作者不詳(アレイオス派)4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Fragmenta sermonum Arianorum

Fragmentum VIII 第VIII断片

Anonymous Arian · Fragmenta sermonum Arianorum · PL 13, 612B · 5 sectiones

Fragmenta sermonum Arianorum 8.0.1

1

. . . Patrem et Filium, hoc est inter lumen natum et inter lumen non natum. Nos vero Christiani, quibus impositum est falsum nomen Arianos, sic credimus et honorificamus, ut supra scriptum est: quia Deus Pater omnipotens ipsum Filium ante omnia voluit esse, et est et permanet: et quia Deus Pater omnia et nos creavit per Filium, quia pater jussit Filio, et statim Filius fecit: regimur a Patre per Filium, quia pater jussit Filio, et Filius regit nos.

PL 13, 612B

……父と子の間、すなわち、生まれた光と生まれざる光の間〔の違い〕……。我々キリスト教徒は、アレイオス派という偽りの名を負わされているが〔底本は Arianos。ミーニュの脚注は Ariani または Arianis とする。Ariani と読む〕、上に書かれたとおりに信じ、栄光を帰す。全能の神なる父は、その子自身をすべてに先立って存在するよう望み、子は存在し、とどまっている。また、神なる父が、子を通してすべてを、そして我々を創造した。父が子に命じ、子がただちに行ったからである。我々は父によって、子を通して治められている。父が子に命じ、子が我々を治めるからである。

Fragmenta sermonum Arianorum 8.0.2

2

Pater dedit legem Moysi per Filium, prophetas instruxit per Filium, quia Pater jussit Filio, et legem dedit et prophetas instruxit: redemit nos Pater, et remisit nobis peccata per Filium, quia Filius jussu Patris et redemit nos et remisit nobis peccata: dedit nobis Pater Spiritum sanctum per Filium, quia Pater jussit Filio, et statim Filius dedit nobis Spiritum sanctum: exaudivit nos Pater et miseretur per Filium, quia genua et cervicem flectimus Patri per Filium: suscitavit Pater templum Filii sui per Filium, quia Pater jussit Filio ut susciperet corpus, deponeret, iterum reciperet tertia die et rediret ad Patrem.

PL 13, 612B

父は子を通してモーセに律法を与え、子を通して預言者たちを教えた。父が子に命じ、子が律法を与え、預言者たちを教えたからである。父は我々を贖い、子を通して我々の罪を赦した。子が父の命によって我々を贖い、罪を赦したからである。父は子を通して我々に聖なる霊を与えた。父が子に命じ、子がただちに我々に聖なる霊を与えたからである。父は子を通して我々の願いを聞き、憐れむ。我々が子を通して父に膝をかがめ、首をたれるからである。父は子を通して自らの子の神殿を甦らせた。父が子に命じ、子が身体を受け、それを脱ぎ、三日目に再び受け、父のもとへ帰るようにしたからである。

Fragmenta sermonum Arianorum 8.0.3

3

Suscitaturus est Pater omnes mortuos per Filium, quia Pater jussurus est Filio ut suscitet omnes mortuos: judicaturus est Pater omnes vivos et mortuos per Filium, hoc est bonos et malos, justos et injustos, quia Pater jussurus est Filio ut suscitet omnes mortuos, et judicet vivos et mortuos, hoc est bonos et malos, justos et injustos: daturus est Deus Pater justis vitam aeternam, injustis poenam perpetuam per Filium, quia Filius jussu Patris dabit vitam aeternam justis, poenam perpetuam injustis.

PL 13, 613A

父は子を通してすべての死者を甦らせようとしている。父がすべての死者を甦らせるよう子に命じようとしているからである。父は子を通してすべての生者と死者、すなわち善人と悪人、義人と不義の者を裁こうとしている。父がすべての死者を甦らせ、生者と死者、すなわち善人と悪人、義人と不義の者を裁くよう子に命じようとしているからである。神なる父は子を通して、義人には永遠の生命を、不義の者には永続する罰を与えようとしている。子が父の命によって、義人に永遠の生命を、不義の者に永続する罰を与えるからである。

Fragmenta sermonum Arianorum 8.0.4

4

Et ideo nos Ecclesia Dei sancta et Christi ejus omnes primitias Patri damus, sequentias vero Filio; sicut etiam Paulus apostolus haec omnia breviter definivit dicens: Etsi sunt dii aut domini sive in coelo sive in terra, nobis unus est Deus pater, ex quo omnia, et nos ex ipso: et Dominus Jesus, per quem omnia, et nos per ipsum.

PL 13, 613A

それゆえ我々、神とそのキリストの聖なる教会は、すべての初穂を父に捧げ、それに続くものを子に捧げる。使徒パウロもこれらすべてを簡潔に定めて、こう言っている。「たとえ天にも地にも、神々や主と呼ばれるものがあるとしても、我々には、唯一の神、父がおり、万物は彼から出て、我々も彼から出ている。また、主イエスがおり、万物は彼を通して存在し、我々も彼を通して存在する」。

Fragmenta sermonum Arianorum 8.0.5

5

Nam de his, qui se dicunt orthodoxos esse, qui Filium per omnia et in omnibus coaequant Deo patri, et Spiritum sanctum per . . . . . . .

PL 13, 613B

というのは、自らを正統と称する者たちについて言えば、彼らは子をすべてにおいて、すべての点で神なる父に等しいとし、また聖なる霊を……