Epistola seu libellus 16.1
Fidem spes sequitur. Itaque de ipsa loquamur. Est igitur spes expectatio rerum omnium futurarum, quas in fide habemus: per quam salvamur, Paulo scribente apostolo (Rom., VIII, 24) : Spe enim salvati sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes.
PL 10, 746B信仰に希望が続く。それゆえ、それについて語ろう。希望とは、我々が信仰において持つ、将来のあらゆるものの待望であり、それによって我々は救われる、と使徒パウロが書いている(ローマ8:24)。「我々は希望によって救われたのである。しかし、見えている希望は希望ではない」
Epistola seu libellus 16.2
Quod autem videt, quis sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam expectamus.
PL 10, 746B「見ているものを、誰が望むだろうか。我々が見ないものを望むのなら、忍耐して待ち望むのである」
Epistola seu libellus 16.3
Haec in se habet timorem: non illum dico, cujus oblivisci, et quem foras debet mittere quisquis in fide vivit; sed qui unus de spiritibus, quibus repletur Jesus, sicut Isaias testatur (Isa. XI, 1) : Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus sapientiae, et intellectus, spiritus, scientiae et pietatis, et replebit illum spiritus timoris Domini: Illum spiritum, quem David canit dicens (Psal. XXXIII, 10) : Timete Dominum, Justi ejus.
PL 10, 746Bこれは自らのうちに畏れを持つ。私が言うのは、信仰に生きる者が忘れ去り、外へ追い出すべきあの畏れではなく、イエスが満たされている諸々の霊のうちの一つである畏れである。イザヤが証言するとおりである(イザヤ11:1)。「エッサイの根から若枝が出、その根から花が咲き上り、その上に、知恵と理解の霊、霊、知識と敬虔の霊〔底本のまま。助言と力の霊が脱落しているらしい〕がとどまり、主への畏れの霊が彼を満たす」。その霊を、ダビデは歌って言う(詩篇33:10)。「主を畏れよ、その義なる者たちよ」
Epistola seu libellus 16.4
Unde et beati efficiuntur, eodem protestante, et dicente (Ps. CXI, 1) : Beatus vir qui timet Dominum. Illum timorem dicit, qui castus est et pudicus. Quoniam timor Domini castus, inquit David (Psal. XVIII, 10) , permanet in saeculum saeculi.
PL 10, 746Cこのゆえに、彼らは幸いな者ともなる。同じ者が証言して言っているとおりである(詩篇111:1)。「主を畏れる人は幸いである」。ダビデが言っているのは、清く慎み深いあの畏れである。「主への畏れは清く、世々にとどまる」とダビデは言うからである(詩篇18:10)。
Epistola seu libellus 16.5
Ergo duplex est etiam timor, et unus appetendus et alius fugiendus. Est igitur timor appetendus, admonitio, et custodia rerum omnium, quas credimus aut speramus: timeamus enim Judicium, quia speramus; et metuamus Dominum, quia fortem illum Judicem credimus.
PL 10, 746Cそれゆえ畏れも二重であり、一つは求めるべきもの、もう一つは避けるべきものである。求めるべき畏れとは、我々が信じ、望むあらゆるものについての訓戒であり、守りである。我々は、希望するがゆえに裁きを畏れ、その審判者が強いと信じるがゆえに主を恐れるのである。