Fragmenta sermonum Arianorum 6.0.1
. . . . . . vel votum faciendi habuerint, promoveri a Deo non possunt. Sed alias fere quinquaginta quaestiones vanissimas et inutilissimas sibi adauxerunt; quae non eos ad regnum Dei et Christi ejus perducunt, sed in ima gehennae demergunt.
PL 13, 608C……あるいは行おうとする願いを持ったとしても、神によって前進させられることはできない。しかし彼らは、ほかにおよそ五十もの、きわめて空しく無益な問題を自分たちに増し加えた。それらは彼らを神とそのキリストの国へ導くのではなく、ゲヘナの底に沈める。
Fragmenta sermonum Arianorum 6.0.2
Sed nos unde egressi sumus, illuc redeamus. Causa nobis maxime est adversus eos qui se dicunt orthodoxos, qui ecclesias nostras invaserunt, et more tyrannico obtinent, dicentes aequalem esse Filium per omnia et in omnibus Deo Patri, et Spiritum sanctum aequalem esse per omnia et in omnibus Deo Patri et Deo Filio: et haec ipsa assertio eorum una est de fere tringinta sectis eorum.
PL 13, 608Cしかし我々は、出てきたところへ戻ろう。我々の主たる論点は、自らを正統と称する者たちに対するものである。彼らは我々の教会を侵し、僭主的なやり方で占有しており、子はすべてにおいて、すべての点で、神なる父に等しいと言い、また聖なる霊もすべてにおいて、すべての点で、神なる父と神なる子に等しいと言う。この主張そのものは、彼らのおよそ三十の教説〔底本は sectis。ミーニュの脚注は、ここでの secta は dogma(教説)の意とする〕の一つである〔底本は tringinta。triginta と読む〕。
Fragmenta sermonum Arianorum 6.0.3
Et quia non se Filius aequalem Patri dixit, sed consentientem se Patri confirmavit, ipse filius nobis adaperuit dicens: Qui Filium non honorificat, non honorificat Patrem qui misit illum.
PL 13, 609A子は自らを父に等しいとは言わず、自らが父と一致していると確言した。子自身がこう言って我々に開いている。「子に栄光を帰さない者は、彼を遣わした父にも栄光を帰さない」。
Fragmenta sermonum Arianorum 6.0.4
Sicut enim Pater habet vitam in semetipsum, ita dedit Filio vitam habere in semetipso: et potestatem dedit illi judicium faciendi: ac si dixisset, Deus non genitus genitor meus, qui est et fuit Deus sine initio, vivus, potens, bonus, sapiens, perfectus, sempiternus, qui est sine initio et sine fine, me ante omnia voluit esse vivum, potentem, bonum, sapientem, perfectum, sempiternum (Sempiternum autem sic dicimus Filium, quia cum initium habeat Filius, finem tamen non habiturum, sed mansurum in sempiternum, et caeteris omnibus bonis sempiternitatem daturum).
PL 13, 609A「父が自らのうちに命を持つように、子にも自らのうちに命を持つことを与えた。そして、彼に裁きを行う権力を与えた」。それは、あたかもこう言ったかのようである。「生まれざる神、我を生んだ者は、始めなくして今も昔も神であり、生き、力あり、善であり、知恵あり、完全で、とこしえであり、始めなく終わりもない。その者は、我がすべてに先立って、生き、力あり、善であり、知恵あり、完全で、とこしえであることを望んだ」。(我々が子を「とこしえの」と言うのは、子に始めはあるが、終わりはなく、永遠にとどまり、ほかのすべての善きものにもとこしえであることを授けるからである。)
Fragmenta sermonum Arianorum 6.0.5
Et talem possibilitatem tribuit in me, in quo voluit me esse, ut possem omnes voluntates et dispositiones et imperia ejus implere: et sic complevi et compleo semper: nam volente et jubente Patre ego innumerabilis spiritus vivos, virtutes et dominationes sempiternas creavi: sed et ipsum Spiritum sanctum qui est ante omnia et major omnibus creationibus, et caetera coelestia et terrestria visibilia et invisibilia tempora et saecula, volente Patre et jubente, ego creavi: et nulla fuit discrepantia inter Patrem jubentem et me perficientem: sed quemadmodum Pater voluit, difinivit, jussit mihi; sic et ego volens et potens sine ullo impedimento et discrepantia omnia perfeci: sed et caetera omnia quae postmodum facta sunt, sive diluvium, sive incendium Sodomae et Gomorrhae, et caetera omnia quae semper fiunt et reguntur, jubente Patre, quia filius hominis est.
PL 13, 609B「そして父は、我があるようにと望んだその状態において、我に次のような可能性を与えた。すなわち、父のあらゆる意志と配剤と命令を成就することができるようにである。我はそのように成就し、常に成就している。父が望み、命じて、我は数えきれない生ける霊たち、とこしえの力ある者たち、支配者たちを創造した。また、すべてに先立ち、すべての被造物よりも大いなる聖なる霊そのものをも、またそのほかの天のもの、地のもの、見えるもの、見えないもの、時と世々を、父が望み命じて、我は創造した。命じる父と、成し遂げる我との間に、不一致は少しもなかった。父が望み、定め〔底本は difinivit。ミーニュの脚注は写本のとおりとする。definivit と読む〕、我に命じたとおりに、我もまた望み、かつ力をもって、何の妨げも不一致もなく、すべてを成し遂げた。のちに生じたそのほかのすべても同じである。洪水も、ソドムとゴモラの火災も、常に起こり、治められているそのほかのすべてのことも、父が命じて〔行われる〕。彼は人の子だからである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 6.0.6
Nolite mirari hoc, quia veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei: et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem judicii.
PL 13, 610A「これを驚くな。墓の中にいるすべての者が神の子の声を聞く時が来る。善を行った者たちは、裁きの復活へと出てくる〔本文のまま。善を行った者と裁きの復活が結びついており、句の一部が落ちているらしい〕」。
Fragmenta sermonum Arianorum 6.0.7
Ac si dixisset, Nolite increduli esse, quia videtis me carnem esse, et putatis me hominem tantummodo esse: videbitis enim vos omnes, qui putatis me hominem tantummodo esse, non solum Deum vivum esse, sed etiam omnes mortuos vivificantem: et in gloriam aeternam ingredientes justos bonos et fideles, malos autem et impios, fures et latrones, et eos qui diffiderunt veritati, crediderunt autem iniquitati, qui doctrinam meam abjecerunt, et suam statuerunt, jusso Patris mei per me ab angelis meis mittentur, in metallum ignis aeterni.
PL 13, 610Aそれは、あたかもこう言ったかのようである。「信じない者であってはならない。汝らは、我が肉であるのを見て、我をただの人間と思っている。だが、我をただの人間と思っている汝ら皆は、我が生ける神であるばかりか、すべての死者に命を与える者であることを見るであろう。そして、義にして善く忠実な者たちは永遠の栄光へと入るが、悪しく不敬な者たち、盗人、強盗、真理を疑って不義を信じた者たち、我が教えを退けて自分たちの教えを立てた者たちは、我が父の命によって、我を通して我が天使たちから、永遠の火の鉱山〔metallum。刑罰としての鉱山送りを言う語〕へと送られる」。
Fragmenta sermonum Arianorum 6.0.8
Luce clarius nobis patefecit Dominus noster et Deus Jesus Christus Filius Dei Patris omnipotentis illud quod dixerat superius: Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi ante viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem facit Filius.
PL 13, 610B我々の主にして神、全能の父なる神の子イエス・キリストは、先に語ったことを、光よりも明らかに我々に示した。「アーメン、アーメン、我は汝らに言う。子は、父がなすのをあらかじめ見たのでなければ、自分からは何もなしえない。父がなすことは何であれ、子も同じようになすからである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 6.0.9
Similiter nihil Filius sibi praesumere, sed omnia imperata patris facere. Iterum dicamus pauca adversus Macedonianos, qui dicunt Filium similem per omnia et in omnibus Patri, et nullam esse differentiam inter Patrem et Filium: et adversus eos qui se dicunt orthodoxos esse, qui Filium aequalem Deo Patri per omnia et in omnibus mortifere defendunt: quia de Patre et Filio convenit illis, et de Spiritu sancto dissentiunt; quia isti et Spiritum sanctum per omnia et in omnibus coaequant Patri et Filio; Macedoniani autem Spiritum sanctum jussu Patris per Filium creatum defendunt, et nuntium et ministrum Patris eum esse praedicant, sicut et nos. ( Explicit tractatus ut paginae vacuum spatium demonstrat. )
PL 13, 610B同様に、子は自分のために何も専断せず、父の命じたことをすべて行う〔底本は praesumere。praesumit と読む〕。もう一度、マケドニオス派に対して少し述べよう。彼らは、子はすべてにおいて、すべての点で父に似ており、父と子の間にいかなる違いもないと言う。また、自らを正統と称する者たちに対しても〔述べよう〕。彼らは、子はすべてにおいて、すべての点で神なる父に等しいと、死を招く仕方で擁護する。彼らは父と子については一致するが、聖なる霊については意見が分かれる。彼らは聖なる霊をも、すべてにおいて、すべての点で父と子に等しいとするが、マケドニオス派は、聖なる霊は父の命により子を通して造られたと擁護し、また、我々と同じく、父の使者にして仕え手であると宣べているからである。(この論考はここで終わる。頁の空白が示すとおりである)〔刊行者の注記〕