Epistola seu libellus 20.1
Nunc jam nobis de patientia et de ejus omnibus bonis loquendum est. Est igitur patientia omnium injuriarum et passionum tolerantia, et expectationum omnium sine praecipitatione sufferentia.
PL 10, 748Cさて今や、我々は忍耐とそのあらゆる善について語らなければならない。忍耐とは、あらゆる不正と受苦を耐えること、あらゆる待望を性急さなく耐え続けることである。
Epistola seu libellus 20.2
Quam si quis intellexerit, et habuerit, contraria vitae gravia bajulat; bona omnia continet. Sororem habet spem. Quamquam superius comprehendi, affines esse sibi res bonas omnes.
PL 10, 748Dこれを理解し身につけた者は、生の逆境の重荷を担うが、あらゆる善を保つ。希望を姉妹として持つ。すでに先に私が述べたとおり、善いものはすべて互いに近縁である。
Epistola seu libellus 20.3
Patitur enim libenter, quia sperat, et speranda tolerat: impatienter enim fertur, quod non speratur: et quando nihil speratur. Omni autem virtute patientia perfert, quod spe pereunte dignoscitur.
PL 10, 748D彼は希望するから、喜んで苦しみを受け、望むべきものに耐える。望まれないものは、耐えがたいものとして担われるのであり、何も望まれないときにはなおさらである。しかし忍耐は、あらゆる力をもって耐え通す。そのことは、希望が消えゆくときに見分けられる。
Epistola seu libellus 20.4
At si spem fructus patientiae subsequatur, haec matre gaudet fide, gubernaculum habet Dei, continentia genus propinquitatem.
PL 10, 748Dしかし、もし忍耐の実が希望に続くなら、忍耐は母なる信仰を喜び、神の舵取りを持ち、節制を血縁の近さとして持つ〔spem … subsequatur の主語、continentia genus propinquitatem の構文は定かでない〕。
Epistola seu libellus 20.5
Inde justi, dum omnia patienter operantur (Rom. V, 3 et 4) , gloriosi Dei testes efficiuntur, dum fide pleni, dum Dei timore solliciti, dum continentiae discipuli, dum filii spei duce sapientia reperiuntur.
PL 10, 748Dこうして義なる者たちは、すべてを忍耐して行うあいだ(ローマ5:3、4)、栄光ある神の証人となる。信仰に満ち、神への畏れにおいて慎重であり、節制の弟子であり、知恵を導き手とする希望の子らであると見いだされるあいだに。
Epistola seu libellus 20.6
Deinde cohaeredes Christi, dum illum usque ad mortem ( Si tamen compatimur, etc., sequamur vestigia ejus ) patientiae virtutibus ( fortasse certaminibus) imitantur.
PL 10, 749Aさらに、キリストの共同相続人となる。彼の死に至るまで(「もし我々が共に苦しむなら」など、「彼の足跡に従おう」)、忍耐の力(おそらく「闘い」)をもって彼に倣うあいだに。