ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Epistola seu libellus

Caput XII 第XII章

Hilary of Poitiers · Epistola seu libellus · PL 10, 744A · 12 sectiones

Epistola seu libellus 12.1

1

Jam aetatum sermo habeatur in manibus. Et primo quidem arbitror infantiam differendam in doctrina, quia vel qualitate temporis, vel aetatis, verbum doctoris non potest substinere.

PL 10, 744A

さて、年齢についての話に取りかかろう。まず、幼児は教えにおいて延期すべきだと私は思う。時期の性質のゆえに、また年齢のゆえに、教える者の言葉に耐えられないからである。

Epistola seu libellus 12.2

2

Et quibus omnibus aetatis defectu in malitiam, et innocentiam naturalem dari praecepta non possunt, in horum admonitionem parentes sunt constringendi: quamquam accedente aetate Ecclesia non decrit, nec cessabit admonendo.

PL 10, 744A

また、年齢が足りないために、悪にも生来の無垢にも戒めを与えることができない者たちすべてについては、彼らを諭すために親たちが義務づけられる。もっとも、年齢が進めば、教会は欠けることなく〔底本は decrit。deerit と読む〕、諭し続けるであろう。

Epistola seu libellus 12.3

3

Pueris autem illud insinuandum primo, ut nullo audiendi desint tempore, quia nec semel possunt omnia perdoceri. Deinde ut innocentiam simplicitati conjungant, ne pueritiam in malitiae perseveratione continuent.

PL 10, 744B

少年たちには、まず、聴くことが途切れるような時を決してつくらないように言い聞かせねばならない。一度にすべてを十分に学ぶことはできないからである。次に、無垢を率直さと結び付け、悪意を持ち続けて少年期を引き延ばさないようにと。

Epistola seu libellus 12.4

4

Custodiendum, et observandum, ne in caeteris aetatibus corrumpantur. Naturali bonitati fidei quoque bonum, et deificum munus adjungant, ut semper boni, semper sancti, semper innocentes, semper Dei opus, et non naturae, traditione credulitatis perseverent.

PL 10, 744B

ほかの年齢において堕落しないよう、守られ、見守られなければならない。彼らは、生来の善に、信仰の善き、神にかなう賜物をも結び付け、つねに善く、つねに聖く、つねに無垢であり、自然の業ではなく神の業として、信仰の伝承によってとどまり続けるように。

Epistola seu libellus 12.5

5

Considerandum illis, ut casti vel pudici permaneant, frequentius ad Ecclesiam venire debere, quia frequentius sunt confirmandi, frequentius commonendi, quibus adhuc propter aetatem minus stabilem pugna diaboli futura sit gravior.

PL 10, 744B

彼らには、貞潔で慎み深い者であり続けるために、より頻繁に教会に来なければならない、と考えさせるべきである。より頻繁に堅固にされ、より頻繁に諭される必要があるからである。彼らには、年齢のゆえになおも不安定であるだけに、悪魔との戦いがいっそう激しくなるはずだからである。

Epistola seu libellus 12.6

6

Observanda illis omnia cum timore, et ante omnia cavendum a fornicatione, quae initium idolatriae habet: et necesse est utrumque noverit, qui secutus fuerit alterum. Ergo quomodo credere intelligitur et desiisse a gentibus, si ea quae gentiles designant, recolit?

PL 10, 744C

彼らはすべてを畏れをもって守らなければならず、何よりも淫行を避けなければならない。淫行は偶像崇拝の始まりを持ち、一方を追う者は他方をも知るに至らざるをえない。それゆえ、異邦人を特徴づけるものを再び顧みるなら、どうして彼が信じた者、異邦人から離れた者と理解されようか。

Epistola seu libellus 12.7

7

Sane obsequentes sint non solum parentibus (Coloss. III, 20) , sed et omnibus aetate majoribus (I Petri V, 5) , si tamen eorum monita, et oratio nihil legitimi afferet impedimenti.

PL 10, 744C

もちろん、彼らは両親に(コロサイ3:20)だけでなく、年長のすべての者に(一ペトロ5:5)従うべきである。ただし、その勧めや祈りが、正当な妨げを何ももたらさない限りにおいてである。

Epistola seu libellus 12.8

8

Deum se computent habere Patrem (Matth. VI, 9) : illius sperare debent haereditatem (Ibid. et vers. 10; Actor., XX, 32; Rom. VIII, 17; Coloss. III, 24) , quae non in temporalibus constat, sed in aeternis.

PL 10, 744C

彼らは、神を父として持つと数えるべきである(マタイ6:9)。この父の相続を望むべきであり(マタイ6:9および10、使徒言行録20:32、ローマ8:17、コロサイ3:24)、それは一時的なものにではなく、永遠のものにある。

Epistola seu libellus 12.9

9

Quin etiam si Deus illis utile esse praeviderit, etiam temporalia praestabit; maxime cum viderit unumquemque aeterna sectari: Filio ejus, Domino nostro, dicente (Matth., VI, 33) : Primum quaerite regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis.

PL 10, 744C

それどころか、神が彼らに有益であるとあらかじめ見たなら、一時的なものも与えるであろう。とりわけ、彼らの一人ひとりが永遠のものを追い求めているのを見たときに。神の子、我々の主がこう言っているとおりである(マタイ6:33)。「まず神の国を求めよ。そうすれば、これらのものはすべて汝らに加えられる」

Epistola seu libellus 12.10

10

Unde nulli dubium fore, his copiam necessariarum rerum in terris non defuturam, quibus coelestia praeparantur (Ibid. et vers. 34) .

PL 10, 744D

それゆえ、天のものが備えられている者たちには、地上で必要なものの豊かさが欠けることはない、ということを誰も疑わないであろう(マタイ6:33および34)。

Epistola seu libellus 12.11

11

Ergo quia a Deo haec speranda sunt, nulli obsequendum: imo omnibus obsequendum, quia Deus vult: non quia ab ipso temporarie sperari debeat aliquid praemii: sed quia Dei etiam in his legitima complere contendimus (I Petri II, 13) .

PL 10, 744D

それゆえ、これらは神に望むべきものなのだから、〔報いを期待して〕誰かに従うのではない。それどころか、神が望むゆえに、すべての人に従うべきである。その人から一時的に何か報いを期待すべきだからではなく、これらのことにおいても、神の定めにかなうことを果たそうと我々が努めるからである(一ペトロ2:13)。

Epistola seu libellus 12.12

12

Postremo gratulandum his, in primo exordio liberi arbitrii si ad Deum accesserint, omnem aetatem suam bono fidei comparantes: quod non consummata aetate in errore, ut essent postmodum quod dolerent; sed quod adhuc pueri et innocentes, ad Dei non tantum veniam, quantum gratiam accessissent consequendam.

PL 10, 744D

最後に、自由意志の最初の出発において神に近づく者たちを、祝福しなければならない。彼らは自らの全年齢を信仰の善に捧げている。成熟した年齢になってから誤りのうちにあって、のちに悲しむことになるようなことがなく、なおも少年であり無垢であるうちに、神の赦しというよりは恩寵を得るために近づいたのである。