作者不詳(アレイオス派)4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Fragmenta sermonum Arianorum

Fragmentum XV 第XV断片

Anonymous Arian · Fragmenta sermonum Arianorum · PL 13, 619B · 4 sectiones

Fragmenta sermonum Arianorum 15.0.1

1

. . . . . et regantur, non vivet in aeternum, sed potius damnabitur in metallum ignis aeterni.

PL 13, 619B

……〔欠損〕また統べられるように〔欠損のため文の前半が欠け、複数の regantur と単数の vivet がつながらない〕、永遠に生きることはなく、むしろ永遠の火の鉱山〔metallum。鉱山労役の刑になぞらえた言い方〕へと断罪される。

Fragmenta sermonum Arianorum 15.0.2

2

Hoc etiam tenore credimus solum Deum Patrem omnipotentem omnia creasse et regere universa: legem tradidit, Spiritum sanctum dedit et dat semper sanctis, prophetas instruxit: templum, quod Filius sumpsit de Maria Virgine et in cruce dimisit, Pater suscitavit: mundum sibi reconciliavit, peccata dimisit et dimittit quotidie, omnes mortuos resuscitaturus, et omnes vivos et mortuos judicaturus, bonis et fidelibus requiem et gloriam aeternam daturus, malos et perfidos in gehennam missurus: primum quia ipsum Filium sciens, potens, volens ante omnia creavit, fundavit, genuit, fecit, secundum quod ipse Deus Pater omnipotens voluit, definivit, jussit Filio, ut per ipsum omnia creata, facta, fundata, nata, substiterunt et reguntur jussu Patris: per Filium legem tradidit: Filius Spiritum sanctum dedit et dat semper sanctis: prophetas instruxit: templum suum, quod sumpsit ex Maria Virgine et in cruce dimisit, ipse Filius suscitavit: mundum Patri suo et sibi reconciliavit: peccata dimisit et dimittit quotidie, omnes mortuos suscitaturus et judicaturus omnes vivos et mortuos: bonis et fidelibus requiem et gloriam aeternam daturus: malos et perfidos in gehennam missurus.

PL 13, 619B

この趣旨においても我々は信じる。唯一の神、全能の父が万物を創造し、全体を統べている。律法を授け、聖なる霊を聖徒たちに与え、また絶えず与えており、預言者たちを教え導いた。子がおとめマリアから取り、十字架の上で捨てた神殿を、父が甦らせた。世を自らと和解させ、罪を赦し、日々赦している。すべての死者を甦らせ、生者も死者もすべてを裁き、善にして忠実な者たちには安息と永遠の栄光を与え、悪にして不忠実な者たちをゲヘナへ送ろうとしている。その第一は〔primum に対応する「第二」は本文に見えない〕、まさに子を、知り、能い、欲して、万物に先立って創造し、基礎づけ、生み、造ったことである。全能の神なる父自身が欲し、定め、子に命じたとおりであり、それによって万物は、彼を通して創造され、造られ、基礎づけられ、生まれ、存続し、父の命により統べられている。子を通して律法を授けた。子が聖なる霊を聖徒たちに与え、また絶えず与えている。預言者たちを教え導いた。自らの神殿、すなわちおとめマリアから取り、十字架の上で捨てたものを、子自身が甦らせた。世を自分の父に、また自分に和解させた。罪を赦し、日々赦している。すべての死者を甦らせ、生者も死者もすべてを裁き、善にして忠実な者たちには安息と永遠の栄光を与え、悪にして不忠実な者たちをゲヘナへ送ろうとしている。

Fragmenta sermonum Arianorum 15.0.3

3

Unum autem imperium et unam potestatem sic dicimus esse, quia secundum Patris imperium Filius omnia perficit: sed et Spiritui sancto, angelis et hominibus ea imperat Filius facere secundum quod Pater vult et jubet Filio, ut Filius imperet caeteris omnibus.

PL 13, 620B

我々が、支配は一つ、権力は一つと言うのは、父の命令に従って子が万物を成し遂げるからである。そればかりか、父が欲し子に命じるとおりに、子が聖なる霊、天使たち、人々にそれを行うよう命じる。子がほかのすべてに命じるためである。

Fragmenta sermonum Arianorum 15.0.4

4

Eos autem, qui dicunt, quotiens Scriptura divina Jesum Christum commemorat, hominem tantummodo significat, corpus et animam non Deum, et ex eo esse Jesum Christum ex eo quod de Maria natus est, antea non fuisse, sicut Photinus et antecessores ejus asseruerunt, a communione nostra alienos habemus: Unum autem Deum et Patrem omnium sic dicimus et credimus, ut istum Spiritum sanctum, quem tertio loco a Patre post Filium in symbolo et in baptismo tradimus; non esse Deum creatorem dicimus, quia nihil ab illo et per illum creatum est; quia omnia a Patre per Filium creata sunt; neque ipsum regere . . . . .

PL 13, 620B

しかし、次のように言う者たちを、我々は我々の交わりから遠いものと見なす。すなわち、神的な聖典がイエス・キリストに言及するときはいつも、ただ人、すなわち体と魂を意味するのであって神を意味せず、イエス・キリストはマリアから生まれたことによって存在するのであり、それ以前には存在しなかった、とフォティノスとその先達たちが主張したように言う者たちである。だが、唯一の神にしてすべての者の父を、我々は次のように言い、信じる。すなわち、この聖なる霊、我々が信条においても洗礼においても、父から数えて子の後の第三の位置に置いて伝えるこの霊を、創造者である神ではないと我々は言う。彼によって、また彼を通して創造されたものは何もなく、万物は父によって子を通して創造されたからである。また、彼自身は統べ……〔欠損〕