作者不詳(アレイオス派)4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Fragmenta sermonum Arianorum

Fragmentum X 第X断片

Anonymous Arian · Fragmenta sermonum Arianorum · PL 13, 614B · 7 sectiones

Fragmenta sermonum Arianorum 10.0.1

1

. . . . . . . Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum. Item Paulus apostolus: Ad ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum per mulierem. Et alia millia talia Scriptura divina nobis tradidit.

PL 13, 614B

……「神は自らの子を、罪の肉の似姿において遣わし、罪について罪を断罪した」。また使徒パウロは、「しかし時の満ちるに及んで〔底本は Ad ubi。ミーニュの脚注は写本が at の代わりにこう書くとする。At ubi と読む〕、神は自らの子を女を通して造られた者として遣わした」と言う。このようなことを、さらに幾千も、神的な聖典は我々に伝えている。

Fragmenta sermonum Arianorum 10.0.2

2

Ostendant nobis ergo Macedoniani, dicunt Filium per omnia et in omnibus aequalem esse Deo Patri, et hi etiam qui se dicunt esse orthodoxos, qui non solum Filium coaequant Patri, sed etiam Spiritum sanctum per omnia et in omnibus coaequant Patri et Filio, si alicubi scriptum est: Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Patrem suum mitteret, ut det animam suam pro saeculi vita ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam: non enim misit Filius Patrem suum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per eum.

PL 13, 614C

それゆえマケドニオス派は我々に示すがよい。彼らは、子はすべてにおいて、すべての点で神なる父に等しいと言う。また、自らを正統と称する者たちも、子を父に等しいとするだけでなく、聖なる霊をもすべてにおいて、すべての点で父と子に等しいとするが、彼らも示すがよい。どこかにこう書かれているかどうかを。「神はこの世界をこのように愛した。その父を遣わし、世の命のために自らの魂を与えさせ、彼を信じる者がみな滅びず、永遠の生命を得るためである。子が自らの父を遣わしたのは、世界を裁くためではなく、世界が彼によって救われるためである」と。

Fragmenta sermonum Arianorum 10.0.3

3

Ostendant nobis scriptum esse: Confiteor tibi, Fili, domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Ita, Fili, quia sic placuit bona voluntas tua ante te.

PL 13, 615A

我々に示すがよい、こう書かれていることを。「子よ、天地の主よ、我は汝に告白する。汝は、これらを知恵ある者、賢い者には隠し、幼子たちに現した。そうだ、子よ、汝の善き意志が汝の前にそう望んだからである」。

Fragmenta sermonum Arianorum 10.0.4

4

Legant si nobis scriptum est: Filius diligit Patrem, et omnia dedit in manus ejus. Probent nobis, scriptum est: Sicut enim Filius habet vitam in semetipsum, sic dedit Patri suo habere vitam in semetipsum: et potestatem dedit ei judicium faciendi.

PL 13, 615A

我々に、こう書かれているか、読むがよい。「子は父を愛し、すべてを彼の手に与えた」。我々に立証するがよい、こう書かれていると。「子が自らのうちに命を持つように、自らの父にも自らのうちに命を持つことを与え、裁きを行う権力を彼に与えた」。

Fragmenta sermonum Arianorum 10.0.5

5

Aut si poterint ostendere scriptum, Quia discendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit filii mei: haec est enim voluntas ejus, ut omne quod dedit mihi filius, non perdam nihil ex eo, sed resuscitem eum in novissima die.

PL 13, 615A

あるいは、こう書かれているのを示すことができるなら〔示すがよい〕。「我は天から降った〔底本は discendi。ミーニュの脚注は写本のとおりとする(写本は de を di と書く)。descendi と読む〕。我が意志を行うためではなく、我を遣わした我が子の意志を行うためである。彼の意志とは、子が我に与えたすべてのうち、何も失わず、終わりの日にそれを甦らせることである」。

Fragmenta sermonum Arianorum 10.0.6

6

Item legant nobis: Omnis qui audit Filium et didicit, venit ad me; non quia Filium vidit quisquam, nisi qui est ex ipso, hic vidit Filium. Ostendant nobis, scriptum est: Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui me misit, Filii mei.

PL 13, 615B

また、我々にこう読むがよい。「子から聞いて学んだ者はみな、我のもとに来る。子を見た者は誰もいない。ただ、彼から出た者だけが子を見た」。我々に示すがよい、こう書かれていると。「我が教えは我のものではなく、我を遣わした我が子のものである」。

Fragmenta sermonum Arianorum 10.0.7

7

Aut probent nobis scriptum esse: Propterea Filius meus diligit me, quia pono animam meam, et iterum sumam illam. Nemo tollit illam a me, sed ego ponam eam a memetipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo sumendi eam; hoc enim praeceptum a filio . . .

PL 13, 615B

あるいは、こう書かれていると、我々に立証するがよい。「それゆえ、我が子は我を愛する。我が魂を捨て、再びそれを取るからである。誰も我からそれを取り去るのではなく、我が自ら捨てる。我はそれを捨てる権力を持ち、再び取る権力を持つ。この命令は子から……」〔欠損〕。