Epistola seu libellus 22.1
Est ergo Dilectio vinculum animorum, casta, et sincera, et sine aemulatione: Charitas est consummatio omnium mandatorum. Haec vis omnium praeceptorum, quam quis cum habuerit, omnia habet; sine hac, malus remanet et imperfectus.
PL 10, 749Cそれゆえ、愛とは、心と心を結ぶ絆であり、清く、誠実で、張り合いのないものである。愛はあらゆる命令の完成である。これはあらゆる戒めの力であり、これを持つ者は、すべてを持っている。これなしには、悪しき者、不完全な者にとどまる。
Epistola seu libellus 22.2
Et ut cognoscat vestra prudentia, quantum charitas valeat, legamus responsum Domini in Evangelio dicentis: cum interrogaretur, sic ait (Mat. XXII, 37) : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota virtute tua; et diliges proximum tibi tamquam te.
PL 10, 749Cそして、あなたの思慮が、愛がどれほどの力を持つかを知るように、福音書で主が問われて答えた言葉を読もう。主はこう言っている(マタイ22:37)。「汝の神である主を、心をつくし、魂をつくし、力をつくして愛せよ。また汝の隣人を汝自身のように愛せよ」
Epistola seu libellus 22.3
In his duobus praeceptis tota lex pendet, et Prophetae. Vides in hac sola universa legis capita pendere. Vere quisquis hanc habet, jam Deus, et Dei filius dici potest. Ex hac sola Deo te similem esse considera.
PL 10, 749D「この二つの戒めに、律法全体と預言者が掛かっている」。あなたは、この一つの中に律法の全項目が掛かっているのを見る。実に、これを持つ者は、すでに神、神の子と呼ばれうる。この一つだけによって、あなたが神に似た者であることを考えよ。
Epistola seu libellus 22.4
Qui Deum diligit, numquid sperat? numquid timet? numquid fidit? Non: sed tantum diligit. Deus, inquit Paulus (Rom. VIII, 3) , cum dilexisset mundum, misit unicum filium suum in similitudine carnis peccati: ut de peccato condemnaret peccatum in carne.
PL 10, 749D神を愛する者は、希望するだろうか。畏れるだろうか。信頼するだろうか。そうではなく、ただ愛するのである。パウロは言っている(ローマ8:3)。「神は世界を愛したので、自らの独り子を、罪の肉の似姿において遣わした。罪のゆえに、肉において罪を断罪するためである」
Epistola seu libellus 22.5
Inde et Paulus praeponit illam omnibus bonis rebus, dicens (I Cor. XIII, 1) . Et si locutus fuero linguis hominum et angelorum, charitatem autem non habeam, nihil sum: ac sicut aeramentum tinniens, aut cymbalum concrepans.
PL 10, 750Aこのゆえに、パウロはこれをあらゆる善いものより上に置いて言っている(一コリント13:1)。「たとえ私が人間と天使の諸々の言語で語ろうとも、愛を持たなければ、私は無に等しい。鳴る青銅、あるいは響くシンバルのようなものである」
Epistola seu libellus 22.6
Et si habuero Prophetiam, et cognovero omnia mysteria, et omnem scientiam; et si habuero fidem, ita ut montes transferam; et si distribuero omnia mea in cibos pauperum; et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil sum.
PL 10, 750A「たとえ私が預言を持ち、あらゆる奥義とあらゆる知識を知り、たとえ山を移すほどの信仰を持ち、たとえ自分の持ち物をすべて貧しい者たちの食物に分け与え、たとえ自分の体を焼かれるために渡しても、愛を持たなければ、私は無に等しい」
Epistola seu libellus 22.7
Charitas magnanima est. Charitas benigna est. Charitas non aemulatur, non inflatur, non agit perperam, non irritatur, non confunditur, non quaerit quae sua sunt, non cogitat malum, non gaudet super injustitiam: gaudet autem veritate.
PL 10, 750A「愛は寛大であり、愛は慈愛に満ちている。愛は張り合わず、高ぶらず、不当にふるまわず、いらだたず、取り乱さず、自分のものを求めず、悪を考えず、不義を喜ばず、真理を喜ぶ」
Epistola seu libellus 22.8
Omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat. Charitas nunquam excidit. Ergo qui hanc veluti speciem voluerit invenire, totae illi Scripturae sunt reserandae: omnis aperienda lex: omnes Prophetae insinuandi: omnes virtutes Christi, actus, mandata insinuanda, Apostolorumque doctrina aperienda penitus, et docenda.
PL 10, 750B「すべてを忍び、すべてを信じ、すべてを望む。愛は決して絶えない」。それゆえ、この姿のようなものを見いだそうと望む者は、聖書全体を開かなければならず、律法のすべてを開き、預言者のすべてを示し、キリストのあらゆる力の業、行い、命令を示し、使徒たちの教えを徹底的に開いて教えなければならない。
Epistola seu libellus 22.9
Et quamvis omnes, quas supra tractavimus species, ad plenum tractatum hominibus incomprehensibiles sint; multo magis ea, in qua omnes consummantur, et pendent: maxime cum Joannes Evangelista interdixerit nobis in Epistola sua disputare, cum illam et Dei filium, et Dei Patrem docet esse, sic dicens (I Joan. IV, 8) : Deus dilectio est.
PL 10, 750B我々が先に扱ったあらゆる種類が、人間にとって十分な論述に至るには把握され得ないものであるなら、そのすべてが完成され、そこに掛かっているものは、なおさらである。とりわけ福音書記者ヨハネが、その書簡の中で、我々が論じることを禁じたときには。ヨハネは、それが神の子でもあり、父なる神〔底本は Dei Patrem。Deum Patrem と読む〕でもあると教えて、こう言っている(一ヨハネ4:8)。「神は愛である」
Epistola seu libellus 22.10
Si potest quis de toto dicere Deo, potest et de dilectione, quae Deus est. Ergo si sacrilegium est de Deo tantum, quantum non licet, disputare, tacere, religiosum; et alienum . . . . de dilectione sentiendum.
PL 10, 750Bもし誰かが神について全体を語ることができるなら、神である愛についても語ることができる。それゆえ、神について許されている以上に論じるのが冒瀆であり、沈黙するのが敬虔であるなら、また、異質なものは……〔底本に欠落があり、この句は意味が取れない〕愛について考えるべきである。
Epistola seu libellus 22.11
Tanta enim de ipsa, quanta de Deo; quoniam Deus dilectio est . . . . . Unusquisque igitur se cognoscat; quia si quis habet in se dilectionem, habitaculum est Dei, quia Deus, qui dilectio est, manet in illo.
PL 10, 750C愛についても、神についてと同じだけ〔言うべきことがある〕。神は愛だからである……〔底本に欠落がある〕。それゆえ、各人は自らを知るがよい。もし誰かが自らのうちに愛を持っているなら、その者は神の住まいである。愛である神が、その者のうちにとどまるからである。
Epistola seu libellus 22.12
Decet jam finem specierum, in dilectionis plenitudine, et omnium rerum bonarum consummare, maxime cum omnia sint retractata: aut si quid praetermissum est, in mundi plenitudine videatur esse conclusum.
PL 10, 750C今や、諸々の種類についての論述を、愛の充満と、あらゆる善いものの完成において終えるのがふさわしい。とりわけ、すべてが再び扱われたのであるから。あるいは、もし何かが省かれたとしても、世界の充満のうちに含まれていると見られるであろう。
Epistola seu libellus 22.13
Veniam ante omnes ( fortasse ante omnia) a tuo populo sincerissima sanctitate orans, ut tua Sanctitas, cui peritior via a Deo, et sanctior comprobata est, in omnibus, in quibus mediocritas mea vel praetermisit, vel inventa plenius explanare non potuit, correcta reformare, et supplere dignetur: aut si probaveris, ut est a nobis opusculum coeptum te petente, et Deo adjuvante perfectum, non habere quod desit, in orationibus tam tuis sanctis, quam omnium fratrum memoriam mei habeas: Et sciant aemuli fidei meae, praestitam rationem, et convenire cum Ecclesia recognoscant, et magis mysterium sumant, ut non solum gratulemur nos credidisse, verum etiam aliquantulum inimicis, et credentibus profuisse.
PL 10, 750Cすべての者に先立って(おそらく「何よりもまず」)、私はあなたの民のもとから、最も誠実な聖さをもって祈りつつ、赦しを求める。神からより熟達した、より聖なる道を認められたあなたの聖性に、私の凡庸さが省いたところ、あるいは見いだしたことを十分に説明できなかったところのすべてにおいて、訂正して整え、補ってほしい。あるいは、もしあなたが、我々によってあなたの求めで着手され、神の助けによって完成されたこの小著に、欠けたものがないと認めるなら、あなたの聖なる祈りにおいても、すべての兄弟たちの祈りにおいても、私を記憶してほしい。そして、私の信仰に対抗する者たちは、示された理由を知り、それが教会と一致することを認め、ますます奥義を受け取るがよい。そうして、我々が信じたことを喜ぶだけでなく、いくらか、敵対する者たちや信じる者たちの役に立ったことをも喜ぶことができるように。