ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Epistola seu libellus

Caput VI 第VI章

Hilary of Poitiers · Epistola seu libellus · PL 10, 737C · 23 sectiones

Epistola seu libellus 6.1

1

Sed quia in omnibus animalibus ad procreationem sexus uterque processerat (Gen. I, 22 et seq.) : homini quoque provisum est, ut et ipsi propter generationem mulier pararetur (Gen. I, 27; II, 20, 21, et seq.) : et facta est, sicut Scriptura testatur: quaeque Heva (Gen. III, 20) nomen accepit: quam aequae legis praescriptio nec a mercede, nec a supplicio separabat.

PL 10, 737C

しかし、あらゆる動物において生殖のために雌雄の両性が出ていたので(創世記1:22以下)、人にもまた、生殖のために女が備えられるよう配慮された(創世記1:27、2:20、21以下)。そして聖書が証言するとおりに女は造られ、エバという名を受けた(創世記3:20)。同じ律法の定めは、彼女を報いからも刑罰からも切り離さなかった。

Epistola seu libellus 6.2

2

Sed postquam universa Deus per Sermonem suum (id est Filium) perfecta atque exornata vidisset; omnia quae cum homine erant, ipsius tradidit potestati (Gen. I, 28) .

PL 10, 737D

しかし神は、自らの言葉(すなわち子)を通してすべてが完成され飾られたのを見たのち、人と共にあるすべてのものを、その人の権力に引き渡した(創世記1:28)。

Epistola seu libellus 6.3

3

Cui cum omnia tradita videret Lucifer, homini miserandus invidit (Gen. III, 1, etc.) . (Nam est et ipsis non peccare liberum, et licitum, si jussa servaverint, in beatitudine permanere).

PL 10, 737D

すべてが人に引き渡されたのを見て、憐れむべきルキフェルは人に嫉妬した(創世記3:1など)。(なぜなら、彼ら〔天使たち〕自身にも罪を犯さないことは自由であり、命じられたことを守るなら至福のうちにとどまることも許されていたからである。)

Epistola seu libellus 6.4

4

Dei legem et jussa per mulierem transgredi persuasit (Gen. III, 1, et seq.) : ut reus homo mandatorum fieret Dei, et in sententiam caderet (Gen. II, 17) .

PL 10, 737D

女を通して、神の律法と命令を破るよう説き伏せた(創世記3:1以下)。人が神の命令について咎ある者となり、判決の下に落ちるようにするためである(創世記2:17)。

Epistola seu libellus 6.5

5

Ejectus est igitur in hunc mundum (Genes. III, 17 et seq.) : nam in Paradiso, dum sine peccato fuisset, habitabat (Gen. III, 23) . Sed quia post transgressionem homines generaverat, universum hominum genus secum ad mortem usque perduxit.

PL 10, 737D

それゆえ、この世界へ追放された(創世記3:17以下)。罪のない間は楽園に住んでいたからである(創世記3:23)。しかし、違反の後に人々を生んだので、人類全体を自らと共に死にまで引き連れていった。

Epistola seu libellus 6.6

6

Non defuturus tamen bonus, vel justus: quoniam quidem liberum erat et postmodum natis non delinquere, et Deus non cessabat quotidie commonere.

PL 10, 738A

しかし、善き者も義なる者も、いなくなるはずではなかった。後に生まれた者たちにとっても罪を犯さないことは自由であり、神も日ごとに諭すことをやめなかったからである。

Epistola seu libellus 6.7

7

Tunc divina bonitas, et paterna pietas larga multipliciter providebat: et primo quidem per Justos Patriarchas: deinde per Moysen, et Prophetas. Sed omnes hi in Adam moriebantur.

PL 10, 738A

そのとき、神の善と父の敬虔は、豊かに、さまざまに配慮した。まず義なる族長たちを通して、次にモーセと預言者たちを通して。しかし、彼らはみなアダムにおいて死んでいった。

Epistola seu libellus 6.8

8

In novissimis temporibus, ne in totum Diabolus triumpharet (nam hoc illi nomen est, postquam homini invidit), et ne homo post tempora damnationis impleta contra misericordiam Dei diu teneretur in poena; salutem, quam sola miseratione merebatur, accepit.

PL 10, 738A

終わりの時に、悪魔が全面的に勝ち誇ることのないように(この名は、彼が人に嫉妬して以来の名である)、また、人が、断罪の時が満ちたのちに、神の憐れみに反して長く刑罰のうちにとどまることのないように、ただ憐れみによってのみ受けるにふさわしかった救いを受けた。

Epistola seu libellus 6.9

9

Deus namque pater omnipotens Filium suum Jesum Christum Deum ac Dominum nostrum misit, per quem cuncta condiderat: ne hoc quidem sine illo fieri passus.

PL 10, 738A

すなわち、全能の父なる神は、自らの子、我々の神にして主であるイエス・キリストを遣わした。神はこの子を通してすべてを造ったのであり、これさえも子なしには行われることを許さなかった。

Epistola seu libellus 6.10

10

Nec tamen quisquam idoneus erat, qui hominem patienter tolerare ( Fortasse legendum est tollere, de potestate scilicet daemonis ) posset, aut nosset, aut potestates hujus mundi et harum tenebrarum quisquam poterat superare, aut mortem vincere, inferna reserare, virtutem, et potestatem peccati eradicare penitus, et delere, nisi Filius Dei, qui in factura hominis particeps cum Patre fuerat, qui et se posset in homine celare, et hominem cum Deo mixtum virtutes perficere, et exhibere: per hunc deletis nostris chirographis peccatorum (Coloss. II, 14) ad Deum Patrem pacati, et Dei filii facti (I Joan. III, 1) possemus accedere.

PL 10, 738B

とはいえ、人を忍耐強く担う(おそらく「取り除く」、すなわち悪霊の権力から)ことができる者も、知る者もいなかったし、この世界とこの闇の権力者たちを打ち破ることのできる者も、死に勝ち、冥界を開き、罪の力と権力を根絶し完全に滅ぼすことのできる者もいなかった。ただ、人の造成において父と共に関与した神の子のほかには。この子は、人の内に自らを隠すことができ、神と混じり合った人が力ある業を成し遂げ示すことができた。この子によって、我々の罪の証書が消し去られ(コロサイ2:14)、和解して、神の子らとなって(一ヨハネ3:1)、父なる神に近づくことができるようになるのである。

Epistola seu libellus 6.11

11

Mittitur igitur Dei filius, et hominem latenter intravit (Luc. I) : Non quo metueret quemquam qui erat omnium dominus; sed ne Diabolus ad hominem, qui Deo mixtus erat, timeret accedere: et minus prostratus Diabolus ab homine videretur, si sine accessu, et certamine vinceretur.

PL 10, 738B

こうして神の子は遣わされ、ひそかに人の内に入った(ルカ1)。誰かを恐れたからではない。彼はすべての主であったのだから。そうではなく、悪魔が、神と混じり合った人に近づくことを恐れないようにするため、また、接近も戦いもなく打ち負かされたなら、悪魔が人に打ち倒されたとは見えにくくなるためである。

Epistola seu libellus 6.12

12

Ex Virgine igitur Spiritu Domini superveniente, et virtute Altissimi obumbrante (Luc. I, 35) , secundum hominem Christi Nativitas celebrata est, et omnes transegit aetates, ut omnes fere discerent Deum: haec omnia esse in lege et Prophetis ante praedicta, ut res mira omnibus, incredula non fieret subitatione: et praeteriti, quibus hoc inspicere oculis non contigit, si sperarent sine dubio in adventu ejus, qui praedicabatur, a contagio possent aeternae mortis evadere.

PL 10, 738C

こうしておとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から、主の霊が臨み、いと高き者の力が覆うことで(ルカ1:35)、人としてのキリストの誕生が営まれ、キリストは人のあらゆる年齢を通過し、ほぼすべての人が神を知るようにした。これらすべては、律法と預言者においてあらかじめ予告されており、驚くべき出来事が、すべての人にとって、突然さゆえに信じがたいものとならないようにするためであった。また、過ぎ去った者たち、すなわち自らの目でこれを見ることのなかった者たちも、予告されていた者の到来を疑いなく望むなら、永遠の死の汚染から逃れることができた。

Epistola seu libellus 6.13

13

Sic igitur in terris visus est Deus tantus ac talis filius Dei, quantum vel qualem illum humanitas posset aspicere.

PL 10, 738C

こうして、神の子は地上で、人間性が見ることのできる限りの大きさと姿で、神として見られた。

Epistola seu libellus 6.14

14

Nam qui in monte majestatis, et bonitatis suae speciem tribuens exhibuit Apostolis, cum facies ejus splendificaret (Matth. XVII, 1; Luc. IX, 29; II Petri I, 17) , ut virtus solis processisse videretur, vestem autem ita gestaret, ut nive candidior videretur; et tamen jam eruditi, jam docti, jam sancti claritatem non potuerunt Jesu sustinere discipuli, ejus scilicet qui universorum hominum vitia ac peccata adhuc curanda susceperat (Joan. I, 29) .

PL 10, 738D

山の上で、威厳と善性の姿を使徒たちに与えて示したときのことである〔Nam qui … exhibuit … et tamen … non potuerunt と構文が崩れており、意を汲んで文を分けた〕。その顔は輝き(マタイ17:1、ルカ9:29、二ペトロ1:17)、太陽の力が射し出たかのように見え、衣は雪よりも白く見えるほどであった。それでも、すでに教えを受け、学び、聖なる者となっていた弟子たちでさえ、イエスの輝きに耐えることができなかった。それは、なお癒されるべきすべての人の悪と罪を引き受けた者の輝きであった(ヨハネ1:29)。

Epistola seu libellus 6.15

15

Quid si Deus tantus venisset, ut claritatem, et potestatem hominibus ostenderet? Forsitan omnis creatura invalida et casura succumberet. Sed salvare venerat filius Dei.

PL 10, 738D

神がそれほど大いなる者として来て、輝きと権力を人々に示していたなら、どうであったろうか。おそらく、すべての被造物は力尽きて倒れ、屈したであろう。しかし神の子は、救うために来たのである。

Epistola seu libellus 6.16

16

Ita homo parto corpore, Deus in potestate (Joan. I, l, etc.) docebat ut magister (Joan. XIII, 13) , persuadebat ut frater (Matth. XXVIII, 10) , efficiebat ut Deus (Joan. XIII, 13) , eligebat ut praescius (Joan. VI, 71; XIII, 18; XV, 16) , curabat ut medicus (Matth. VIII, 16; IX, 35; XI, 8, etc.) , ut humanus compatiebatur (Hebrae. IV, 15) .

PL 10, 738D

このように、人として体を得て、力においては神であり(ヨハネ1:1など)、師として教え(ヨハネ13:13)、兄弟として説き(マタイ28:10)、神として成し遂げ(ヨハネ13:13)、あらかじめ知る者として選び(ヨハネ6:71、13:18、15:16)、医者として癒し(マタイ8:16、9:35、11:8など)、人として共に苦しんだ(ヘブライ4:15)。

Epistola seu libellus 6.17

17

Et jam peractis omnibus et completis, quae aut lex, aut Prophetae praedixerant, aut salus hominis exigebat (Joan. XIX, 28, 29 et 30) ; in novissimo per mortem hominis immortalis moriebatur (Ibid., V. 30) ,, ut sublata mortalitate, hominibus immortalitatem donaret.

PL 10, 739A

そして、律法や預言者が予告したこと、あるいは人の救いが要求したことがすべて成し遂げられ、完成されたのち(ヨハネ19:28、29、30)、最後に、不死なる者が人の死を通して死んだ(ヨハネ19:30)。死すべきことを取り去って、人々に不死を与えるためである。

Epistola seu libellus 6.18

18

Suspensus igitur ligno (Matth. XXVII, 35) , populo Judaico proclamante (Matth. XXVII, 23) , apud quos tanta magnalia perfecerat, ut in eo omnis invidia Diaboli vinceretur ( Regnavit a ligno Deus ), in quo invidus hominem fefellerat, ad mortem voluntate properabat (Joan.

PL 10, 739A

こうして、木に吊され(マタイ27:35)、ユダヤの民が叫ぶなか(マタイ27:23)――その民のもとで彼はこれほどの大いなる業を成し遂げていた――嫉妬深い者が人を欺いたその木において悪魔の嫉妬がことごとく打ち破られるように(「神は木から支配した」)〔括弧内は讃歌 Vexilla regis の句で、本文に挿入されている〕、彼は自らの意志で死へと急いだ(ヨハネ)

Epistola seu libellus 6.19

19

III, 14, etc.; VIII, 28, etc., XII, 31, 32, 33, 34, etc.) , futurus scilicet mortis mors; namque reseratis inferis, et spretis conculcatisque omnibus his, quae in perniciem hominis et salutem apud inferos tunc valebant, omnes Justos et sperantes in se illuminavit, et ad superos revocavit: ostendens Diabolo et potestatibus hujus mundi et harum tenebrarum, nequitiam eorum non valuisse: ipsos manere in poenis, liberato, cui invidebant, homine ( Codex habet homini).

PL 10, 739B

(3:14など、8:28など、12:31、32、33、34など)、死の死となるべき者として。すなわち、冥界を開き、当時冥界で人の滅びと救いとを左右する力を持っていたすべてのものを退け踏みにじって、すべての義なる者たち、自分に望みを置く者たちを照らし、上の世界へ呼び戻した。悪魔と、この世界とこの闇の権力者たちに、彼らの悪意が力を持たなかったことを示したのである。彼らは刑罰のうちにとどまり、彼らが嫉妬した人は解放された(写本では「人に」)。

Epistola seu libellus 6.20

20

Triumphans igitur homo cum Deo, jam devicta morte, non mortalis jam ad superos evadebat. Sic igitur Christus Jesus Dominus noster patiebatur, ut surgeret; surgebat, quia jam fuerat passus.

PL 10, 739B

こうして人は神とともに凱旋し、すでに死に打ち勝ち、もはや死すべき者ではなく上方へ出て行った。こうして、我々の主キリスト・イエスは、甦るために受苦し、すでに受苦していたから甦った。

Epistola seu libellus 6.21

21

Hoc scilicet docens, quia cum Deo quisquis se conjunxerit, mori videri potest, non potest interire. Parum tamen videbatur ad supplicium inimicorum factum, si extincto inimico vitam homini dedisset, et non adderet claritatem.

PL 10, 739B

これは、すなわち、神と結び合わされた者は誰でも、死ぬように見えることはあっても滅びることはできない、ということを教えるためであった。しかし、敵に対する刑罰としては、敵を滅ぼして人に命を与えただけで輝きを加えないのなら、足りないと見えたであろう。

Epistola seu libellus 6.22

22

Et ut Diabolo, et angelis ejus poena major accederet, cum triumpho hominem, qui carnem habebat jam non morituram, in coelum angelis et potestatibus sanctis monstraturus invexit (Act. I, 9; Ps. XLVI, 6) , Deo Patri liberatum hominem offerens munus.

PL 10, 739C

そして、悪魔とその天使たちにさらに大きな刑罰が加わるように、もはや死ぬことのない肉を持つ人を、凱旋とともに、天使たちと聖なる権力者たちに示そうとして天へ運び入れ(使徒言行録1:9、詩篇46:6)、解放された人を贈り物として父なる神に捧げた。

Epistola seu libellus 6.23

23

Mox pro se vicarium dimisit Spiritum Sanctum (Act. II, 1, etc.) , quem discipulis proximus passioni promiserat (Joan, XIV, et), ut hominibus credentibus et auxilio esset, et sanctificationi. Hic ordo est credulitatis nostrae de Christo.

PL 10, 739C

やがて自らの代理として聖なる霊を遣わした(使徒言行録2:1など)。受苦の直前に弟子たちに約束していたものである(ヨハネ14など)。信じる人々にとって、助けとなり聖化となるためである。これが、キリストについての我々の信仰の順序である。