのない舟のように、あちこちへ揺れ動く。傷を負わされたかのように地に崩れ落ちる、下僕たちに支えられなければ。ある者たちは盾に載せられて運び返され、嘲りの行列となる。

De Elia et jejunio 13.20

20

Quos mane insignes armis spectaveras, vultu minaces, eosdem vesperi cernas etiam a puerulis impune rideri, sine ferro vulneratos, sine pugna interfectos, sine hoste turbatos, sine senectute tremulos, in ipso juventutis flore nascente.

PL 14, 715B

朝には武具も見事で、顔つきも脅すようであるのを見ていた者たちが、夕には、童たちにさえ咎められることなく笑われるのを、あなたは見るであろう。刃物なしに傷つけられ、戦いなしに殺され、敵なしに乱され、老いなしに震え、まさに若さの花が咲き始めたそのときに。