ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Epistola seu libellus

Caput IX 第IX章

Hilary of Poitiers · Epistola seu libellus · PL 10, 740C · 15 sectiones

Epistola seu libellus 9.1

1

Nunc ergo de persona tractemus. In persona duo sunt obtinenda: Pauper et Dives. Et divitibus quidem hujus saeculi praecipiendum est (I Timot. VI, 17) : Non altum sapere: nec sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis abundanter omnia ad fructum boni operis: divites esse, sed in bonis factis communicatores esse: thesaurizare sibi bonum in futurum: ut apprehendant, quam bona est vita.

PL 10, 740C

さて、身分について論じよう。身分においては二つのもの、すなわち貧しい者と富める者を扱わなければならない。この世の富める者たちには、次のように命じなければならない(一テモテ6:17)。「高ぶらず、不確かな富に望みを置かず、あらゆるものを我々に豊かに与えて善い業の実を結ばせる生ける神に望みを置くこと。富んでいても、善い行いにおいて分かち合う者となり、自らのために善きものを将来に蓄え、命がいかに善いものかを把握すること」

Epistola seu libellus 9.2

2

Deinde scire debent non ideo acceptas esse, et habendas divitias, ut his solis beatitudinem se habere confidant, ut male utantur illis.

PL 10, 740D

次に、彼らは知らなければならない。富は、それだけで自分が幸福を持っていると確信するためにも、それを悪用するためにも、受け取られ、所有されているのではないということを。

Epistola seu libellus 9.3

3

Et ne despiciant pauperes, neve ministerium malitiae, aut instrumentum divitias libidinis computent, aut propter se sibi traditas, aut se nunquam illas amissuros existiment.

PL 10, 740D

また、貧しい者を見下さず、富を悪意の手段や情欲の道具と見なさず、富が自分のためだけに与えられたとも、決して失うことはないとも考えないように。

Epistola seu libellus 9.4

4

Postremo sciant, se dispensatores gratiae Dei constitutos a Deo; ut et in distributione voluntas recta eorum, vel prava noscatur: ut sciant magis sibi accessisse per abundantiam, nisi sapientes fuerint, tentamenta potiora. Discant erogare divitias.

PL 10, 740D

最後に、自分たちが神によって、神の恩寵の管理者に立てられたことを知るべきである。そうすれば、分配において彼らの意志が正しいか曲がっているかも知られる。また、知恵がなければ、豊かさによって、かえってより強い誘惑が自分にやって来たことも知るべきである。富を分かち与えることを学ぶべきである。

Epistola seu libellus 9.5

5

Sed ad comparationem immortalitatis distribuant facultates, ut sint similes Deo: Misericordes: non profusi ac perditores rei dominicae judicentur. Et fidenter quidem haec agant, et cum hilaritate.

PL 10, 740D

むしろ、不死を得るために財産を分配し、神に似た者、慈しみ深い者となるべきである。浪費して主の財を失う者と裁かれないようにするためである。そして確信をもって、喜びをもって、これを行うべきである。

Epistola seu libellus 9.6

6

Ait enim Paulus Apostolus (II Corint. IX, 7) : Hilarem datorem diligit Deus. Non existiment finiri posse, quod in usus pauperum contemplatione praeceptorum Dei dependitur.

PL 10, 741A

使徒パウロが言っているからである(二コリント9:7)。「神は喜んで与える者を愛する」。神の戒めを顧みて貧しい者たちの用のために費やされたものが、尽きうると考えてはならない。

Epistola seu libellus 9.7

7

Cum et ab ipso acceptae sint, et necessariae: et eas utiliter ministrare, et augere confuerit. Unde enim temporalia deesse possunt, cum propter ipsa, si bene erogentur aeterna promissa sint, et parata?

PL 10, 741A

それらは神自身から受けたものであり、必要なものでもあり、また神はそれらを有益に供し、増やすのが常である〔底本は confuerit。consuerit と読む〕からである。というのも、善く支出されるなら、そのために永遠のものが約束され備えられているのに、どうして一時的なものが欠けることがありえようか。

Epistola seu libellus 9.8

8

Veritas loquitur, qui est Christus, dicens (Matth. XIX, 29; Marci X, 29) : Qui dimiserit propter me domum, aut villam, aut parentes, aut reliqua: centuplum accipiet in isto saeculo; in futuro autem vitam aeternam.

PL 10, 741A

真理、すなわちキリストが語っている(マタイ19:29、マルコ10:29)。「私のために家、あるいは畑、あるいは両親、あるいはその他を捨てた者は、この世で百倍を受け、来るべき世では永遠の生命を受ける」

Epistola seu libellus 9.9

9

Et si hoc quidam tempori persecutionis adscribunt, ego tamen sic audio Dominum nostrum monentem, quod propter se quolibet tempore ad quodcumque opus sanctum fuerit praeceptum ejus impletum, non defuturum praemium destinatum. Non simus solliciti.

PL 10, 741A

ある人々はこれを迫害の時に当てはめるが、私は、我々の主が次のように勧めていると聞く。いかなる時であれ、主のために、何であれ聖なる業に向けて主の戒めが果たされるなら、定められた報いは欠けることがない、と。我々は思い煩ってはならない。

Epistola seu libellus 9.10

10

Curam gerit pro nobis Deus. Clamat Propheta dicens (Prov. XXII, 2, et expressius Sap. VI, 8) : Et pauperem, et divitem ego feci. Et pro omnibus aequalis cura est mihi. Curam gerit Deus: et quisquam metuit, ne minuatur patrimonium? Unde Deo jubente erogatur.

PL 10, 741B

神は我々のために気遣っている。預言者は叫んで言う(箴言22:2、またより明確には知恵の書6:8)。「私は貧しい者も富める者も造った。すべての人に対して、私の気遣いは等しい」。神が気遣っているのに、財産が減ることを恐れる者がいるのか。それは神が命じて支出されるのである。

Epistola seu libellus 9.11

11

Timeamus magis, ne, si trepidi, et steriles, et infideles fuerimus in bonis operibus, egeni atque inopes judicemur.

PL 10, 741B

むしろ我々は、善い業において臆病で、実りなく、不信であるなら、乏しい者、貧窮した者と裁かれることを恐れようではないか。

Epistola seu libellus 9.12

12

Timeamus potius impleri tristitia, quia et de hujusmodi divitibus in Evangelio in unius licet persona, ad complexum tamen retulit dicens (Matth. XIX,): Abiit autem, cum audisset, contristatus: quia fuit habens possessiones multas.

PL 10, 741B

むしろ悲しみに満たされることを恐れようではないか。福音書は、このような富める者たちについて、一人の人物のこととしてではあるが、全体に当てはめて言っているからである(マタイ19)。「これを聞いて、悲しみながら去っていった。多くの財産を持っていたからである」

Epistola seu libellus 9.13

13

Non timeat, ne difficile ingrediatur regna coelorum (Ibid., V. 23 et 24) . Sit imo humilis: sit largus, ut beatior ex hoc judicetur: si nec in isto saeculo, nec in futuro sentiat egestatem.

PL 10, 741C

天の国に入ることが難しくなるのではないかと恐れなくてよい〔Non timeat は文脈に合わない。non は誤りで「恐れるべきである」の意かもしれない〕(マタイ19:23、24)。むしろ謙虚であれ。気前よくあれ。そうすれば、そのことによっていっそう幸いな者と裁かれ、この世でも来るべき世でも欠乏を味わうことがない。

Epistola seu libellus 9.14

14

Det pauperi, ut Deum foeneretur: Deum computet debitorem (Proverb. XIX, 17) . Sciat praepositam esse misericordiam sacrificiis.

PL 10, 741C

貧しい者に与え、神に貸すようにするがよい。神を債務者と数えるべきである(箴言19:17)。慈しみが生贄に優先することを知るべきである。

Epistola seu libellus 9.15

15

Gloriam consecuturus et requiem, si de his divitiis, in quibus alii et corrupti, et perditi judicantur; iste fructus justitiae ac misericordiae accipiat coronam..

PL 10, 741C

栄光と安息を得ることになる。他の者たちが堕落し滅びる者と裁かれるその富から、この者が、義と慈しみの実として冠を受けるのなら〔si 以下の構文は定かでない。富から、義と慈しみの実として冠を受けると取った〕。