Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.1
Nuper me, charissime frater, de calumniatoribus admonendum censuisti adversus fidem nostram, quae est vera, dicentibus, quomodo vos unum Deum dicitis esse, et iterum, filium habere Christum adseritis?
PL 13, 593D先ごろ、最愛の兄弟よ、あなたは、私が中傷者たちについて知らされるべきだと判断した〔Nuper me … censuisti はミーニュ版で斜体に組まれる。ミーニュの脚注によれば、写本はここが三行ほど空白で、刊行者がその分量に合わせて推測で埋めたものである〕。彼らは、真の信仰である我々の信仰に逆らって言う。「諸君はどうして唯一の神がいると言いながら、また、神がキリストを子として持つと主張するのか」。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.2
Necesse, si filium habet Deus, et uxorem habet, aut certe femininus est, et aliunde concepit et genuit filium. Ecce vos dicitis jam plures deos; quomodo nos insultatis, quod deos dicimus esse? Haec nobis opponere sacrilegos, a vobis didicimus.
PL 13, 594D「神に子がいるなら、必ず妻もいることになる。さもなければ、少なくとも神は女性的であり、ほかのところから身ごもって子を生んだことになる。見よ、諸君はすでに複数の神々を語っている。それなのにどうして我々が神々がいると言うのを嘲るのか」。瀆神の者たちがこれらのことを我々に突きつけていることを、我々は諸君から知らされた。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.3
Quapropter necessarium arbitravimus et illorum occurrere errori, et tuam instruere sanctitatem de spe nostra, quam gerimus.
PL 13, 595Aそれゆえ、彼らの誤りに立ち向かい、また、我々が抱く希望についてあなたの聖性に教えることが必要だと我々は考えた。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.4
Nec enim potuimus amplius contradicere, desiderante sanctitate tua verae fidei conscriptam accipere instructionem: non tamen ex nobis, sed secundum divinarum scripturarum traditionem, per gratiam Dei omnipotentis, auxiliante domino nostro Jesu Christo, subministratione spiritus sancti, qui dividet gratias sine haesitatione credentibus Deo per Christum.
PL 13, 595Aあなたの聖性が真の信仰についての書かれた教えを受けることを望んでいるので、我々はこれ以上断ることができなかった。ただし、それは我々自身から出たものではなく、聖なる書の伝承に従い、全能の神の恩寵により、我々の主イエス・キリストの助けにより、聖なる霊の供与によって行う。この霊は、キリストを通して神を信じる者たちに、ためらいなく諸々の恩寵を分かつ。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.5
Praesumpsimus itaque orationibus tuis confidentes, bonum esse quoque desiderium Sanctitatis tuae probantes; cui, adnuente Domino, satisfacere festinavimus, charissime frater: quoniam saepius suggerente atque frequentius importuno, jam amplius dissimulare non potuimus: non sublimitate sermonis, vel compositae orationis verbo confidentes, quorum omnino studium non habuimus; sed ad misericordiam Domini confugientes, ad cujus gloriam loqui proposuimus, credentes ei qui dixit: Dilata os tuum, et ego adimplebo eum.
PL 13, 595Aそれで我々は、あなたの祈りに信頼し、またあなたの聖性の望みが善いものであると認めて、思い切って〔これを〕引き受けた。主の許しのもとに、その望みに応えるべく我々は急いだ、最愛の兄弟よ。あなたがしばしば促し、さらに頻繁にせがむので、もはやこれ以上見過ごすことができなかったからである。我々は言葉の高尚さや整えられた弁舌の言葉を頼みとするのではない。そうしたものへの関心は我々には全くなかった。そうではなく、主の憐れみに逃れ、その栄光のために語ろうと決めたのである。我々は、こう言った者を信じている。「汝の口を広げよ、さらば我はそれを満たす」。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.6
Et iterum dicente propheta: Dominus davit verbum evangelizantibus virtute multa. Et iterum: Non vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri. Loqui itaque et nos sacrilegorum permovit insultatio: tuae quoque charitatis compulit importunitas.
PL 13, 595Bまた、預言者がこう言う。「主は福音を告げる者たちに、多くの力をもって言葉を与えるであろう〔底本は davit。ミーニュの脚注はこれを写本の綴りとする。b と v の混同と見て dabit と読む〕」。また、「語るのは汝らではなく、汝らの父の霊である」。それゆえ、我々が語るのは、瀆神の者たちの嘲りに動かされたからであり、また、あなたの愛のしつこい求めに迫られたからでもある。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.7
Qui autem dedit os ad loquendum, potens est et nobis orationibus tuis subministrare verbum, ut gratia ipsius confoti oportune ad communem loquamur utilitatem, et gloriam ejusdem factoris naturae nostrae.
PL 13, 595Bしかし、語るための口を与えた者は、あなたの祈りによって我々にも言葉を供することができる。それは、その恩寵に育まれ、我々が時宜にかなって、共通の益と、我々の本性の造り主〔である神〕の栄光とのために語るためである。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.8
Nam sanctae ac divinae Scripturae profundos atque infinitos habentes in se thesauros, lucentes non requirunt; dicente Domino: Scrutamini Scripturas, quoniam in ipsis vitam aeternam putatis habere. Et hae sunt quae testimonium perhibent de me.
PL 13, 596Aというのは、聖にして神的な聖典は、それ自体のうちに深く尽きることのない宝を持っており、輝いているので、〔さらに〕求めることを要しない〔lucentes non requirunt の係りは定かでない。聖典は自ら輝くので別の光を求めない、と取った〕。主が言うとおりである。「聖典を調べよ。汝らはそのうちに永遠の生命があると思っているからである。そして、これこそ我について証言を与えるものである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.9
Et non vultis venire ad me, ut vitam aeternam habeatis? Et iterum: Qui credit in me, sicut dixit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.
PL 13, 596A「それなのに汝らは、永遠の生命を得るために我のもとに来ようとしない」。また、「我を信じる者は、聖典が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出る」。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.10
Ait autem et hoc Dominus noster Jesus Christus: Ego sum lux hujus mundi: qui sequitur me, in tenebris non manet, sed habebit lumen vitae. Hunc sancti prophetae solem justitiae pronuntiaverunt. Hic est itaque sol justitiae Christus Filius Dei.
PL 13, 596Aまた、我々の主イエス・キリストはこう言った。「我はこの世界の光である。我に従う者は闇のうちにとどまらず、命の光を持つ」。聖なる預言者たちは、彼を義の太陽と宣した。それゆえ、神の子キリストこそ義の太陽である。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.11
Hic est lumen verum, quod illuminat omnem hominem, veniens in hunc mundum; quod tenebrae non comprehenderunt.
PL 13, 596A彼こそ、この世界に来て、すべての人を照らす真の光であり、闇はそれを把握しなかった。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.12
Hic in mundis cordibus lucet, limpido autem videtur oculo animi in unigeniti singulare atque incorruptibile propria natura, qui omnibus cupientibus evidentissime ostendit unius veri Dei scientiam dicens ad Judaeos: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem accipientes? et gloriam ab uno Deo non quaeritis.
PL 13, 596B彼は清い心のうちに輝き、魂の澄んだ目には、独り子の固有の本性における唯一にして不朽なもの〔として〕見られる〔in unigeniti singulare atque incorruptibile propria natura は格が揃わず、このように解した。ミーニュの脚注は incorruptibile を写本のとおりとする〕。彼は、望むすべての者に、唯一の真の神についての知を最も明らかに示した。ユダヤ人たちにこう言っている。「互いに栄光を受け合いながら、どうして汝らは信じることができようか。唯一の神からの栄光を求めないではないか」。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.13
Et iterum ad patrem ait: Venit hora; honorifica filium tuum, ut et filius honorificet te; sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det illis vitam aeternam.
PL 13, 596Bまた、父に向かってこう言う。「時が来た。汝の子に栄光を与えよ。子もまた汝に栄光を帰すためである。汝が彼にすべての肉に対する権力を与えたように、汝が彼に与えたすべての者に、彼が永遠の生命を与えるためである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.14
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.
PL 13, 596B「永遠の生命とは、汝ただ一人を真の神として、また、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.15
Cognoscere itaque necessarium est eos, qui volunt esse christiani, unum verum Deum, qui est sine initio ingenitus solus; et unigenitum filium ejus in sua propria ac singulare genita natura verum Deum obedientem atque subditum voluntate atque natura ingenito Deo patrique suo.
PL 13, 596Bそれゆえ、キリスト教徒であろうとする者たちは、次のことを知る必要がある。始めなく、ただ一人生まれざる唯一の真の神がおり、その独り子である子は、自らの固有にして独自の生まれた本性において真の神であって、意志においても本性においても、生まれざる神、すなわち自らの父に従い、服している。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.16
Quia igitur diximus secundum Scripturarum traditionem unum verum Deum, sicuti et est secundum veram rationem unus Deus verus, unus rex, unus dominus, unus creator et opifex universitatis.
PL 13, 597Aさて、我々は聖典の伝承に従って唯一の真の神と述べたのであるから、それは、真の道理に従っても、真の神は唯一であり、唯一の王、唯一の主、万有の唯一の創造者にして造り主であるとおりである。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.17
Quia solus igitur sine initio eminentem possidens potestatem, solus non eget aliquid, solus non est sub lege alterius, neque exspectat mandatum; solus non habens superiorem, si se nec aequalem nullius fecit; qui est totus non natus Deus, totum natum filium fecit; per quem omnia creavit, sicut scriptum est: Omnia per illum facta sunt, et sine illo factum est nihil: creator creatorem, Deus Deum totius creaturae subjacentem et obtemperantem in omnibus mandatis suis.
PL 13, 597Aただ一人、始めなくして〔文頭の Quia(…ので)は受ける述語を欠く。独立した文として訳した〕卓越した権力を持ち、ただ一人何も欠かず、ただ一人他者の法の下になく、命令を待つこともなく、ただ一人上に立つ者を持たない。もし彼が自らを誰かに等しい者としなかったのであれば〔si 以下は文脈上、「彼は自らを誰かに等しい者とはしなかった」の意と取った〕、全体として生まれざる神である彼は、全体として生まれた子を造った。この子を通してすべてを創造した。書かれているとおりである。「すべては彼を通して造られ、彼なしには何も造られなかった」。創造者が創造者を、神が神を〔造ったのである〕。その子は、全被造物の神であり、自らのすべての命令において従い、服している。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.18
Hunc non proficientem in posterum, sed statim perfectum, sicut diximus: qualem potuit totam virtutem et totam sapientiam in substitutione filii consignans, sicuti scriptum est, quem Pater consignavit Deus.
PL 13, 597A我々が述べたとおり、この子は後に進歩する者ではなく、直ちに完全な者である。神は、子の成立において、力のすべてと知恵のすべてを、可能なかぎりの仕方で〔qualem potuit の係りは定かでない。「可能なかぎりの」と取った〕彼に証印として押した。書かれているとおり、「父なる神が証印を押した者」である。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.19
Inde etiam imaginem Dei invisibilis hunc Apostolus praedicat, invisibilem suam virtutem sive sapientiam ostendentem Deum in substantia Filii.
PL 13, 597Bそれゆえ使徒は、彼を見えざる神の像と宣べ伝える。神は、子の実体において、自らの見えざる力ないし知恵を示しているのである。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.20
Ergo quantum potuit Deus virtute et sapientia ostendit in Filio: unde Apostolus Dei virtutem et Dei sapientiam docet esse filium: non illam igitur, quae in invisibile Deo est, sine initio virtutem sive sapientiam; sed sedentem in dextris Dei, ut esset a Patre accipientem, Filium dilectionis Dei, quem diligit Deus.
PL 13, 597Bそれゆえ、神は力と知恵をできるかぎり子において示した。だから使徒は、神の力、神の知恵とは子であると教える。したがって、それは、見えざる神〔底本は invisibile Deo。invisibili Deo と読む〕のうちにある、始めなき力ないし知恵のことではなく、神の右に座し、父から受けるべく存在する者、神の愛の子、神が愛する者のことである。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.21
Nihil illum fraudavit, cui omnia tradidit, sicuti Evangelium praedicat: Pater diligit Filium, et omnia tradidit in manu ejus. Filius etiam omnia suscipiens a Patre, super omnes, ante omnia, cum omnibus patrem adorat.
PL 13, 598A彼は、すべてを引き渡した相手から何も奪わなかった。福音が宣べ伝えるとおりである。「父は子を愛し、すべてを彼の手に渡した」。子もまた、父からすべてを受けて、すべての者の上に、すべてに先立って、すべての者とともに父を拝する。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.22
Hunc igitur suscipimus per Scripturas Deum esse totius creaturae: natum subditum Deo non nato: dominum totius creaturae natum, ministrum vero Domini non nati: regem totius creaturae natum sub potestate regis non nati; lumen verum natum, subjacens lumini non nato inaccessibili: sapientiam natam obtemperantem in omnibus solo sapienti non nato: creatorem natum sub creatore non nato: pastorem bonum totius creaturae, natum agnum Dei non nati: vitam natam vivificantem totam creaturam volente Patre, subjacentem solo vivo sine initio Deo, sicuti dicit Filius: Sicuti Pater habet vitam; in semetipso habet et non accepit; ita et Filio dedit vitam habere in semetipsum incomparabilem in sua impropria nata substantia; sicuti Pater in sua non nata substantia, incomparabilis esse dignoscitur.
PL 13, 598Aそれゆえ我々は、聖典を通して、彼が全被造物の神であると受け入れる。ただし、生まれた者として、生まれざる神に従う者である。全被造物の生まれた主であるが、生まれざる主の仕え手である。全被造物の生まれた王であるが、生まれざる王の権力の下にある。生まれた真の光であるが、近づきえない生まれざる光に服する。生まれた知恵であるが、生まれざるただ一人の知者にすべてにおいて従う。生まれた創造者であるが、生まれざる創造者の下にある。全被造物の善き牧者であるが、生まれざる神の生まれた子羊である。父の意志によって全被造物に命を与える生まれた命であるが、始めなきただ一人の生ける神に服している。子が言うとおりである。「父が命を自らのうちに持ち、受けたものでないように、そのように子にも、自らのうちに命を持つことを与えた」。それは比類なき命であるが、自らの固有ならざる〔impropria。1.0.15 では propria(固有の)と言っており食い違うが、字のまま訳した〕生まれた実体においてのものである。父が自らの生まれざる実体において比類なきものと認められるのと同じである。
Fragmenta sermonum Arianorum 1.0.23
Unum ergo et unum confitemur Deum, non duos Deos: non enim dicimus duos non natos, aut duos patres . . . . .
PL 13, 598Bそれゆえ我々は、一と一の神〔unum et unum の意は定かでない。字のまま訳した〕を告白するが、二柱の神を告白するのではない。我々は、二つの生まれざる者とも、二人の父とも言わないからである……