ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Epistola seu libellus

Caput VIII 第VIII章

Hilary of Poitiers · Epistola seu libellus · PL 10, 739D · 9 sectiones

Epistola seu libellus 8.1

1

Post haec ordo exigit credere resurrectionem mortuorum in eadem carne. Constat enim, nec fas est aliud dicere, quod et sapiens et praescius sit Deus, meliusque elegerit ut sapiens et praescius, factum hominem aeternum esse, quam non esse.

PL 10, 739D

この後、順序として、死者の復活が同じ肉において起こると信じなければならない。すなわち、神は賢く、あらかじめ知る者であり、賢くあらかじめ知る者として、造られた人が永遠に存在することを、存在しないことよりも善しと選んだ、ということは確かであって、ほかのことを言うのは許されない。

Epistola seu libellus 8.2

2

Quod si melius putes non esse, in compendio habuerat, antequam fecisset. Quod autem aeternus sit homo, qui fit ex corpore et anima, Scripturae plurimis locis docent nos: sed pauca ad exemplum ponam.

PL 10, 740A

もし、存在しないほうが善いとあなたが思うのなら、それは、神が人を造る前であれば手短に済んだことである。体と魂から成る人が永遠であることは、聖書が多くの箇所で我々に教えているが、例として少しだけ挙げよう。

Epistola seu libellus 8.3

3

Salomon clamat dicens (Sap. II, 2) : Deus condidit hominem ad immortalitatem. Nec immerito in Genesi prohibetur post peccatum homo ad arborem vitae accedere, ne viveret in aeternum (Gen. III, 22) utique ut immortalis perseveraret.

PL 10, 740A

ソロモンは叫んで言っている(知恵の書2:2)。「神は人を不死のために造った」。また、創世記において、罪ののち、人が生命の木に近づくことが禁じられたのも、もっともである。永遠に生きることのないようにと(創世記3:22)、すなわち不死のままにとどまり続けることのないようにである。

Epistola seu libellus 8.4

4

Quis? nisi homo qui immortalis a Deo factus fuerat, et immortalitatem corpus non capiebat. Sed credo hoc movere lectorem, quod homo a vitae ligno prohibebatur a Deo, ignorans et in hoc homini esse provisum: jam enim erat in transgressione.

PL 10, 740A

誰がか。神によって不死に造られた人でなければ誰であろうか。それなのに体は不死を受け入れなかった。しかし、人が生命の木から神によって遠ざけられたことが読者を戸惑わせるだろうと私は思う。読者は、このことにおいても人のために備えがなされていたことを知らないのである。すでに人は違反のうちにあったからである。

Epistola seu libellus 8.5

5

Ante ergo hanc mortem, quae a Deo pro remedio hominibus attributa est, et qua per separationem corporis et animae fit finis et evulsio peccati, si ad arborem vitae accessisset; quia necesse fuerat communicatione vitae fieri aeternum, in immortali homine necesse erat perpetuum permanere peccatum.

PL 10, 740B

それゆえ、この死の前に――神が人々への治療として与えた死であり、体と魂の分離によって罪の終わりと根絶が生じる死の前に――もし人が生命の木に近づいていたなら、生命にあずかることによって永遠のものとならざるをえなかったのであるから、不死の人において罪が永続的にとどまらざるをえなかったであろう。

Epistola seu libellus 8.6

6

Ergo et hoc consulte ( fortasse consulto), et utiliter homini provisum est, ut amputato interventu temporariae dissolutionis vera factura Dei, excluso malo excitetur in vitam. Ergo semper homo. Sed cur morimur in hoc mundo?

PL 10, 740B

それゆえ、このことも熟慮のうえで(おそらく「意図的に」)、また有益に、人のために備えられたのである。一時的な解体の介在が断ち切られて、神の真の被造物が、悪を排除されたうえで命へと呼び起こされるために。それゆえ、人は永遠に存在する。では、なぜ我々はこの世界で死ぬのか。

Epistola seu libellus 8.7

7

Superius comprehensa est ratio: non interire hominem, sed separari: Nec assumere materias hominem, ex quibus corpus est fabricatum: sed ad resurrectionis diem judicium reservari.

PL 10, 740B

理由は先に説明された。人は滅びるのではなく、分離されるのだということ。また、人が、体がそこから造られた素材を失い尽くす〔底本は assumere。absumere と読むべきか〕のでもなく、復活の日まで裁きが留保されるのだということである。

Epistola seu libellus 8.8

8

Fas enim non est, ut aliquid desit Deo judicanti, cum certum sit Dei judicium post finem hujus aevi destinatum. Nam hoc quoque insinuandum est: et expingi necesse est totum hominem: quoniam omnes aut in virtute invenientur esse, aut in crimine.

PL 10, 740B

というのは、裁く神に何かが欠けることは許されないからである。神の裁きが、この世の終わりの後に定められていることは確かだからである。また、次のことも示唆されねばならない。人は全体が描き出されなければならない。すべての人は、力において見いだされるか、罪において見いだされるか、そのどちらかだからである。

Epistola seu libellus 8.9

9

Et hoc competit, ut remunerentur qui bene gesserunt secundum voluntatem ejus, et mali aeternis suppliciis destinentur. Unde nos appetamus praecepta legitima, et vitemus adversa, ut obsequentes praemia consequamur.

PL 10, 740C

そして、神の意志に従って善く行った者たちが報われ、悪しき者たちが永遠の刑罰に定められるのが、ふさわしい。ゆえに我々は、正当な戒めを求め、反するものを避けて、従順な者として報いを得るようにしよう。