Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.1
. . . . ut cognoscat mundus quod diligo patrem; et quomodo mandatum mihi dedit Pater, sic facio.
PL 13, 602A……「我は父を愛していることを、世界が知るためである。そして、父が我に命じたとおりに、我は行う」。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.2
Illud itaque quod saepius dictum est, ego in Patre et Pater in me, non unam substantiam, sed duo significat, Patris ingenitam et Filii unigenitam, et ideo intelligitur Filius in sinu Patris quod sentitur in charitate atque in potestate illius qui omnia tenet: ipse autem est infinitus: hic et illum circumtenet.
PL 13, 602Aそれゆえ、しばしば言われる「我は父のうちにおり、父は我のうちにいる」という言葉は、一つの実体ではなく、二つの実体、すなわち父の生まれざる実体と子の独り子としての実体を意味している。そのため、子は父のふところにいると理解され、それは、すべてを保つ者の愛と権力において感じ取られる。父自身は限りなく、この子をも包み持つ〔hic et illum circumtenet の hic は父、illum は子と取った。4.0.4 で父を「包み持つ者」、子を「包み持たれる者」と言う〕。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.3
Ille vero omnium, quae post illum et per ipsum facta sunt, a Patre accipiens potestatem, circumtenet universa.
PL 13, 602B子は、彼の後に、彼を通して造られたすべてのものについて、父から権力を受けて、万有を包み持つ。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.4
Non est igitur unus et ipse Pater et Filius: qui circumtenet, et qui circumtenetur; ingenitus, et unigenitus; genitor, et qui genitus est; qui mandat, et qui mandatum accipit et obtemperat; qui dat, et qui datum suscipit; qui jubet et qui jussionem obtemperat; qui mittit, et qui mittitur; qui visus est, et quem nemo vidit hominum nec videre potest; qui impassibilis est, et qui pro nobis passus est; qui resurrexit a mortuis, et qui eum resuscitavit Pater; qui ascendit super coelos Filius, et qui numquam descendit Pater; qui sedet in dextera Dei, et qui jussit eum in dextera sua sedere Pater; Filius qui negavit se scire diem illam, et Pater qui in sua posuit potestate; qui judicaturus est Filius, et qui neminem judicat Pater, sed omne judicium dedit Filio.
PL 13, 602Bそれゆえ、父と子は一にして同一ではない。包み持つ者と包み持たれる者、生まれざる者と独り子、生んだ者と生まれた者、命じる者と命令を受けて従う者、与える者と与えられたものを受ける者、指示する者と指示に従う者、遣わす者と遣わされる者、見られた者と、人間の誰も見たことがなく、見ることもできない者、苦しみを受けえない者と我々のために苦しみを受けた者、死者の中から甦った者と、彼を甦らせた父、諸々の天の上に昇った子と、決して降りなかった父、神の右に座す者と、彼を自らの右に座すよう命じた父、その日を知らないと言った子と、それを自らの権力のうちに置いた父、裁こうとしている子と、誰も裁かず、すべての裁きを子に与えた父、である。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.5
Noli ergo errare; non est unus et ipse Pater et Filius, neque duo aequales secundum alii erroris assertionem, sed unus et unus Pater.
PL 13, 603Aそれゆえ誤ってはならない。父と子は一にして同一ではなく、また、他の者たちの誤りの主張に従って、二つの等しい者でもなく〔底本は alii erroris。ミーニュの脚注は alii を写本のとおりとする。aliorum erroris と読む〕、一と一の父である〔底本は sed unus et unus Pater。ミーニュの脚注は写本のとおりとし、第I断片の末尾(unum et unum … Deum)と同じ言い方とする。意は定かでなく、字のまま訳した〕。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.6
Est enim ingenitus solus et sine initio, et non sunt duo sine initio dii, aut duo aequales, aut duo patres, aut duo fratres, aut duo filii; sed unus ingenitus Deus, omnipotens Deus, qui solus est et dicitur verus, et solus bonus, et solus habens immortalitatem, et lumen habitans inaccessibile.
PL 13, 603Aというのは、生まれざる者はただ一人であり、始めがない。始めなき神が二つあるのでも、等しい者が二つあるのでも、父が二人、兄弟が二人、子が二人いるのでもない。生まれざる神は一人、全能の神であり、ただ一人真の神と言われ、またそうであり、ただ一人善であり、ただ一人不死性を持ち、近づきえない光のうちに住む。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.7
Solus igitur in sua singularitate tales est, et alter non est tales sine initio Deus, et omnitenens, et solus auctor omnium.
PL 13, 604Aそれゆえ彼は、その唯一性においてこのような者であり、このような者、すなわち始めなき神、万有を保つ者、万物のただ一人の創始者は、ほかにいない〔tales の係りが不明瞭で、このように取った〕。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.8
Deus etiam est et Filius Dei unigenitus natura, voluntate Dei et Patris sui verus invertibilis, sed unigenitus creatus et factus et genitus ab ingenito Deo, Deus omnium quae post illum et per Jesum facta sunt providentia Dei et patris ejus.
PL 13, 604A神の子もまた神であり、本性において独り子であり、神である自らの父の意志によって真に不変であるが、生まれざる神によって造られ、作られ、生まれた独り子であり、彼の後に、イエスを通して神とその父の摂理によって造られたすべてのものの神である。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.9
Pater autem et Filio Deus est, cujus et auctor est, et omnium; et ideo solus verus Deus, quia Dei Deus est, et tenet Filium in sua potestate, et omnia subjecit sub pedibus ejus secundum Apostolum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen.
PL 13, 604A父は子にとっても神であり、子の創始者であり、万物の〔創始者〕でもある。それゆえ、ただ一人真の神である。神の神だからである。父は子を自らの権力のうちに保ち、使徒に従って、すべてを彼の足の下に服させ、すべての名に勝る名を彼に与えた。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.10
Et ideo Pater unus Deus, qui neque potestatem, neque ut esset ab alio accepit, sed est quod erat sine initio ingenitus, omnitenens Deus.
PL 13, 604Aそれゆえ、父は唯一の神であり、権力をも、存在することをも他から受けず、始めなく生まれざる、かつてあったとおりの者であり、万有を保つ神である。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.11
Hunc igitur sanctae Scripturae pronuntiant unum Deum et Dominum, et unum bonum, et solum habentem immortalitatem , et lumen habitantem inaccessibile.
PL 13, 604Bそれゆえ、聖なる聖典は、彼を唯一の神にして主、唯一の善、ただ一人不死性を持ち、近づきえない光のうちに住む者と宣べる。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.12
Non quia Filius non sit Deus nec Dominus, sed quia Pater et Filio Deus est, et omnium; Filius autem Deus est unigenitus et Dominus omnium quae per ipsum facta sunt, et bonus, et benignus, immortalis etiam et immutabilis natura.
PL 13, 605Aそれは、子が神でも主でもないからではなく、父が子にとっても神であり、万物の神でもあるからである。子は、独り子としての神であり、彼を通して造られたすべてのものの主であり、善にして慈愛深く、本性において不死かつ不変でもある。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.13
Sed haec omnia a Patre consecutus est, et in omnibus obediens invenitur Deo Patrique suo. Non itaque dicuntur Pater et Filius unus Deus, sed Pater solus dicitur unus Deus, qui et Filio Deus est, sicut dictum est, et omnibus: Filius autem Patri non est Deus, sed omni creaturae Dominus et Deus est Filius: Patrem autem adorat, et petet et colet, et gratias agit, et debitor est, quia propter ipsum et vivere se declarat, et omnem accepisse potestatem ab eo gloriatur in coelo et in terra, secundum evangelicam traditionem, ubi refertur Jesus ad samaritanam mulierem dicens: Nos adoramus quod scimus, vos autem adoratis quod nescitis.
PL 13, 605Aしかし、これらすべてを彼は父から得たのであり、すべてにおいて、神であり自らの父である者に従順であることが見いだされる。それゆえ、父と子が唯一の神と言われるのではなく、父だけが唯一の神と言われ、その父は、言われたとおり、子にとっても、またすべての者にとっても神である。子は父にとって神ではなく、あらゆる被造物にとっての主であり神である。彼は父を拝し、願い、敬い、感謝し、負い目を認める。父のゆえに自らが生きていることを宣言し、天においても地においても、すべての権力を父から受けたことを誇る。これは福音の伝承に従うもので、そこでイエスはサマリアの女に向かってこう言ったと伝えられている。「我々は知っているものを拝むが、汝らは知らないものを拝んでいる」。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.14
Et orantem Christum Patrem suum frequenter ostendit evangelica traditio; et gratias agentem Patri suo, et dicentem manifestat: Gratias tibi ago, Pater, quoniam exaudisti me, et ego scio quia semper me exaudis.
PL 13, 605Bまた、福音の伝承は、キリストがしばしば自らの父に祈ったことを示し、自らの父に感謝し、こう言ったことを明らかにしている。「父よ、汝が我の願いを聞いたことを感謝する。我は、汝がいつも我の願いを聞くことを知っている」。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.15
Ergo semper adorat, quia semper sibi exaudientem Patrem profitetur. Adverte itaque evangelicum sensum, quoniam gratias aget manifeste Jesus propter eos qui adstabant; sicut ipse declarat dicens ad Patrem suum: Etenim ego scio quia semper me exaudis; sed propter eos qui adstant dico, ut sentiant quia tu me misisti.
PL 13, 605Bそれゆえ彼は常に拝している。常に父が自分の願いを聞くと告白しているからである。そこで福音の意味に注意せよ。イエスは、そばに立っていた人々のゆえに、はっきりと感謝するのである。自ら父にこう言って明らかにしている。「我は、汝がいつも我の願いを聞くことを知っている。しかし、そばに立つ人々のゆえに言う。汝が我を遣わしたことを、彼らが悟るためである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.16
Attende itaque studio, et vide salubrem traditionem quod Christus cognosci vult quod est, non dicatur quod non est: qui enim dicit Christum quod non est, praevaricat notitiam ejus qui est.
PL 13, 605Bそれゆえ熱心に注意し、救いの伝承を見よ。キリストは、彼があるとおりに知られることを望んでおり、彼がそうでないものとして語られることを望んでいない。キリストを彼がそうでないものと語る者は、あるがままの彼〔キリスト〕についての認識に背くのである〔ejus qui est は「あるところの彼」の意と取った〕。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.17
Noli itaque errare: non enim illi qui unum et ipsum pronuntiant Patrem Jesu Christo majorem, cognoscunt Patrem ipsius, secundum Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi sententiam dicentis: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quoniam Pater meus major me est.
PL 13, 605Cそれゆえ誤ってはならない。父と子を一にして同一と宣べる者たちは、イエス・キリストより大きい父、すなわち彼の父を知らない〔Patrem Jesu Christo majorem の係りは定かでない。unum et ipsum pronuntiant から切り離し、cognoscunt の目的語と取った〕。我々の主にして救い主イエス・キリストの言葉に従えばそうである。「汝らが我を愛しているなら、我が父のもとに行くことを喜ぶはずである。我が父は我より大きいからである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.18
Cum hac igitur scientia Patris et Filii et Spiritus sancti hanc, quae in praesente psalmo promittitur, habitationem in tabernaculo Domini et in monte sancto ejus requiem oportet nos studio requirere: quoniam quae sine macula anima est, illam quae in excelsis ducit potest ambulare viam, de quo superius tradidimus, et limpido et simplice oculo et illud potest iter celebrare, et ea quae praeparata sunt semper intuere bona, secundum quod dictum est: Ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
PL 13, 606Aそれゆえ、父と子と聖なる霊についてのこの知とともに、いまの詩篇で約束されている、主の幕屋に住むこと、その聖なる山での安らぎを、我々は熱心に求めなければならない。汚れのない魂は、高きに導くあの道を歩むことができる。それについては先に伝えたとおりである。澄んだ単純な目をもって、その道をたどることもでき〔illud iter の係りはやや定かでない。先の「高きに導く道」を指すと取った〕、備えられた善きものを常に見つめる〔底本は intuere。ミーニュの脚注は写本のとおりとする。intueri と読む〕こともできる。言われているとおりである。「汝の宝のあるところに、汝の心もある」。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.19
Videt etiam semper largitorem bonorum Deum, sicut dictum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Hoc est itaque quod dictum est, qui ingreditur sine macula et operatur justitiam.
PL 13, 606Aまた、善きものを与える神を常に見る。言われているとおりである。「心の清い者は幸いである。彼らは神を見る」。それゆえ、「汚れなく入り、義を行う者」と言われたのは、このことである。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.20
Instruxit quales debet esse qui ad eorum, quae in coelis praeparata sunt, bonorum possessionem festinet: deinde velut grados tradet mandata, quoniam qui in altum ascendunt, per grados ascendere videntur; et primum super proximiorem ascendens gradum, in sequentem accedet: deinde tertiarium et quartum, quousque ad destinatum perveniat, quod sine labore facere non potest.
PL 13, 606A〔詩篇は〕天に備えられた善きものを所有しようと急ぐ者が、どのような者であるべきかを教えた。次いで、段のように、命令を伝える。高いところに登る者は段を登っていくと見えるからである。まず最も近い段に上り、次の段に進む。次いで第三、第四の段へ、定められたところに至るまで進む。これは労苦なしには行えない。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.21
Itaque qui in excelsis habitationem apprehendere desiderant, labores pietatis atque sudores cum omne studio instare debent, ut ad destinatum pervenire possint.
PL 13, 606Bそれゆえ、高いところに住まいを得ようと望む者は、定められたところに至りうるよう、敬虔の労苦と汗を、あらゆる熱意をもって続けねばならない。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.22
Post immaculata igitur scientia pietatis facta anima in operibus bonis adornare atque instruere eam debent qui eum, qui in excelsis ducit, celebrare cupiunt iter; secundum quod dictum est: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est.
PL 13, 606Bそれゆえ、敬虔の知によって魂が汚れなきものとされたのちには〔底本は Post immaculata … facta anima。ミーニュの脚注はこの箇所が写本でこのとおりであるとする。格が崩れているらしく、immaculata facta anima を「魂が汚れなきものとされて」と解した〕、高きに導く道をたどることを望む者たちは、魂を善き業で飾り、整えなければならない。言われているとおりである。「汝らの光を人々の前で輝かせよ。彼らが汝らの善き業を見て、天におる汝らの父に栄光を帰すためである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.23
Secundum hanc sequentiam respondens Dominus, exponet et qui desiderat in excelsis habitare, qualis debeat esse, vel quid operare, dicens: Qui ingreditur sine macula et operatur justitiam, loquens veritatem in corde suo.
PL 13, 606Cこの順序に従って、主は答えて、高いところに住もうと望む者がどのような者であるべきか、何をなすべきかを説き明かす。「汚れなく入り、義を行い、心のうちに真実を語る者」と言う。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.24
Adhuc et in hoc sequenter docet per ordinem ut primum in se et in corde suo confirmet veritatem, et quasi radicem mittens comprobaret, ut justus secundum Apostolicam doctrinam inveniatur dicentem sic: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
PL 13, 606Cさらにここでも、順序を追って教える。まず自分のうち、自分の心のうちに真実を確かにし、いわば根を下ろして確かめることである。そうすれば、使徒の教えに従って、こう言う者として義人と認められる〔inveniatur dicentem は語形が崩れているらしく、このように解した〕。「心で信じて義とされ、口で告白して救いに至る」。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.25
Et ideo ait: Loquens veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua. Nec enim oportet eum, qui coelestia desiderat bona, dolum loqui; neque quaecumque sibi libet narrare, sed veritatem scrutinatam atque probatam in corde per labia emittere ad salutem et sibi et audientibus.
PL 13, 607Aそれゆえ、「心のうちに真実を語り、舌で欺きをなさなかった者」と言っている。天の善きものを望む者は、欺きを語ってはならず、また、好きなことを何でも語ってはならない。心のうちで調べ、確かめた真実を、自分にも聞く者にも救いとなるよう、唇を通して発するべきだからである。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.26
Hoc enim et apostolus docens ait: Nullum verbum malum de ore vestro procedat, sed si quid bonum sit ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus.
PL 13, 607A使徒もまた、このことを教えて言う。「汝らの口から悪い言葉を出してはならない。信仰の建て上げに役立つ善いことがあれば、それを語り、聞く者に恩寵を与えよ」。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.27
Provenit enim, ex quibus negligenter sine sollicitudine qui loquitur, nocere animam proximi: et ideo servare atque mensurare debet sermones suos qui vult in coelis habitare; sicut dictum est in centesimo et undecimo psalmo: Jucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio.
PL 13, 607Aというのは、不注意に、配慮なく語る者から、隣人の魂を傷つけることが生じるからである。それゆえ、天に住もうと望む者は、自らの言葉を守り、量らねばならない。第百十一篇で言われているとおりである。「憐れみ、貸す人は幸いである。彼は自らの言葉を、裁きにかなうように整える」。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.28
Et Dominus Jesus docens in Evangelium ait: Ex verbo tuo manifestum quia justo sine dolo et hypocrisi justificaveris; et ex verbo tuo manifestum, quod doloso et pravo damnaveris. Hac de causa servare et mensurare sermones nostros docemur, ut nos doceamus proximum.
PL 13, 607Bまた、主イエスも福音のうちで教えて言う。「汝の言葉によって、汝は欺きも偽善もない義人であることが明らかになり、義とされる。また、汝の言葉によって、汝は欺き深く邪な者であることが明らかになり、断罪される」。このために我々は、自らの言葉を守り量るよう教えられている。我々が隣人に教えるためである。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.29
In tabernaculum Domini cupientes ingredi non faciemus nec in verbo nec in ficto proximo malum, secundum quod dictum est, et non fecit proximo suo malum.
PL 13, 607B主の幕屋に入ることを望む我々は、言葉においても、偽りによっても、隣人に悪をなしてはならない。言われているとおりである。「その隣人に悪をなさなかった」。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.30
Oportet autem illum, qui illam beatam vitam consequi desiderat, eos quos circum se habet instructos in disciplina Dominica habere, ne ab aliquo super eos improperium accipiat.
PL 13, 607Bあの幸いな生を得ようと望む者は、自分の周りにいる者たちを、主の規律のうちに教え整えておかなければならない。彼らのことで誰かから非難を受けないためである。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.31
Consueverunt enim homines, quando aliquos vident ineruditos et indisciplinosos esse, improperare eis qui circa se vel sub se eos habent.
PL 13, 607C人々は、教養のない、規律を欠く者たちを見ると、その者たちを周りに、あるいは下に置く人々を非難するのが常だからである。
Fragmenta sermonum Arianorum 4.0.32
Est enim secundum veritatem improperium eis, qui instruere debent, si lascivi vel indisciplinosi, qui sub manu eorum sunt, inveniuntur; eo quod minus constringantur ad disciplinam, sicuti dictum est, improperium Patri Filius non eruditus. Docet itaque hoc verbum cupientes . . . . . . . .
PL 13, 607C実際、教えるべき人々にとっては、その手の下にいる者が放縦で規律を欠くことが見いだされるなら、それは真実に即して恥辱である。規律へと十分に縛られなかったからである。言われているとおり、教えを受けない子は父の恥辱である。それゆえ、この言葉は、望む者たちに教える……