Fragmenta sermonum Arianorum 3.0.1
. . . . Pater singularis, simplex Spiritus, solus bonus, solus habens immortalitatem et lumen habitat inaccessibile; ita et filius in sua unigenita natura, quam a Patre accepit, singularis est.
PL 13, 600A……父は唯一であり、単純な霊であり、ただ一人善であり、ただ一人不死性を持ち、近づきえない光のうちに住む。同じように、子もまた、父から受けた自らの独り子の本性において唯一である。
Fragmenta sermonum Arianorum 3.0.2
Omnia quae post illum et per ipsum providentia Dei facta sunt, incomparabile eminentia melior est; ita ut nihil eorum quae per ipsum facta sunt comparari possit ad eum; quia Deus est omnium, vivificans omnia voluntate Patris.
PL 13, 600B彼の後に、彼を通して神の摂理によって造られたすべてのものよりも、彼は比類なき卓越において優れている〔Omnia … melior est の構文が崩れているらしく、このように解した。ミーニュの脚注は incomparabile を写本のとおりとする〕。そのため、彼を通して造られたもののうち何ものも、彼と比べられうるものはない。彼はすべてのものの神であり、父の意志によってすべてに命を与えるからである。
Fragmenta sermonum Arianorum 3.0.3
Hic ad patrem suum non comparatur, a quo ut sit vita omnium consecutus est: neque ad illum, sicut diximus, aliud quidquam comparari posset, quae ut essent et ut vivant, per ipsum voluntate Dei consecuta sunt: quorum prior est Spiritus sanctus paraclitus, providentia Dei per Christum factus melior et major caeteris omnibus, in tertio loco post Patrem et post Filium in sanctis Scripturis pronuntiatur.
PL 13, 600B彼は自らの父とは比べられない。父から、彼はすべてのものの命となることを得たのである。また、先に述べたとおり、彼を通して神の意志によって存在し生きるようになったものは、何ものも彼と比べられえない。そのうち第一のものは、聖なる霊、パラクレートスであり、キリストを通して神の摂理により造られ、ほかのすべてのものより優れ、より大きく、父の後、子の後の第三の位置にあると、聖なる聖典のうちで宣べられている。
Fragmenta sermonum Arianorum 3.0.4
Hic Spiritus in tertio loco singularis atque solus in sua singularitate dinoscitur. Tales neque ad Christum Filium Dei factorem naturae suae comparari posset: neque ad (illum) de caeteris, qui per illum providentia Dei ut essent acciperunt, comparatur aliquid: singularis est enim sanctificans virtus.
PL 13, 601Aこの霊は第三の位置にあって、唯一であり、その唯一性においてただ一人であると認められる。このような者は、自らの本性の造り主である神の子キリストとは比べられえない。また、彼を通して、神の摂理によって存在するようになったほかのものの中でも、〔彼に〕比べられるものは何もない〔底本は neque ad (illum) de caeteris。丸括弧はミーニュによる補い。また冒頭の Tales について、ミーニュの脚注は写本が talis の代わりにこう書くとする〕。聖化する力は唯一のものだからである。
Fragmenta sermonum Arianorum 3.0.5
Hic Spiritus non est Deus nec Dominus, quoniam nec creator: nec enim eorum quae non erant, ut essent, aliquid fecit, nec facere potest; quoniam non est Deus, sed minister Christi Filii Dei sui: in hoc ministrans, ut ea quae per Christum voluntate Dei facta sunt rationabilia sanctificet, et illuminet, et doceat, et mandata Christi retinere commoneat, et omnibus credentibus gratiam dividat: adjuvat infirmitatem orationis nostrae, et pro nobis postulat gemitibus inenarrabilibus, et nutu Christi remittit peccata poenitentibus, et adducit ad veram et certam scientiam Christi.
PL 13, 601Aこの霊は神でも主でもない。創造者でもないからである。存在していなかったものを存在させる何事もなさなかったし、なすこともできない。神ではなく、自らの神である子キリストの仕え手だからである。その務めは、キリストを通して神の意志によって造られた理性ある者たちを聖化し、照らし、教え、キリストの命令を守るよう思い起こさせ、信じるすべての者に恩寵を分かつことである。彼は我々の祈りの弱さを助け、我々のために言葉にならぬ呻きをもって願い、キリストの意向により、悔い改める者たちの罪を赦し、キリストについての真実で確かな知へと導く。
Fragmenta sermonum Arianorum 3.0.6
Hic a se non loquitur, sed quaecumque audierit, loquetur, et docet, et futura annuntiat credentibus. Hic Christum dominum et Deum suum profitetur esse dicens: Dixit Dominus Domino meo: sede ad dextram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
PL 13, 601B彼は自分から語るのではなく、聞いたことを何であれ語り、教え、信じる者たちに来たるべきことを告げる。彼は、キリストを自らの主、自らの神であると告白して、こう言う。「主は我が主に言った。我が右に座せ、我が汝の敵を汝の足台とするまで」。
Fragmenta sermonum Arianorum 3.0.7
Et iterum ad Christum Deum suum dicit idem Spiritus: Sedis tua Deus in saeculum saeculi; virga aequitatis virga regni tui; dilexisti justitiam . . .
PL 13, 602Aまた、同じ霊は自らの神キリストにこう言う。「神よ、汝の座〔底本は Sedis。ミーニュの脚注は写本のとおりとする。sedes と読む〕は世々限りなく。汝の国の杖は公正の杖である。汝は義を愛した……」〔欠損〕。