Epistola seu libellus 21.1
Sed jam de justitia disseramus. Est igitur Justitia singularum rerum, et personarum aequissima distributio: quam si quis obtinens, et cui quis adhaerens, vitam suam recte dispositam, et sine conturbatione conservat; custodit in omnibus aequitatem; scit, quid Deo debeat; quid sanctis et coaequalibus reddat; quid non deneget potestatibus hujus saeculi; quid sibi retineat; quid proximo competat; quid alienis concedat aut congruat.
PL 10, 749Aさて、すでに義について論じよう。義とは、個々の事物と人々の、最も公正な配分である。これを得てこれに固く従う者は、自分の生を正しく整え、乱れなく保つ。あらゆることにおいて公正さを守り、神に何を負うか、聖徒たちや同等の者たちに何を返すか、この世の権力者たちに何を拒まないか、自分に何を留めるか、隣人に何がふさわしいか、他人に何を許し、何が適うかを知っている。
Epistola seu libellus 21.2
Justum enim est Deum colere et diligere ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute: sanctos; et coaequales honorare: tributa pendere potestatibus (Rom. XIII, 7) : superbum non esse, sed magis mitem, et humilem (I Petri II, 13 et 14) : proximos tanquam se diligere (II Timoth. III, 2) : alienos et inimicos non persequi odio, sed amare: subjectum esse prioribus vel aetate majoribus (I Petri V, 5) .
PL 10, 749B心をつくし、魂をつくし、力をつくして神を礼拝し愛すること、聖徒たちと同等の者たちを敬うこと、権力者たちに貢ぎを納めること(ローマ13:7)、高ぶらず、むしろ柔和で謙遜であること(一ペトロ2:13、14)、隣人を自分のように愛すること(二テモテ3:2)、他人や敵を憎しみをもって迫害せず、愛すること、先に立つ者、あるいは年長の者に服すること(一ペトロ5:5)は、義にかなうことだからである。
Epistola seu libellus 21.3
Quia et Dominus cum esset omnium dominus, a Joanne, quia prior ab illo in nativitate hominum erat, baptizatur (Luc. VII, 28) , et sic impleri omnem justitiam protestatur (Matth. III, 15) . Ex hac misericordia nascitur, obsequium deificum generatur.
PL 10, 749B主もまた、すべての者の主でありながら、ヨハネ〔洗礼者〕によって洗礼を受けた。ヨハネが人々の誕生において彼より先だったからである(ルカ7:28)。こうして、すべての義が満たされると証言した(マタイ3:15)。この義から慈しみが生まれ、神にかなう従順が生み出される。
Epistola seu libellus 21.4
In his omnibus quisquis invenitur, non immerito in Christo dicitur permanere (I Joan. II, 6) : quoniam haec omnia ipse Christus est.
PL 10, 749Bこれらすべてのうちに見いだされる者は、当然、キリストのうちにとどまると言われる(一ヨハネ2:6)。これらすべては、キリスト自身だからである。
Epistola seu libellus 21.5
Paulus nos gloriosus informat, et instruit de Christo dicens (I Corinth. I, 30) : Qui est nobis a Deo justitia, et sanctificatio, et redemptio.
PL 10, 749C栄光あるパウロは、キリストについてこう言って、我々に教え、諭している(一コリント1:30)。「このキリストは、我々にとって、神から来た義であり、聖化であり、贖いである」
Epistola seu libellus 21.6
Alio item loco (Judae II): Qui est misericordia, pax, et dilectio, quam Graeci ἀγάπην vocant; ad quam nunc transitum faciamus, quia in omnibus major est inter caeteras: sic fatetur beatus Apostolus (I Cor. XIII, 13) : Manent autem tria haec, Fides, Spes, Dilectio.
PL 10, 749C別の箇所でも同様である(ユダ2)。「彼は慈しみであり、平和であり、愛である」。これをギリシア人はアガペーと呼ぶ。そこへ今、我々は移ろう。あらゆるもののうち、これが他のものより大いなるものだからである。幸いなる使徒もこう告白している(一コリント13:13)。「いつまでも残るのは、これら三つ、信仰、希望、愛である」