Epistola seu libellus 11.1
Nunc jam de sexu loquamur. Sexus ille est masculus, et femina; id est vir, et mulier. Et vir quidem post ea, quae supra comprehendimus, ad institutionem vitae melioris etiam illud debet cum omnibus custodire, ut Uxorem suam diligat, sicut Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. V, 25) : ut omnia gerere uno animo ( Codex ms. habet: ut omni generi unianimo) concordes rite possint Deum de omnibus deprecari, levantes manus puras sine ira et disceptatione (I Timoth. II, 8) : sed omnia fiant ad aedificationem Deificam.
PL 10, 743Aさて、性について語ろう。性とは男と女、すなわち夫と妻である。そして夫は、先に述べたことの後、より善い生の教えのために、すべての者とともに、次のことも守らなければならない。妻を、キリストが教会を愛したように愛すること(エフェソ5:25)。そして、一つの心ですべてを行い(写本では「あらゆる種類において一つ心で」)、心を合わせて、正しくすべてについて神に祈願できるように、怒りと論争なしに清い手を上げること(一テモテ2:8)。すべてが神にかなう建徳に向かって行われるように。
Epistola seu libellus 11.2
Deinde conjunctionis vinculum pudica, et communi castitate gerere; et tunc convenire, quando vel generationis est contemplatio, aut orationis non revocat tempus (I Cor. VII, 5) .
PL 10, 743A次に、夫婦の結び合いの絆を、慎み深く共通の貞潔をもって保ち、子をもうける見込みがあるとき、あるいは祈りの時が呼び戻さないときにだけ交わること(一コリント7:5)。
Epistola seu libellus 11.3
Orationem autem illam computo, quae omni sacramentorum ministerio, et communicatione celebratur. Caeterum est deprecatio, et adoratio, exomologesis, et interpellatio (I Timoth. II, 1) , et votum, quae omnia sua habent tempora.
PL 10, 743Bここで私が祈りと数えるのは、秘義のあらゆる奉仕と、交わりによって行われるものである。そのほか、祈願、礼拝、エクソモロゲーシス〔罪の告白〕、執り成し(一テモテ2:1)、誓願があり、それらすべてにそれぞれの時がある。
Epistola seu libellus 11.4
Virum igitur decet intecto capite orare (I Corinth. XI, 4 et 7) : non comatum (Ibid., V. 14) : Incessum esse simplicem, non jactatum, aut fucatum; ut non solum verbo credidisse, sed et caeteris speciem, vitae suae praestet.
PL 10, 743Bそれゆえ、夫は頭を覆わずに祈るのがふさわしい(一コリント11:4、7)。長髪でないこと(一コリント11:14)。歩みは素朴であり、誇示や飾りのないものであるべきで、言葉において信じたというだけでなく、ほかの人々にも自らの生の姿を示すようにするためである。
Epistola seu libellus 11.5
Viro enim omni competit sacerdotare Deo (I Timoth. II, 8) . Et ita debet tam in catechismo ( Id est in instructione ), quam etiam in laica vita conversationem suam mundissimam exhibere, ut et si tempor: ( Ita legitur in ms. codice ) munere atque officio Sacerdotali non fungitur, vitae tamen similitudine sacerdotio coaequetur.
PL 10, 743Bすべての夫には、神に対して司祭として務めることがふさわしい(一テモテ2:8)。そして、教理教育において(すなわち教えにおいて)も、俗人としての生においても、自らの生活を最も清く示さなければならない。そうすれば、たとえ当面は〔底本は tempor:。tempore と読む〕(写本ではこのとおりに読まれる)司祭の務めと職を果たしていなくとも、生き方の似通いによって司祭職と等しくなるであろう。
Epistola seu libellus 11.6
At vero mulier discat obsequi viro suo (Ephes. V, 22) , etiam illum dominum vocans (I Petr. III, 6) : et quidem omnes viros revereatur; suo tamen serviat: Quoniam omnis mulieris caput vir (Ephes. V, 24) .
PL 10, 743C妻は、夫に従うことを学ぶがよい(エフェソ5:22)。夫を「主」とさえ呼びながら(一ペトロ3:6)、すべての男を敬いつつ、自分の夫に仕えるのである。すべての女の頭は夫であるからである(エフェソ5:24)。
Epistola seu libellus 11.7
Sciat et haec caste vivere cum viro suo (Tit. II, 5) : quod et ille modis omnibus faciat: ita ut nullam aliam, praeter uxorem, noverit (I Corint. VII, 1, 5, etc.) .
PL 10, 743C妻もまた、自分の夫と貞潔に生きることを知るべきである(テトス2:5)。夫もあらゆる仕方でそうすべきであり、妻のほかに誰をも知らないほどでなければならない(一コリント7:1、5など)。
Epistola seu libellus 11.8
Nosse enim debet tempora conventionis, et abstinere a conjunctione, cum tempus est orationis, vel cum mulier patitur, vel cum post partum intra tempora purgationis se esse cognoverit.
PL 10, 743C彼〔夫〕は、交わりの時を知り、祈りの時、あるいは女が患っているとき、あるいは出産の後、清めの期間のうちにあると悟ったときには、交わりを控えなければならない。
Epistola seu libellus 11.9
Non enim ad impudicitiam matrimonium copulavit Deus, sed ut generationi praeberet obsequium. Discat filios educare pie (I Timot. V, 10: Si filios educavit) , verecundam esse, non litigiosam, non vinolentam (Tit. I, 7; Coloss. III, 18; Ephes. V, 22; I Petr.
PL 10, 743Cというのは、神は不品行のために婚姻を結び付けたのではなく、生殖に奉仕させるためだからである。妻は子らを敬虔に育てることを学び(一テモテ5:10「子を育てたなら」)、慎み深く、争いを好まず、酒に溺れず(テトス1:7、コロサイ3:18、エフェソ5:22、一ペトロ)
Epistola seu libellus 11.10
III, 1) , non superbam viro (Gen. III, 16; et Tit. II, 3, 4, 5: Subditas viris; et I Timot.
PL 10, 743D(3:1)、夫に対して高ぶらず(創世記3:16、またテトス2:3、4、5「夫に従う者たち」、また一テモテ)
Epistola seu libellus 11.11
II, 12, neque dominari in virum) , tametsi patrimonio major videatur: sed et incessu pudicam, non fucata forma procedere (I Timot. II, 9 et 10; I Petr. III, 3) : aut circumdatam auro, aut veste preciosa: non studere capillorum incrispationibus.
PL 10, 743D(2:12「夫を支配しない」)、たとえ財産において勝って見えても、そうである。また、歩みにおいて貞潔であり、飾った姿で進み出ないこと(一テモテ2:9、10、一ペトロ3:3)。金を身にまとったり、高価な衣を着たりせず、髪を縮らせることに心を砕かないこと。
Epistola seu libellus 11.12
Sed ut decet foeminas Christianas promittentes castitatem non tantum verbis, sed per bonam conversationem (I Pet. II, 12; III, 1, 2) Sciat se tacere debere in Ecclesia; loqui enim illis non est congruum (I Timot. II, 11 et 12; et I Corinth. XIV, 34) .
PL 10, 743Dキリスト教徒の女にふさわしいとおり、貞潔を言葉だけでなく善い振る舞いによって約束する者として(一ペトロ2:12、3:1、2)、教会では黙っていなければならないと知るべきである。彼女たちが語ることはふさわしくないからである(一テモテ2:11、12、一コリント14:34)。
Epistola seu libellus 11.13
Debere obsequi non tantum majoribus natu, et sacerdotibus, verum etiam omnibus fratribus (I Petri II, 13) .
PL 10, 743D年長者や司祭たちにだけでなく、すべての兄弟たちにも従わなければならない(一ペトロ2:13)。
Epistola seu libellus 11.14
Neque se ulli praeponere viro contemplatione sexus (I Petri III, 7) : quoniam et cum omnia legitime perfecerit, in virum consummabitur perfectum (Ephes. IV, 13) .
PL 10, 744Aまた、性のゆえに自分をどの男の上にも置かないこと(一ペトロ3:7)。すべてを正しく成し遂げたなら、完全な男へと完成されるからである(エフェソ4:13)。
Epistola seu libellus 11.15
Imo appetat virtutem consecuturam gloriam, sexus infirmitate non retardata, sanctitate et virtute animi, et omni continentia et passione devota viris justissimis coaequetur.
PL 10, 744Aむしろ、栄光に至る力を求めるべきである。性の弱さに妨げられず、聖性と心の力、あらゆる節制と、ささげられた受苦とをもって、最も義なる男たちと同列になるように。