ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Epistola seu libellus

Caput V 第V章

Hilary of Poitiers · Epistola seu libellus · PL 10, 736A · 20 sectiones

Epistola seu libellus 5.1

1

Esse igitur plurima quae per Filium fecerit: quorum aut sola nobis nota sunt nomina, aut nec ipsa sunt cognita.

PL 10, 736A

それゆえ、子を通して神が造ったものは非常に多くあり、そのうち我々には名前だけが知られているものもあれば、名前すら知られていないものもある。

Epistola seu libellus 5.2

2

Quanti enim sunt throni? quantae potestates? quantae dominationes? quanti principatus? quanti spiritus? quanti Angeli? quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit ?

PL 10, 736A

どれほど多くの玉座があることか。どれほど多くの権力、どれほど多くの支配、どれほど多くの統治があることか。どれほど多くの霊、どれほど多くの天使がいることか。それらは、目が見たことなく、耳が聞いたことなく、人の心に上ったこともないものである。

Epistola seu libellus 5.3

3

Quantam etiam claritatem putamus esse in invisibilibus, nec extimare possumus, cum in his quae nobiscum sunt, admiranda sint omnia. Inter omnia enim etiam mundus, quem conspicimus, per Filium fabricatus est.

PL 10, 736B

見えないものの中にどれほどの輝きがあるのかを、我々は思いめぐらしても推し量ることができない。我々のもとにあるものにおいてさえ、すべてが驚嘆すべきものなのだから。というのも、それらすべての中に、我々が目にする世界もまた、子を通して造られたからである。

Epistola seu libellus 5.4

4

Et quidem lucem, qua caetera fierent perspicua, esse jussit, et fecit: cui diem nomen imposuit (Gen. I, 3, 4) . Tenebris noctis addidit nomen (Gen. I, 5) .

PL 10, 736B

まず、他のものが見えるようになるための光があれと命じ、そして造った。その光に「昼」という名を付けた(創世記1:3、4)。闇には「夜」という名を加えた(創世記1:5)。

Epistola seu libellus 5.5

5

Deinde firmamentum, quod inter aquas depulsaret, ostendit: quod Coelum voluit nuncupari (Gen. I, 6, 7) : neve terrena visu coelestibus miscerentur: sed esset quod inter humana et divina discerneret.

PL 10, 736B

次に、水の間を押し分けるものとして大空を示し、それを「天」と呼ぶことを望んだ(創世記1:6、7)。地上のものが、目には天上のものと混じり合わないように、人間のものと神のものとを分かつものがあるようにするためである。

Epistola seu libellus 5.6

6

Jam enim ex nihilo materias ipsas, ex quibus omnia fierent elementa, condiderat. Post haec aquas in unum congregari et convenire praecepit: ut Arida monstraretur (Gen. I, 9) . Nec quaeque sunt privata nominibus.

PL 10, 736B

すでに無から、万物がそこから成るまさにその材料、すなわち諸元素を造っていた。その後、水が一つ所に集まり会するよう命じた。乾いた所が現れるようにするためである(創世記1:9)。そして、名を欠くものは何一つなかった。

Epistola seu libellus 5.7

7

Nam congregatas aquas vocavit mare (Gen. I, 10) , separatam aridam terrae vocabulum voluit possidere (Gen. I, 10) . Sed haec minus instructa videbantur. Benignam itaque foecunditatem his addidit, et decorem (Gen. I, 11 seq.) .

PL 10, 736C

集められた水を海と呼び(創世記1:10)、分けられた乾いた所には地という名を持たせることを望んだ(創世記1:10)。しかし、これらはまだ整え足りないように見えた。そこで、これらに恵み深い豊穣と美しさを加えた(創世記1:11以下)。

Epistola seu libellus 5.8

8

Et miro modo illam primo generare praecipiens, quae novissime fuerat fabricata, Non ordinem turbans, aut ignarus facturae suae: sed voluit postremum habere primum aliquid, ne in omnibus jaceret extrema, et primis secunda conjunxit, ne prima inferiora contemnerent.

PL 10, 736C

そして驚くべきことに、最後に造られたもの〔地〕にまず生み出すよう命じた。秩序を乱したのでも、自らの造ったものについて知らなかったのでもなく、最後のものにも何か最初のものを持たせたいと望んだのである。そうすれば、最後のものがあらゆる点で最下位に置かれることがない。また、最初のものに第二のものを結び付けたのは、最初のものが劣ったものを軽んじないようにするためであった。

Epistola seu libellus 5.9

9

Sic Dei filius Deus artifex Patre jubente moderatus est, ut ordinem mutando, dispositionem melius ordinaret.

PL 10, 736C

このように、神の子、神である工匠は、父が命じるままに、順序を変えることでかえって配剤をよりよく秩序づけたのである。

Epistola seu libellus 5.10

10

Namque terras omnia pabula, lignaque cum suis seminibus redivivis imperavit educere (Gen. I, 11, 12) , coelumque luminaribus, id est Sole, et Luna, et Stellis ornavit (Gen. I, 14) , quibus aut diei, aut noctis fines ostenderet, aut signis rusticos, aut nauticos erudiret (Ib. et vers. 16) .

PL 10, 736C

というのは、地に、あらゆる牧草と、よみがえるそれぞれの種を持つ木々とを生え出させるよう命じ(創世記1:11、12)、天を光体、すなわち太陽と月と星で飾ったからである(創世記1:14)。それらによって昼あるいは夜の境を示し、またしるしによって農夫や船乗りを教えるためである(創世記1:14および16)。

Epistola seu libellus 5.11

11

Maria quaeque inclusa in terrae limitibus (Job. XXXVIII, 8, etc.) sua animalia procreare mandavit (Gen. I, 20, 21) : anima videlicet ipsas materias animaverat, ut nascentibus postmodum animantibus animas commodarent.

PL 10, 736D

地の境の内に閉じ込められたすべての海(ヨブ記38:8など)に、それぞれの生き物を生み出すよう命じた(創世記1:20、21)。すなわち、魂によって素材そのものに命を与えておいたのは、のちに生まれ出る生き物に、素材が魂を貸し与えるためであった。

Epistola seu libellus 5.12

12

Sed quo foecundiorem faceret ( Codex ms. habet fecerat) terram (Gen. I, 24, 25) , post pabula, post ligna fructifera, post universa semina, quadrupedum genus, ferarum, et serpentium viva omnia et animata jussit ejicere (Ibid.) .

PL 10, 736D

しかし、地をいっそう実り豊かにするため(写本では「すでに造っていた」)(創世記1:24、25)、牧草の後、実のなる木々の後、あらゆる種の後に、四足獣、野獣、蛇の類など、生きて命あるものすべてを送り出すよう命じた(創世記1:24、25)。

Epistola seu libellus 5.13

13

Nec mora in his omnibus: quippe quum Deus Pater jusserat, Filius virtus ipsa sine recrastinatione imperium capessebat: nam cum jussione et opus adstabat.

PL 10, 736D

これらすべてにおいて遅れはなかった。父なる神が命じたときには、力そのものである子が、先延ばしなく命令を引き受けたからである。命令とともに、業もすでにそこにあった。

Epistola seu libellus 5.14

14

Sed quoniam multum intererat subfoecundare terrena, et post divina, humana deerant; hominem fecit, qui non totus esset e coelo, nec tamen de terra totus iterum nasceretur: quippe corpus ex omni limo terrae formavit (Gen. II, 7) , spiritum concessurus e coelo (Ibidem): et cum omnia jussione Patris Sermone obsequente formata sint, in hominis fictione etiam ipse Pater fabricator accessit, ut ad immortalitatem non praescriberet terra, si immortales manus constituerent hominem.

PL 10, 737A

しかし、地上のものを豊かにすることは大いに意味があり、神的なものの後に人間的なものが欠けていたので、神は人を造った。この人は、全体が天から出たものでもなく、さりとて全体が地から再び生まれるのでもない。すなわち、地のあらゆる土から体を形づくり(創世記2:7)、霊を天から与えようとした(創世記2:7)。また、万物は父の命令により、言葉が従うことによって形づくられたが、人の形づくりにおいては、父自身も造り手として加わった。不死の手が人を据えたのであれば、地が不死に対して抗弁を立てることのないようにするためである。

Epistola seu libellus 5.15

15

Concessit etiam ut homo Dei imaginem portaret in terris, daturus postmodum similitudinem, si imago servaretur illaesa. Ad imaginem non putes esse formam hanc hominis exteriorem factam. Absit.

PL 10, 737A

また、人が地上で神の像を担うことを許し、像が損なわれずに保たれるなら、のちに似姿を与えようとした。この像に従って造られたというのを、人間のこの外的な形のことだとあなたは考えてはならない。断じてそうではない。

Epistola seu libellus 5.16

16

Quis enim credat Deum, ad cujus imaginem factus est homo, habere aliquam partem, quae non audiat, quae non videat, quae non omnia operetur? Hominis enim exterior forma non undique videt, non undique audit, non undique potens est.

PL 10, 737A

というのは、その像に従って人が造られた神に、聞かない部分、見ない部分、働かない部分があるなどと、誰が信じるだろうか。人の外的な形は、あらゆる方向に見るのでも、あらゆる方向に聞くのでも、あらゆる点で力があるのでもない。

Epistola seu libellus 5.17

17

Deus autem totus lux, totus oculus, totus auris, totus manus est potentissima. Ergo mentiuntur Scripturae? Absit.

PL 10, 737B

しかし神は、ことごとく光であり、ことごとく目であり、ことごとく耳であり、ことごとく極めて力ある手である。では聖書は偽りを言っているのか。断じてそうではない。

Epistola seu libellus 5.18

18

Sed esse in homine quiddam interius, quod Homo quidem et ipse vocetur, Apostolus Paulus nos instruit dicens: Et si exterior noster Homo corrumpitur, sed interior quotidie renovatur (II Cor. IV, 16) .

PL 10, 737B

むしろ、人の内には何か内なるものがあり、それ自体もまた「人」と呼ばれる、と使徒パウロは我々に教えている。「我々の外なる人は滅びても、内なる人は日ごとに新たにされる」(二コリント4:16)

Epistola seu libellus 5.19

19

Hic est ad imaginem Dei factus: quem νοῦν (id est mentem) vocamus: qui Deo possit similis esse tunc, quando impassibilis: dum inconcussus, dum beatus et sanctus, et sine fine (sine fine, usque in finem, aut, si vis, sine infidelitate, vel in fide) fuerit comprobatus.

PL 10, 737B

これが神の像に従って造られたものであり、我々はそれをヌース(すなわち精神)と呼ぶ。それが神に似ることができるのは、受苦しえず、揺らがず、幸いにして聖であり、終わりなきもの(終わりなく、終わりまで、あるいは、望むなら、不信なく、または信仰において)であることが立証されたときである。

Epistola seu libellus 5.20

20

Liberumque arbitrium, et capacem animum dedit non sine lege vivendi, ne magnus et solutus a lege, animantibus omnibus aequaretur: addita comminatione post legem, ut, si servaret legem, in aeternitatem veniret; si non servasset, mortem sibi pareret, amitteret et salutem (Gen. II, 16) . Est autem hominis facti nomen Adam (Gen. II, 19) .

PL 10, 737C

また、自由意志と、受け入れる力のある心とを与えたが、生きるための律法なしではなかった。大いなる者が律法から解き放たれて、あらゆる生き物と同列になることのないようにするためである。律法のあとに脅しが付け加えられた。律法を守るなら永遠に至り、守らなかったなら、死を自らにもたらし、救いをも失うであろう、と(創世記2:16)。造られた人の名はアダムである(創世記2:19)。