Epistola seu libellus 3.1
Habentem Filium: non statim ut homines procreati sunt, ita dicere me aestimes generatum; sed ut decet de Deo credere, et Deum filium habere ex se quidem natum non divisa ejus substantia, nec majestatis ejus divisa substantia; ac per hoc passibilis videatur.
PL 10, 734D神が子を持つということを〔Habentem Filium は前の欠落に続く断片で、つなぐ形で訳した〕、人間が生み出されるのと同じように私が「生まれた」と言っているのだと、あなたはすぐに考えてはならない。そうではなく、神について信じるべきであるとおり、神は子を、自らから生まれた者として持つのであって、その実体が分割されたのでも、その威厳の実体が分割されたのでもなく、そのゆえに受苦しうると見えることもない。
Epistola seu libellus 3.2
Nec de ore sermonem nostri similem esse prolatum: ut litteris et Syllabis constet: nec filius Dei compositus, ac per hoc dissolubilis teneatur.
PL 10, 734Dまた、子は、我々の言葉が口から発せられるのと似た仕方で発出されたのでもない。そうであれば文字と音節から成ることになるからである。また神の子が合成されたもの、したがって分解されうるものと見なされることもない。
Epistola seu libellus 3.3
Nec ex nihilo, sicut reliqua facta sunt, ne similis et aequalis et caeteris, qui facti sunt, jungeretur: sed sicuti ipse scit qui generans, et ipse qui generatus est: ipso Domino in evangelio dicente: Nemo novit Patrem nisi Filius: neque Filium quis novit nisi Pater (Matth. XI, 27) .
PL 10, 734Dまた、造られた他のものと同じく無から生まれたのでもない。そうであれば、造られた他のものと似た、等しいものとして数えられてしまうからである。そうではなく、生む者自身と生まれた者自身が知っているとおりに、である。主自身が福音書で言っているとおりである。「子のほかに父を知る者はなく、父のほかに子を知る者はいない」(マタイ11:27)
Epistola seu libellus 3.4
Item in Scripturis legimus: Mysterium meum mihi: mysterium meum mihi (Isa. XXIV, 16) . Et re vera absconditum esse decet de generatione illa, in qua nullus interfuit: nec momentum quidem temporis.
PL 10, 735A同様に、我々は聖書で読む。「私の奥義は私のもの、私の奥義は私のもの」(イザヤ24:16)。そして実に、かの誕生、誰一人として、一瞬の時間さえ居合わせなかった誕生については、隠されているのがふさわしい。
Epistola seu libellus 3.5
Ante saecula enim, et antequam suspicari quis auderet, natus est filius Dei sine temporibus: quod graeca lingua Achronos dicunt; semper enim filius, quia semper pater: nefas est enim Deo aliquid assignare postmodum, quod ante non habuerit: cum Deus semper perfectus sit.
PL 10, 735Aというのは、神の子は、諸々の世より前に、また誰かが思い描くことをあえてするより前に、時間なしに生まれたからである。ギリシア語ではこれをアクロノス〔時間をもたない〕と言う。子は常に子であり、それは父が常に父だからである。神に、以前には持っていなかったものを後から帰することは許されない。神は常に完全だからである。
Epistola seu libellus 3.6
Ut etiam quod propter nos postmodum fuerit fabricatum, apud illum jam fuerit et si non in substantia, plena dispositione: Non minus enim erat impotens simul omnia facere, sed ut ordinata et gradatim disposita universa pro suo gradu et honore obsequerentur; et ne passiva et nulla inter se antiquiora inhonorifica permanerent.
PL 10, 735Aそのため、我々のために後に造られたものも、神のもとにはすでに、実体においてではないにせよ、完全な配剤において存在していたことになる。神が一度にすべてを行うことができなかったのではない。そうではなく、万物が秩序づけられ、段階的に配されて、それぞれの位階と名誉に応じて仕えるようにするためであり、また、それらが受動的なまま、互いの間に先後もなく、名誉を欠いたままとどまらないようにするためであった。
Epistola seu libellus 3.7
Nam si quae nostri causa a Filio Dei nativitas suscepta est, incomprehensibilis est, non nudata mortalibus; quanto magis illa, quae nulli nisi Deo Patri et sibi soli est cognita?
PL 10, 735Bというのは、我々のために神の子が受けた誕生が、把握され得ないものであって、死すべき者たちには覆いを取られていないのなら、父なる神とただ彼自身にのみ知られた、あの誕生はなおさらではないか。
Epistola seu libellus 3.8
Nam Gabriel angelus ad Mariam ita loquitur sicuti Evangelista testatur: Spiritus Domini superveniet in te: et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) . Quod obumbratur, absconditur: nec omnibus notum est.
PL 10, 735Bというのは、天使ガブリエルはマリアに、福音書記者が証言するとおり、こう語った。「主の霊があなたに臨み、いと高き者の力があなたを覆う」(ルカ1:35)。覆われるものは隠される。すべての人に知られているわけではない。
Epistola seu libellus 3.9
Ergo si haec nativitas, quae nostri est causa deposita ( Legendum videtur: disposita), nobis incognita est: quanto magis illa quae a nobis longe remota est? Et quid dico a nobis, et non ab omni coelesti creatura?
PL 10, 735Bそれゆえ、我々のために置かれた(おそらく「配された」)この誕生が我々に知られていないのなら、我々からはるかに遠い、あの誕生はなおさらではないか。また、なぜ「我々から」とだけ言うのか。天のあらゆる被造物からではないのか。
Epistola seu libellus 3.10
Sufficit ergo hoc, quod vidimus, quod divinitas nosse nos voluit. Nec ultra cognitio porrigenda est, ne sacrilegus unusquisque teneatur, quisquis concessos ( Codex ms. habet concussus) terminos fuerit cognitionis egressus.
PL 10, 735Cそれゆえ、我々が見たこと、神性が我々に知らしめようと望んだことで、十分である。認識はそれ以上に伸ばしてはならない。許された限界(写本では「揺るがされた」)を越えて出た者は誰であれ、冒瀆者と見なされないためである。