Fragmenta sermonum Arianorum 19.0.1
« . . . Nativitas ejus ante aeterna tempora est. Si aliquid in rebus est, quod antevenit aeternitatem, erit aliquid profecto quod sensum aeternitatis excedat.
PL 13, 626B「……〔欠損〕彼の誕生は、永遠の時に先立つ。もし諸事物のうちに、永遠に先んじるものがあるなら、永遠の感覚を超える何かが確かにあることになる。」
Fragmenta sermonum Arianorum 19.0.2
Tua enim res est, et unigenitus tuus est: non portio, non protensio, non secundum efficientiarum opinionem nomen aliquod inane; sed Filius, Filius ex te Deo Patre, Deus verus, et a te in naturae tuae unitate genitus; post te ita confitendus, ut tecum: quia aeternae originis suae auctor aeternus es.
PL 13, 626B「実に、彼は汝のものであり、汝の独り子である。部分でもなく、延長でもなく、働きに関する見解に従った何かうつろな名でもない。むしろ子であり、父なる神である汝から出た子、真の神、汝の本性の一性において汝から生まれた者である。汝のあとに、しかも汝とともに告白されねばならない。汝は彼の永遠の起源の、永遠の創始者だからである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 19.0.3
Nam dum ex te est, secundus a te est, dum vero tuus est, non es separandus ab eo: quia nec sine tuo confitendus es aliquando; ne aut imperfectus sine generatione, aut superfluus post generationem arguaris » .
PL 13, 626C「実際、彼は汝から出ているかぎり汝に次ぐ者であるが、汝のものであるかぎり、汝は彼から切り離されてはならない。汝は、自らのものなしに告白されることが決してあってはならないからである。出生なくして不完全な者、あるいは出生ののちに余計な者と、汝が論難されないためである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 19.0.4
Item Phoebadi aquitane socio Hilari. « Qui ergo probaverit sine verbo, sine ratione, sine sapientia, sine virtute, sine spiritu, aliquando Patrem fuisse, his probavit Filium cum Patre et in Patre ante omne principium non fuisse.
PL 13, 626C同じく、ヒラリウスの同志、アクィタニアのフォエバディウスの言葉。「それゆえ、父がかつて、言葉なく、理性なく、知恵なく、力なく、霊なくして存在したと証明する者は、これらによって、子が父とともに、父のうちに、すべての始まりに先立っては存在しなかったと証明したことになる。」
Fragmenta sermonum Arianorum 19.0.5
Et tamen nescio, si his virtutibus carens, possit Deus dici. Non modo enim Deus, qui in sua sempiternitate perfectus est, sed ne creatura quidem illa secundum genus suum inconsummata constavit.
PL 13, 627A「しかも、これらの力を欠く者が神と呼ばれうるのか、私は知らない。自らの永遠性において完全である神のみならず、あの被造物でさえ、その類において未完成のまま成り立ったのではないからである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 19.0.6
Non potest quid esse, si non sit; non autem erit, si illi defuerit quod esse debebit. Totum igitur defuit Patri, si aliquid defuit. Totum defuit autem, si Filius suus, hoc est virtutum suarum plenitudo, initium non caret.
PL 13, 627A「何かが存在しないなら、存在しえない。また、存在するはずのものが欠けているなら、存在しないことになる。それゆえ、もし何かが欠けたなら、父には全体が欠けたことになる。そして全体が欠けたことになるのは、その子、すなわち自らの力の充満が、始まりを欠いていない〔始まりを持つ〕としたらである。」
Fragmenta sermonum Arianorum 19.0.7
Et necesse est hanc opinionem in alterutram blasphemiae partem profane sacrilega definitione transire.
PL 13, 627A「そして、この見解は、不敬で瀆神的な決めつけによって、冒瀆のどちらか一方の側へ移らざるをえない。」
Fragmenta sermonum Arianorum 19.0.8
Aut enim Pater credendus est cum Filio suo initium fuisse sortitum, quia sine Filio suo, hoc est sine virtutibus fuisse non potuit; etenim huic illorum initio nescio quis tertius Deus: aut si solus Pater sine initio dicitur, utique ad Filii generationem imperfectus fuisse dicendus est.
PL 13, 627A「すなわち、父は自らの子とともに始まりを割り当てられたと信じられねばならないか——子なしには、すなわち力なしには存在しえなかったからである。そして、彼らのこの始まりには、誰とも知れぬ第三の神が作り手となろう〔底本は etenim。ミーニュの脚注は、刊本が etenim の代わりに et erit auctor とするという。これに従って訳した〕——あるいは、父のみが始まりなしと言われるなら、子の出生までは確かに不完全であったと言わねばならない。」
Fragmenta sermonum Arianorum 19.0.9
Imperfectus enim, si coeperit habere quod ante non habebat, et habere tamen debuit. Denique habere voluit semper, qui semper debuit esse perfectus; quia non accipit augmentum quidquid occupavit totum. » Item Ambrosius quemadmodum confirmavit suprascripta Hilari et Phoebadi. « Dicit aliquis, quomodo generatus est Filius? quasi sempiternus, quasi verbum, quasi sapientia, quasi splendor lucis aeternae: quia splendor operatur, ut nascitur.
PL 13, 627B「もし以前に持っていなかったものを持ち始めたのであり、しかもそれを持つべきであったのなら、不完全だからである。結局、つねに完全であるべき者は、つねに持つことを欲した。全体を占めたものは、増しを受けないからである」。同じくアンブロシウスは、上記のヒラリウスとフォエバディウスの言葉を、こう確証した。「ある者は言う、子はどのように生まれたのか、と。永遠のもののように、言葉のように、知恵のように、永遠の光の輝きのように〔生まれた〕。輝きは、生じるそのとおりに働くからである」。
Fragmenta sermonum Arianorum 19.0.10
Apostoli istud exemplum est, non meum. Noli ergo credere quod iverit vel momentum aliquod quod fuerit sine sapientia Deus, aut sine splendore lux. » Item Ambrosius: « Accipe aliut quod clareat; Filium sempiternum Apostolus dixit, quod sempiterna ejus virtus sit atque divinitas. » Item Phoebadius: « Hic blasphemiae aestus, hic totus sacrilegus dolor, quod in Patre et Filio recipitur Deus unus. » Item Phoebadius: « Pater Deus et Filius Deus, Spiritus sanctus Deus, et haec omnia unus Deus. »
PL 13, 627B「この例は使徒のものであって、私のものではない。それゆえ、神がある瞬間でも知恵なしにあった、あるいは光が輝きなしにあったと、信じてはならない〔quod iverit vel momentum aliquod は本文が崩れているらしく、こう解した〕」。同じくアンブロシウス、「いっそう明らかなもう一つを取れ〔底本は aliut。aliud と読む〕。使徒は子を永遠と言った。その力と神性が永遠だからである」。同じくフォエバディウス、「ここに冒瀆の熱があり、ここに瀆神の苦痛のすべてがある。父と子において唯一の神が受け入れられていることに」。同じくフォエバディウス、「父は神、子は神、聖なる霊は神、そしてこれらすべては唯一の神である」。