作者不詳(アレイオス派)4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Fragmenta sermonum Arianorum

Fragmentum XVII 第XVII断片

Anonymous Arian · Fragmenta sermonum Arianorum · PL 13, 622A · 2 sectiones

Fragmenta sermonum Arianorum 17.0.1

1

« . . . . . significatione ignis, in se ignem habens, et in igni ignis manens. Nam cum sit in eo splendor lumine naturae, calor virtus urendi, mobilitas aestuandi, totum tamen ignis est, et haec universa una natura est. » Item Hilari: « Omnium ergo suorum quis Pater esto. » Item Hilari: « Quaero utrum alterius generis Deus sit, qui in forma Dei Deus maneat, et secundum consignatas consignantesque species in signaculis cernimus cum impresso plumbo ferrum et gemma cerae specie vel concavae in se imago signata. » Item Hilari: « Quaero itaque nunc, utrum divisio ac separatio sit, cum ignis ex igne est; numquid absciditur natura? aut non sequitur natura, ne sit cum accenso lumine ex lumine? » Utile existimavimus haec pro Patre exerere comparationis exempla: nec mentiri de professione sua existimaretur, cum divinae professionis intelligentiam et aliqua naturalia creaturarum exempla praestarent: « Sed quia simpliciorum fidem furor haereticus turbaret, ut id de Deo credi non oporteret, quod difficile, nisi per corpoream comparationem, possit intelligi; idcirco secundum illud Domini dictum, Quod de carne nascitur, caro est; quod autem de Spiritu, spiritus est; quia Deus spiritus est, et de Deo natus est. » Vanissimus Hilarius circumvenit mentes innocentium; et quod Dominus de baptizatis et de his qui spiritualiter nascuntur dixerat, ille de nativitate Filii Dei asseruit scriptum esse.

PL 13, 622A

「……〔欠損〕火の意味において、自らのうちに火を有し、火の中に火としてとどまる。実際、彼のうちに本性の光〔底本は lumine naturae〕としての輝きがあり、焼く力としての熱があり、沸き立つ動きがあるが、それでも全体が火であり、これらすべては一つの本性である」。同じくヒラリウス、「それゆえ、自らのすべての者たちの、誰か〔底本は quis。ミーニュの脚注は写本のとおりとする〕父であれ」〔本文が崩れているらしく、字面のまま訳した〕。同じくヒラリウス、「私は問う、神の形のうちに神としてとどまる者が、別の類の神であるのかどうかを。そして、印を押された形と印を押す形に従って、印章において、押された鉛とともに鉄を、また蝋の形をした宝石、あるいはくぼんだものそれ自体に刻印された像を、我々は見分ける」〔本文が崩れているらしく、字面に沿って訳した〕。同じくヒラリウス、「それゆえ今、私は問う、火が火から出るとき、分割や分離があるのか。本性が切り離されるのか。それとも、灯された光から光が出るときのようにならぬよう、本性は随伴しないのか」。父のためにこれらの比較の例を示すことが有益だと、我々は考えた〔Utile existimavimus 以下、次の引用までの話者が書き手かヒラリウスかは定かでない。書き手の地の文と取った〕。彼が自らの告白について偽っていると思われないためであり、神的な告白の理解と、被造物のいくつかの自然の例とを供したのである。「しかし、異端の狂気が素朴な者たちの信仰を乱すであろうから、体による比較によらなければ理解しがたいことを、神について信じてはならないことになる。それゆえ、主の言葉に従い、『肉から生まれたものは肉であり、霊から〔生まれたもの〕は霊である』、神は霊であり、神から生まれたからである」。空疎きわまるヒラリウスは、無垢な者たちの心を欺いた。主が洗礼を受けた者たち、また霊的に生まれる者たちについて言ったことを、彼は神の子の誕生について書かれていると主張した。

Fragmenta sermonum Arianorum 17.0.2

2

Sed ipsa lectio necat Hilarium, dicente Scriptura divina: « Noli mirari, quia dixi tibi, Oportet vos nasci denuo. » Videant ergo et intelligant.

PL 13, 623A

しかし、この朗読そのものがヒラリウスを葬る。神的な聖典が言うからである、「驚くな、我が汝に言ったことを、すなわち、汝らは新たに生まれねばならない、と」。それゆえ彼らは見て、悟るがよい。