Epistola seu libellus 19.1
Placet etiam de continentibus conferre: multos enim video juxta conjunctionem conjugalem continentes tantummodo, et in reliquis continentiae partibus omnibus, gentilibus esse deterrimos.
PL 10, 747A節制する者たちについても論じたい。というのも、夫婦の交わりに関してだけ節制していて、節制のほかのあらゆる部分では、異邦人よりもはるかに悪い者が多いのを、私は見ているからである。
Epistola seu libellus 19.2
Si enim consideres, quam plurimi illorum et iracundi sunt, et ebriosi, et procaces, et superbi, et ex forma veluti continentiae magis inflati, percussores, maledici, cupidi, tumidi, multum sibi placentes, ut magis judices, illam ipsam, quam se proferunt habere continentiam, fomitem et flammam, et materiam magis criminum subministrasse.
PL 10, 747Bというのも、あなたが考えてみるなら、彼らのきわめて多くが、怒りっぽく、酒飲みで、厚かましく、高慢で、節制の外見によってかえって思い上がり、暴力を振るい、悪口を言い、貪欲で、驕り高ぶり、大いに自惚れている。そのためあなたは、彼らが持っていると公言するその節制こそが、罪の火種と炎、いっそうの罪の材料を供給したのだと、むしろ判断するであろう。
Epistola seu libellus 19.3
Cum utique haec praesecanda sint, in quibus quotidie reprehendimur, et tunc magis in aliis omnibus vitiis virtus continentiae retinenda: et ad consummationem non conjunctio respuenda, sed pudicitia praeponenda est.
PL 10, 747B我々が日ごとに咎められているこれらのものは、当然、まず断ち切られねばならず、そのうえで、他のあらゆる悪徳に対して節制の力を保つべきである。また完成に至るには、結合を退けるのではなく、貞潔を優先しなければならない。
Epistola seu libellus 19.4
Nam cum apostolus Paulus Ecclesias commoneret, non uniformem mandavit continentiam, sed in quibus appetenda et invenienda sit, sic monuit dicens: Ut sit, inquit (I Cor. VII, ), sancta corpore et spiritu: definiens non esse continentem, qui non utraque parte continentissimus comprobatus sit.
PL 10, 747Bというのも、使徒パウロが諸教会に勧告したとき、画一的な節制を命じたのではなく、どこで節制が求められ、見いだされるべきかを、次のように勧告したからである。「体においても霊においても聖であるように」と彼は言う(一コリント7)〔底本の引照は節番号を欠く〕。両面において最も節制していると証明されない者は、節制のある者ではない、と定義したのである。
Epistola seu libellus 19.5
Multos vel plurimos sic flagrare cupiditate . . . . . sicuti exitus docet, ut universa genera poenarum perpeti velint, vel quamlibet Ecclesiae sententiam sustinere, quam a familiari conversatione discedere: nescientes Deum praescium dixisse de talibus (Matth. V, 28) : Quicumque respexerit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.
PL 10, 747C多くの者、いやきわめて多くの者が、欲望に燃え上がり……〔底本に欠落がある〕、結果が教えるとおり、あらゆる種類の刑罰を耐え忍ぶことも、教会のいかなる判決に耐えることも、親密な交わりから離れるよりはよしとするほどである。彼らは、あらかじめ知る神がこうした者たちについて言ったことを知らないのである(マタイ5:28)。「女を見て、これを欲する者は、すでに心の中で彼女を姦淫したのである」
Epistola seu libellus 19.6
Non possunt hujusmodi excusare culpam suam, quod non ad concupiscentiam oculos suos porrexerint, quando et simul, et sub uno cubant tecto, aut in uno dormiunt lecto: Unde et reprehensi, spiritualiter hoc agere profitentur, adjicientes extraneis nomina affectuum vel pietatis.
PL 10, 747Cこのような者たちは、自分の罪責を弁解することができない。彼らは欲望のために目を向けていないと言うが、共に、同じ屋根の下に寝て、あるいは一つの寝床で眠っているのである。そのため、咎められると、自分たちは霊的にこれを行っていると公言し、外部の者たちに対して、愛情や敬虔という名を付け加える。
Epistola seu libellus 19.7
Sane quoniam et Diaboli substantiam accipimus spiritualem, debet addi: sed nequitiae et malitiae spiritualis (Ephes. VI, 12) a Deo propter scandalum Ecclesiae, et ruinam: cum a se nec persuasione, nec interdictu majorum natu, nec metu praesentis sententiae, vel futuri Judicii inde velli possint: cum frequentius etiam quos legitimae copulavere nuptiae, leve jurgium separet.
PL 10, 747D実に、我々は悪魔の実体も霊的なものと受け取っているのだから、こう付け加えねばならない。しかし〔それは〕霊的な邪悪と悪意であり(エフェソ6:12)、神から〔離れて〕、教会のつまずきと崩壊をもたらす〔この句は構文が崩れており、「それは」「離れて」の補いは推測による〕。彼らは、説得によっても、年長者たちの禁止によっても、現在の判決への恐れによっても、来るべき裁きへの恐れによっても、互いから引き離されえないのに、合法の婚姻によって結ばれた者たちでさえ、ささいな口論によってしばしば別れるのである。
Epistola seu libellus 19.8
Quid hoc mali est? quid mali individua charitas, ut ab alienae consanguinitatis affectu separari non possint? Turpe est dicere, quod illos non pudet facere. Certe vel ab osculo immunes non sunt, quod est pignus et arra serpentis.
PL 10, 747Dこれは何という悪か。他人の血縁の情愛〔alienae consanguinitatis affectu は、血縁でない者への、血縁を装う情愛の意かと思われる〕から離れられないほど分かちがたい愛とは、何という悪か。言うのも恥ずべきことを、彼らは行って恥じない。少なくとも口づけからは免れていない。それは蛇の保証であり手付けである。
Epistola seu libellus 19.9
Sane cum increpaveris, mox haec proferunt verba: posse integritatem sui corporis comprobari; cum ab ipsis prius mentis requiratur integritas, quamquam nec in corpore omnino examinari possint.
PL 10, 747D実に、あなたが叱責すると、彼らはすぐにこう言う。自分の体の純潔は証明されうる、と。だが、まず彼ら自身に求められるのは心の純潔であり、また体においてすら、完全には検証されえないのである。
Epistola seu libellus 19.10
Non enim conscientiae latebras hominibus scire, aut nudare permissum est, dicente Scriptura (I Reg. XVI, 7) : Homo videt in facie, Deus autem in corde. Deus solus intima et secreta conspicit.
PL 10, 748A良心の隠れ所を人間が知ったり暴いたりすることは許されていないからである。聖書が言っている(サムエル記上16:7)。「人は顔を見るが、神は心を見る」。神のみが、内奥と秘められたものを見通す。
Epistola seu libellus 19.11
Sed manifesta est vox Domini monentis (Matth. VII, 20) : A fructibus eorum cognoscetis eos.
PL 10, 748Aしかし、勧める主の声は明らかである(マタイ7:20)。「その実によって、汝らは彼らを知る」
Epistola seu libellus 19.12
Si consideretis, qualis eorum aspectus; quam turbata fronte, quam inverecunda respiciunt; quantum audaciae in vultu, quantum constantiae gerunt, impudicus in quibusdam cultus, et affectatus incessus professione jactantiae.
PL 10, 748Aもし諸君が、彼らの外見がどのようなものかを考えてみるなら――いかに乱れた額で、いかに恥知らずに見つめるか、顔にどれほどの大胆さを、どれほどの不動の心を帯びているか、ある者たちの装いは不貞であり、歩みは誇示の公言をともなって気取っていることを〔この文は帰結節を欠いている〕。
Epistola seu libellus 19.13
Et ad hoc hujusmodi professionis veluti devotio procedit, ut propter nomen, quod solum portant, virginitatis, appetibiles fiant. Inde est, quod se indicant, cum se celare debuerant, Deo exhibentes tantummodo obsequium suum, a quo remunerationem pudicitia sperat.
PL 10, 748Aそして、このような公言の献身は、彼女たちが唯一帯びている童貞という名のゆえに、求められる存在となるほどにまで進む。そのため、隠すべきときに自らを明かしてしまう。神にのみ自分の奉仕を示すべきなのに。貞潔が報いを期待する相手は、その神である。
Epistola seu libellus 19.14
Ideo ingressae limina domus Dei ad orationes intecto capite initiantur, interpretantes Apostolum (cohibentibus corruptoribus suis) de mulieribus maritatis, non de virginibus statuisse: nescientes quod ubique masculos cujuslibet aetatis Viros nominat; omnes feminas Mulieris appellatione designat.
PL 10, 748Bそれゆえ、神の家の敷居に入ると、祈りのために頭を覆わないまま祈りに入り、使徒が(自分たちを誘惑する者に引き止められながら)語ったのは、既婚の女たちについてであって童貞についてではないと解釈している。使徒が、あらゆる年齢の男を「男」と呼び、すべての女を「女」という名で示していることを知らないのである。
Epistola seu libellus 19.15
Scio me excessum fecisse a proposito tractatu continentiae; sed necessarie: ut deinceps omnes homines cujuslibet sexus plena continentia docti sciant, et quibus se abstineant, et quae debeant custodire: aut si in una specie, quolibet genere continentiae fuerit observator, nec ad alias velit monitus accedere, non se jactet in numero esse continentium: ne et ipsam partem, in qua sibi plaudebat, obstinatione videatur amittere.
PL 10, 748B私は、取りかかった節制の論述から逸脱したことを知っている。しかしそれは必要であった。今後、あらゆる性のあらゆる人が、完全な節制を教えられて、何を慎み、何を守るべきかを知るためである。あるいは、もしある種類の節制においてだけ守る者であって、勧められても他の種類に進もうとしないなら、自分が節制する者の数にあると誇ってはならない。自分が喝采していたその部分さえ、頑迷さゆえに失うと見えないためである。
Epistola seu libellus 19.16
Ergo qui ad continentiam docetur, et vult accedere, non in corpore, aut in una parte corporis tantummodo debet continentiam quaerere, sed in toto animi motu, continentiae debet observationes agnoscere.
PL 10, 748Cそれゆえ、節制へと教えられ、そこへ進もうと望む者は、体において、あるいは体の一部においてだけ節制を求めるのではなく、心のあらゆる動きにおいて、節制の遵守事項を認めなければならない。
Epistola seu libellus 19.17
Nam qui iracundiam retinet, is magis est continens, quam qui linguam a convicio, a maledicto, a detractione, a mendacio, a perjurio et a caeteris linguae malis affectibus subtrahit.
PL 10, 748Cというのは、怒りを抑える者は、舌を、罵り、呪い、中傷、偽り、偽誓、その他の舌の悪しき情念から引き離す者よりも、いっそう節制している者だからである。
Epistola seu libellus 19.18
Qui ipsum denique cogitatum a tota nequitia compescit, et omni denegat iniquitati, is plenus est continens, et illum non cum hominibus comparo, sed cum Angelis sanctis simillimum recognosco.
PL 10, 748C最後に、思考そのものをあらゆる邪悪から抑え、いかなる不義をも拒む者は、完全に節制する者であり、私はその者を人間たちと比べるのではなく、聖なる天使たちに最もよく似た者と認める。