Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.1
Confitemur, credimus, tenemus, Deum Patrem omnipotentem sine initio esse innascibilem, impartibilem, invertibilem, et immutabilem esse, summum, altissimum, incomparabilem et omnium Deum; et quod sciens, potens, volens, ante omnia saecula et tempora, et ante omnia omnino Filium sibi creavit, fundavit, genuit, fecit: et manet ipse Filius impartibilis, immutabilis, cum Deo Patre in sempiternis saeculis sine fine.
PL 13, 623B我々は告白し、信じ、固く守る。全能の父なる神は、初めなく、生まれることなく、分割されえず、転じえず、変わりえず、最高にして、いと高く、比べるもののない、万物の神であること。また、知り、能い、欲して、万世と万時に先立ち、また何よりも先に、子を自分のために創造し、基礎づけ、生み、造ったこと。そして子自身は、分割されえず、変わりえない者として、神なる父とともに、終わりなく永遠の世々にわたってとどまること。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.2
Et quia volente et definiente, jubente Deo Patre omnipotente, per Filium unigenitum Deum Spiritum sanctum, caetera omnia coelestia et terrestria, visibilia et invisibilia, creata, facta, nata, fundata, constituta, fincta, condita, substiterunt.
PL 13, 623Bまた、全能の神なる父が欲し、定め、命じて、独り子なる神である子を通して、聖なる霊が、またそのほかの天のものも地のものも、見えるものも見えざるものも、すべてが、創造され、造られ、生まれ、基礎づけられ、制定され、形づくられ、築かれて、存続していること。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.3
Et quod filius in principio, et ante quam descenderet in Maria virgine semper obediens fuit Deo et Patri suo.
PL 13, 624Aまた、子は初めから、おとめマリアのうちに降る前にも、つねに自分の神であり父に従順であったこと。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.4
Et quia disponente et definiente Deo Patre omnipotente, per Filium omnes prophetae dixerunt aspirati, quod ipse Filius venturus esset mittendus a Deo Patre illuminator et Salvator generis humanis: et quod ex Virgine esset sumpturum templum, id est carnem, ut Filius Dei omnipotentis propter carnis assumptionem Filius hominis et homo pronuntiandus esset, id est Filius David, quia ex semine ejus carnem accepit.
PL 13, 624Aまた、全能の神なる父が配し定めて、子を通し、すべての預言者が霊感を受けて語ったこと。すなわち、この子自身が、人類を照らす者、救い主として、神なる父から遣わされて来ることになっていたこと。また、おとめから神殿、すなわち肉を取ることになっていたこと。それは、全能の神の子が、肉を取ったゆえに、人の子また人と呼ばれることになるためであり、すなわちダビデの子と呼ばれる。ダビデの子孫から肉を受けたからである。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.5
Et quia mittente Deo Patre Filius in hoc mundo venit, ut per suam doctrinam et passionem et mortem crucis, et tertia die resurrectionem, et ascensionem in coelis cum carne illuc, unde sine carne descenderat: ut per bonum baptismi omne genus hominum in se integra fide credentium salvaret, quos etiam Ecclesia cognominavit.
PL 13, 624Aまた、神なる父が遣わして、子がこの世に来たこと。それは、自らの教えと受難と十字架の死、三日目の復活、また、肉なしに降ったその所へ肉とともに天に昇ることによって〔文が整わず、欠けた語があるらしい〕、洗礼の善を通し、彼を欠けのない信仰で信じる人類のすべてを救うためである。教会はこれらの者をその名で呼んだ〔cognominavit の目的語は定かでない〕。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.6
Et hoc docuisse Dominum et Deum nostrum Jesum Christum in terris, secundum quod illi Deus Pater jussit in coelis.
PL 13, 624Bまた、我々の主であり神であるイエス・キリストが、神なる父が天で彼に命じたとおりに、地上でこれを教えたこと。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.7
Et summum sacerdotem esse Filium Deo Patri, et mediatorem esse inter Deum Patrem omnipotentem et omnem creaturam: et ipsum esse, per quem reconciliati sumus Deo Patri.
PL 13, 624Bまた、子は神なる父にとって大祭司であり、全能の神なる父とすべての被造物との間の仲介者であること。そして我々が神なる父と和解させられたのは、この者を通してであること。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.8
Credimus etiam quod Filius postulat a Patre suo: petit etiam et rogat pro omnibus sanctis et poenitentibus: et quod gratias egit agit Filius Deo et Patri suo: et quod omnium orationes sive gratiarum actiones Deo et Patri per Filium offeruntur: et quod jubente Deo Patre, Filius ejus ad dexteram suam sedeat, et interpellat Patrem suum pro nobis: et omnia omnino Deum Patrem Filio subjecisse credimus.
PL 13, 625A我々はまた信じる。子は自分の父に求め、またすべての聖徒たちと悔い改める者たちのために願い求めていること。子は自分の神であり父に感謝した、そして感謝していること。すべての者の祈りも感謝の行いも、子を通して神なる父にささげられること。神なる父が命じて、その子は自分の右に座し、父に我々のために執り成していること。そして、神なる父が万物を子に服させたと、我々は信じる。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.9
Et si omnia Deus Pater Filio subjecit, et Spiritum sanctum subjecit. Si autem Spiritus sanctus Filio non est subjectus, non omnia Deus Pater omnipotens Filio suo subjecit.
PL 13, 625Aもし神なる父が万物を子に服させたのなら、聖なる霊をも服させたのである。もし聖なる霊が子に服していないなら、全能の神なる父は、万物を自分の子に服させたのではない。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.10
Sed et illud quod scriptum est: Pater Filio subjecit; diligit Filium, et omnia dedit in manus ejus; et omnia mihi tradita sunt a Patre meo; sic credimus esse: in quo Pater genuit Filium, dixit ei, scito te creaturum omnia, recturum, et omnibus dominaturum, ut ego voluero, definivero, jussero tibi.
PL 13, 625Aまた、書かれているこのこと、「父は子に服させた」、「父は子を愛し、すべてを彼の手に与えた」、「すべては我が父から我に渡された」を、我々はこう信じる。父が子を生んだとき、彼に言った、「知れ、汝は万物を創造し、統べ、すべてに君臨するであろう。我が欲し、定め、汝に命じるとおりに」。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.11
Sed et Filius libentissime hoc ipsud quod a se neque est neque aliquid facit, sed Dei opificium in sua natura claritatis sine dubio ostendit, ministerium suum cum caeteris creatis exhibens, Dei providentia hominibus deserviens, velut gigans exsultans, currens viam ab Oriente usque ad Occidentem, naturae suae claritatis omnibus portans lumen; ut respiciens ad eum omnis homo rationabilem habens intellectum, gratias agat Deo, qui praeparavit hujus claritatem ad lucem vitae humanae.
PL 13, 625Bさらに子は〔ミーニュの脚注は a se neque … facit を、子は自分からは何も行えないという福音書の言葉に結びつける。以下、子が太陽の像で語られる〕、まさにこのこと、すなわち自分からは存在せず、何も行わず、むしろ神の造ったものであることを、自らの輝きという本性において、疑いなく喜んで示す。ほかの被造物とともに自分の務めを示し、神の摂理によって人々に仕え、喜び躍る巨人のように、東から西まで道を走り、自らの輝きという本性の光をすべての者に運ぶ。それは、理性ある理解を有するすべての人が、これを見上げて、この輝きを人の生命の光のために備えた神に感謝するためである。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.12
Etenim cum hominem aliquem videris praeparantem lumen nocte sera, numquid illo lumini gratias agis secundum rationem justitiae? Non, sed ei qui praeparavit lumen.
PL 13, 625B実際、汝が、夜更けに灯りを用意している人を見たとき、正義の道理に従って、その灯りに感謝するだろうか。否。その灯りを用意した者に〔感謝する〕。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.13
Secundum hanc itaque justitiae rationem, vel naturalem utens intellectum, solum opificem hujus et largitorem magnificare debes; et ei, qui tibi condonavit hujus luminis visum, gratias agere debebis; ut et tu quemadmodum sol exhibet tibi deservitionis ministerium, secundum Dei providentiam, quorum debitor es, gratiarum actiones largitori tuo reddas, qui solem propter tuum constituens beneficium posuit in coelo, ita ut luceat super terra.
PL 13, 625Cそれゆえ、この正義の道理に従い、あるいは自然な理解を用いて、汝はこの光の唯一の造り主、与え主をあがめねばならず、また汝にこの光を見ることを恵んだ者に、感謝せねばならない。太陽が神の摂理に従って、汝に奉仕の務めを示しているように、汝もまた、汝が負うている感謝を、汝に与える者に返すためである。その者は、汝の益のために太陽を定めて、地を照らすよう天に置いたのである。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.14
Ita est itaque quod dictum est: Sole, posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exultavit ut gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus; et occursus ejus usque ad summum ejus; et non est qui se abscondat a calore ejus.
PL 13, 626Aそれゆえ、こう言われたとおりである、「太陽のうちに、彼は自分の幕屋を置いた。彼自身は花婿のように自分の部屋から出て、巨人のように道を走ることを喜んだ。天の頂から彼の出で立ちがあり、その出会いは彼の頂にまで及ぶ。その熱から身を隠せる者はいない」。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.15
Tu itaque si permanens in erroris tui ignorantia, negas unius Dei esse opificium, hanc quae videtur creaturam, et secundum insipientiae tuae impietatem plurium deorum, qui non sunt, esse affirmas opus; evidentissime ipsa creatura, aspectu naturae suae, erroris arguit insipientiam; cum invicem ordinem custodiens, et temporum propria observans, et se invicem succedens, et tamquam ex unanimitate, secundum unius Dei providentiam, usum ministerii sui hominibus exhibens.
PL 13, 626Aそれゆえ汝が、汝の誤りの無知にとどまり、この見える被造物が唯一の神の造ったものであることを否定し、汝の愚かさの不敬に従って、存在しない複数の神々の業だと断言するなら、被造物自身が、その本性の姿によって、汝の誤りの愚かさをきわめて明白に論駁する。互いに秩序を守り、時の固有のものを保ち、互いに引き継ぎ、いわば心を一つにして、唯一の神の摂理に従い、人々に自らの務めの用を示しているからである。
Fragmenta sermonum Arianorum 18.0.16
Manifestum est itaque quia qui creavit coelum, ipse creavit et luminaria in coelo; ipse quoque et terram creavit, et universa quae sunt super terram. Hujus autem indicium evidentissimum hoc est, quod ea quae . . . . .
PL 13, 626Bそれゆえ明らかである、天を創造した者が、天にある光るものをも創造し、地をも、地の上にあるすべてのものをも創造したことは。その最も明白な証拠は、次のことである。すなわち、……〔欠損〕