Epistola seu libellus 13.1
Juvenes vero hoc sunt admonendi modo, ut si uxores habent, doceantur caste vivere cum uxoribus suis. Alienam sciant sceleratum esse contingere (I Corinth. VII, 1) .
PL 10, 745A青年たちには、次のように勧めなければならない。妻がいるなら、妻と貞潔に生きることを教えられるように。他人の女に触れるのは悪であると知るべきである(一コリント7:1)。
Epistola seu libellus 13.2
In hoc dabit experimentum et documentum, renuntiasse se vere vitae praeteritae, si postquam crediderit, in melius vitae sit reformatio.
PL 10, 745Aこのことにおいて、彼は、自分が過去の生を真に捨てたことの証しと証拠を示すことになる。信じた後に、生がより善いものへと改まっているなら。
Epistola seu libellus 13.3
Tunc enim desinit esse gentilis, et esse initiat Christianus, si universa legis caute custodiens, castum se exhibeat et pudicum (I Cor. VII,) .
PL 10, 745Aというのは、そのとき彼は異邦人であることをやめ、キリスト教徒であることを始めるからである。律法のすべてを慎重に守り、貞潔で慎み深い者として自らを示すなら(一コリント7)。
Epistola seu libellus 13.4
Si vero uxores non habent, constringendi sunt, ut aut habeant, aut omnino se contineant, ne putent sibi eadem licere, quae agebant antea (Coloss. III, 5; Eph. V, 3) . Renuntiasse se debent scire Diabolo, non verbis, sed factis.
PL 10, 745Aしかし妻がいないなら、妻を持つか、完全に節制するよう、義務づけなければならない。以前に行っていたことが自分にもなお許されていると考えないためである(コロサイ3:5、エフェソ5:3)。彼らは、悪魔を捨てたことを、言葉ではなく行いによって示すのだと知らなければならない。
Epistola seu libellus 13.5
Admoneantur, et sciant interdicta esse fornicationem et adulterium. Nullam feminam licere contingere, excepta uxore, et ipsam deifice comparatam. Itaque aut illis ducenda est uxor (I Corinth., VII, 9, Qui se non continent, nubant) , aut amplectenda continentia.
PL 10, 745B彼らは諭され、淫行と姦淫が禁じられていることを知るべきである。妻を除いては、いかなる女にも触れることは許されず、その妻も神にかなう仕方で迎えた者でなければならない。それゆえ、彼らは妻を迎えるか、節制を受け入れるかしなければならない(一コリント7:9「自制できない者は結婚せよ」)。
Epistola seu libellus 13.6
Sane ne territi fidem differant, sciant malum esse propter immunditiam non credere: deterius esse impudicos, postquam crediderint, inveniri.
PL 10, 745Bもちろん、怖気づいて信仰を先延ばしにしないよう、汚れのゆえに信じないのは悪であると知るべきであり、信じた後に不貞な者として見いだされるのはさらに悪いと知るべきである。
Epistola seu libellus 13.7
Considerandum juvenibus, ut in omnibus factis aetatem suam superent, animo et virtute fortes: et apud interiorem hominem (II Cor. IV, 16) juvenes; (I Corinth. XIV, 20) inter senes Deo judice collocentur.
PL 10, 745B青年たちには、あらゆる行いにおいて自らの年齢を超えるよう、心と力において強い者となるよう、考えさせるべきである。内なる人においては(二コリント4:16)、青年であっても(一コリント14:20)、神を裁き手として年長者の間に置かれるようにするためである〔apud interiorem hominem … juvenes と inter senes の対応、引照の位置は定かでなく、暫定的に訳した〕。
Epistola seu libellus 13.8
Gratulandum etiam quod non omni aetate consummata, sed in ipso aetatum calore, et in ipsa adolescentia flagitiorum auctori Diabolo, et immundis factis renuntiaverint: et renovati exhibeant se Deo puros in malitia (Ibid.) : In tentationibus juvenes; in consiliis, et cogitationibus senes graves.
PL 10, 745Bまた、全年齢が過ぎ去ってからではなく、まさに年齢の熱のうちに、青年期そのものにおいて、恥ずべき行いの創始者である悪魔と汚れた行いとを捨てたことも、祝わなければならない。そして新たにされて、悪意においては清い者として、自らを神に示すように(一コリント14:20)。誘惑においては青年、思慮と思索においては重厚な年長者として。
Epistola seu libellus 13.9
Et hos omnes monendos esse existimo, ut omnibus propter Deum obsequantur (I Petr. II, 13) : domum suam bene regere discant (I Tim. V, 4) : si filios habent, pie tractent (Ibid., vers. 10; Tit. II, 4) , et instruant rebus deificis: haec enim signa sunt fidei nostrae, si non solum crediderimus, verum etiam aliis, quae crediderimus, tradiderimus.
PL 10, 745C私は、これらの者たちすべてに、神のゆえにすべての人に従うよう(一ペトロ2:13)、自分の家をよく治めることを学ぶよう(一テモテ5:4)、子がいれば敬虔に扱い(一テモテ5:10、テトス2:4)、神にかなう事柄を教え込むよう、勧めなければならないと考える。これらは我々の信仰のしるしだからである。我々が信じたというだけでなく、信じたことを他の人々にも伝えたなら、である。