Fragmenta sermonum Arianorum 9.0.1
. . . ria nos infamant. Sed Macedoniani post haec omnia corrigunt se, et dicunt: Filium similem per omnia et in omnibus Deo Patri esse dicimus: his, autem qui dicunt esse differentiam inter lumen natum et inter lumen non natum, non communicamus, quia nullam differentiam esse inter Deum natum et inter Deum non natum dicimus: aequalis honore, aequales virtute Soziphanes princeps eorum scripsit.
PL 13, 613B……〔底本は . . . ria。語の途中で切れており、読み取れない〕彼らは我々を中傷する。しかしマケドニオス派は、これらすべてのあと、自らを正してこう言う。「我々は、子はすべてにおいて、すべての点で神なる父に似ていると言う。しかし、生まれた光と生まれざる光の間に違いがあると言う者たちとは交わらない。生まれた神と生まれざる神の間にいかなる違いもないと我々は言うからである」。栄誉において等しく、力において等しいと、彼らの首領ソジパネス〔底本は Soziphanes。ミーニュの脚注は、マケドニオス派の首領ソジパネスの書いたものは何も残らず、その名も他に伝わらないとする〕が書いた。
Fragmenta sermonum Arianorum 9.0.2
Ob hoc etiam coguntur a nobis, ut ostendant nobis si scripta sunt de Patre ea quae scripta sunt de Filio: dicant et ostendant de Scripturis si Pater a Filio ante saecula natus sit, et omnia jusso Filii Pater fecerit, omnia et regat: aut si Deus Pater omnipotens minister nuntius et sacerdos sit Filii sui: aut si jussu Filii Pater corpus ex virgine accepit deposuit, et recepit: aut si Deus Pater rogavit Filium, et accepit Spiritum sanctum, et dedit, donavit, misit Spiritum sanctum Apostolis: aut si jubente Filio suscitaturus est Pater omnes mortuos, et judicaturus est vivos et mortuos, hoc est bonos et malos, justos et injustos.
PL 13, 613Cこのゆえにも、彼らは我々から迫られている。子について書かれていることが父について書かれているかどうかを、我々に示すように、と。聖典から述べ、示すがよい。父が子によって世々に先立って生まれたのか。父が子の命によってすべてをなし、すべてを治めているのか。あるいは、全能の神なる父が自らの子の仕え手、使者、祭司なのか。あるいは、父が子の命によって、おとめから身体を受け、脱ぎ、再び受けたのか。あるいは、神なる父が子に願い、聖なる霊を受け、使徒たちに聖なる霊を与え、賜り、遣わしたのか。あるいは、子が命じて、父がすべての死者を甦らせ、生者と死者、すなわち善人と悪人、義人と不義の者を裁こうとしているのか。
Fragmenta sermonum Arianorum 9.0.3
Scriptum est in Evangelio: Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unicum mitteret, ut det animam suam pro saeculi vita; ut omnis qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
PL 13, 614A福音書に書かれている。「神はこの世界をこのように愛した。その独り子を遣わし、世の命のために自らの魂を与えさせ、彼を信じる者がみな滅びず、永遠の生命を得るためである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 9.0.4
Nec enim misit Deus Filium suum in hunc mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per eum. Item in Evangelio: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manus ejus.
PL 13, 614A「神は、世界を裁くために自らの子をこの世界に遣わしたのではなく、世界が彼によって救われるために〔遣わしたの〕である」。また福音書に、「父は子を愛し、すべてを彼の手に与えた」。
Fragmenta sermonum Arianorum 9.0.5
Item in Evangelio: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipsum, et potestatem dedit ei judicium faciendi.
PL 13, 614Aまた福音書に、「父が自らのうちに命を持つように、子にも自らのうちに命を持つことを与え、裁きを行う権力を彼に与えた」。
Fragmenta sermonum Arianorum 9.0.6
Item in Evangelio: Quia discendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui me misit, Patris: Haec est autem voluntas ejus, ut omne quod dedit mihi Pater, non perdam nihil ex eo, sed resuscitem novissima die.
PL 13, 614Bまた福音書に、「我は天から降った〔底本は discendi。ミーニュの脚注は写本が de を di と書くとする。descendi と読む〕。我が意志を行うためではなく、我を遣わした父の意志を行うためである。これが彼の意志である。父が我に与えたすべてのうち、何も失わず、終わりの日に甦らせることである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 9.0.7
Item in Evangelio: Haec est enim voluntas Patris mei, qui me misit, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam: et resuscitabo ego eum . . . . . . .
PL 13, 614Bまた福音書に、「我を遣わした我が父の意志とは、子を見て彼を信じる者がみな永遠の生命を得ることである。我はその者を甦らせる……」〔欠損〕。