Fragmenta sermonum Arianorum 2.0.1
. . . beneficia Christi adjuvantem orationem credentium, et interpellantem pro hisdem gemitibus inenarrabilibus, et adducentem sanctos ad Filium, perducendos per Filium ad Patrem.
PL 13, 599A……キリストの恩恵〔語頭の bene はミーニュ版で斜体に組まれ、刊行者の補いである。これを受ける語は節の頭の欠損の中にあるらしい〕、信じる者たちの祈りを助け、彼らのために言葉にならぬ呻きをもって執り成し、聖徒たちを子のもとへ導き、子を通して父のもとへ至らせる〔霊〕。
Fragmenta sermonum Arianorum 2.0.2
Sicuti dicit sanctus apostolus Paulus: Nullus potest dicere Dominum Jesum, nisi in spiritu sancto. Et filius designat: Nullus potest venire ad Patrem, nisi per me. Necesse est ergo nos hanc trinitatem confiteri.
PL 13, 599A聖なる使徒パウロが言うとおりである。「聖なる霊によらなければ、誰も『イエスは主である』と言うことができない」。また、子は示している。「我を通さなければ、誰も父のもとに来ることができない」。それゆえ、我々はこの三位一体を告白する必要がある。
Fragmenta sermonum Arianorum 2.0.3
Spiritus sanctus Filium magnificat, sicut Filius dicit: Ille me honorificavit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Et Filius Patrem honorificat, sicuti dicit: Ego te honorificavi super terram; manifestavi nomen tuum hominibus quos mihi dedisti.
PL 13, 599A聖なる霊は子を讃える。子が言うとおりである。「彼は我に栄光を帰した。我のものから受けて、汝らに告げるからである」。また、子は父に栄光を帰す。こう言っているとおりである。「我は地の上で汝に栄光を帰した。汝が我に与えた人々に、汝の名を現した」。
Fragmenta sermonum Arianorum 2.0.4
Hic ergo Spiritus manet in universis sanctis, sicuti dixit Filius: Ego rogabo Patrem meum, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, spiritum veritatis, quem mundus accipere non potest; quoniam non videt eum, neque novit illum: vos autem agnoscitis eum, quia apud vos manet, et in vobis est.
PL 13, 599Aそれゆえ、この霊はすべての聖徒のうちにとどまる。子が言ったとおりである。「我は我が父に願おう。父は、汝らとともに永遠にいるように、もう一人の弁護者、すなわち真理の霊を汝らに与える。世界はこの霊を受け入れることができない。世界は彼を見ず、また知らないからである。しかし汝らは彼を知っている。彼は汝らのもとにとどまり、汝らのうちにいるからである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 2.0.5
Manet ergo, sicuti diximus in universis sanctis non divisus, sed integer: nec enim dividi potest illa natura: qui enim compositus non est ex membris, nec dividi potest, sed integer in omnibus perseverat.
PL 13, 599Bそれゆえ、先に述べたとおり、霊はすべての聖徒のうちに、分けられることなく、まるごととどまる。かの本性は分けられえないからである。肢体から組み立てられていないものは、分けられることもできず、すべてのうちにまるごと存続する。
Fragmenta sermonum Arianorum 2.0.6
Nam Spiritum sanctum Deum non dicimus, quia nec Scriptura dicit; sed subditum Deo filio, et mandatis illius filii in omnibus obtemperantem, sicuti Filius Patri.
PL 13, 599Bというのは、我々は聖なる霊を神とは言わない。聖典もそう言わないからである。そうではなく、神である子に従い、子の命令にすべてにおいて服する者と言う。子が父に服するのと同じである。
Fragmenta sermonum Arianorum 2.0.7
Et quemadmodum Pater totam virtutem et totam sapientiam et bonitatem in substitutionem Filii consignavit, ita et Filius totam virtutem et totam sapientiam in Spiritu sancto, Patre jubente, monstravit.
PL 13, 599Bそして、父が力のすべて、知恵のすべて、善のすべてを子の成立において証印として押したように、子もまた、父が命じるままに、力のすべてと知恵のすべてを聖なる霊において示した。
Fragmenta sermonum Arianorum 2.0.8
In illo itaque Spiritu sancto arcangeli et angeli, et omnes virtutes spiritales, et omnes sancti adorant Filium, et per Filium Patrem.
PL 13, 600Aそれゆえ、その聖なる霊において、大天使たちと天使たち、すべての霊的な諸力、すべての聖徒が、子を拝し、子を通して父を拝する。
Fragmenta sermonum Arianorum 2.0.9
Ita enim et Filius post resurrectionem mysterium tradens salubre Trinitatis discipulis suis dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.
PL 13, 600A子もまた、復活ののち、三位一体の救いの奥義を弟子たちに授けて、こう言うのである。「天においても地においても、すべての権力が我に与えられた」。
Fragmenta sermonum Arianorum 2.0.10
Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: docentes eos servare omnia quae mandavi vobis: et ecce ego vobiscum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
PL 13, 600A「行って、すべての国民を教えよ。父と子と聖なる霊の名において彼らに洗礼を授け、我が汝らに命じたすべてを守るよう彼らに教えよ。見よ、我は世の終わりまで、すべての日々、汝らとともにいる」。