Epistola seu libellus 1.1
David gloriosus in Psalmo (Ps. XVIII, 5) sic dicit: In universam terram exivit sonus eorum, et ad terminos orbis terrae verba eorum.
PL 10, 733B栄光あるダビデは、詩篇の中で(詩篇18:5)次のように言っている。「その響きは全地に出て行き、その言葉は地の果てにまで及んだ」
Epistola seu libellus 1.2
Ex hoc igitur intelligi datur, sono ante praeparato, id est Fidei principiis, posse ad intima et perfectiora fidei perveniri, ne rudimentis vacillantibus dicatur nobis Domini voce increpantis (Luc. XVI, 10) : Si in modico fideles non fuistis, quod majus est quis dabit vobis?
PL 10, 733Bそれゆえ、このことから、あらかじめ響きが備えられたなら、すなわち信仰の諸原理が備えられたなら、信仰のより内奥にあるもの、より完全なものにまで至ることができる、ということが理解される。基礎が揺らいだまま、叱責する主の声によって我々に「小さなことに忠実でなかったのなら、より大きなことを誰が汝らに与えるだろうか」(ルカ16:10)と告げられることのないようにするためである。
Epistola seu libellus 1.3
Sed quia video certam esse formam, quam egredi non licet, differentiae inter Judaeos, et Graecos, id est Gentiles; prius differentiam edisseramus ( Codex ms. habet: disseramus) : Judaeis enim nihil aliud ad veritatem fidei credendum existimo, nisi Jesum Christum filium Dei: per ipsum salvari et genus Israel, et Gentes etiam baptizari in nomine ejus: reliqua enim sciunt per legem et Prophetas.
PL 10, 733Bところで、ユダヤ人とギリシア人、すなわち異邦人との間の違いには、越えてはならない一定の型があると見ているので、まずその違いを説き明かそう(写本では「論じよう」)。というのも、ユダヤ人が信仰の真理のために信じるべきことは、イエス・キリスト、神の子のほかにはないと私は考える。すなわち、彼によってイスラエルの民も救われ、異邦人もまた彼の名において洗礼を受けるということである。そのほかのことは、彼らは律法と預言者を通してすでに知っているからである。
Epistola seu libellus 1.4
At vero gentiles, quibus verus, et major est labor, tali admittendi, et docendi sunt ordine.
PL 10, 733Cしかし異邦人には、真に、そしてより大きな労苦があり、彼らは次のような順序で受け入れられ、教えられなければならない。
Epistola seu libellus 1.5
Et primo quidem ut ab Idolis, et ab omnibus voluptatibus hominum totis praecordiis recedant: ut amputatis et evulsis radicitus malis, bona possint et religiosa pectoribus seminari: hoc est, unum Deum credere; ipsum timere.
PL 10, 733Cまず第一に、偶像と人間のあらゆる快楽から、心の底から離れること。悪を切り取り根こそぎ引き抜いて、善きもの、敬虔なものを胸に蒔くことができるようにするためである。すなわち、唯一の神を信じ、この神を畏れることである。
Epistola seu libellus 1.6
Deinde scire, quod cuncta ipse fabricaverit: et universa mundi vel quae facta sunt vel ipso jubente, et volente, et faciente constiterint.
PL 10, 733C次に、この神がすべてを造ったこと、そして世界のあらゆるものが、造られたものであれ、神が命じ、欲し、行うことによって成り立ったものであれ〔vel … vel の構文は取りにくく、二つを並列と解した〕、存立していることを知ること。
Epistola seu libellus 1.7
Esse corpus Scripturae: quod autem lex vocetur atque Prophetae quid hoc indiget: quod quidem per homines scriptum sit, non ab hominibus?
PL 10, 733C聖書という一つの集成があること。それが律法および預言者と呼ばれることについては、何を説明する必要があろうか。それは確かに人間を通して書かれたのであって、人間から出たものではない。
Epistola seu libellus 1.8
Spiritus enim Dei, qui omnia scit, inspirabat homines sanctos qui loquerentur, aut qui destruerent pravitatem, aut qui aedificarent fidem, aut spem erigerent, aut judicium comminarentur, aut promissa servarent.
PL 10, 733Cすべてを知る神の霊が、聖なる人々に息を吹き込んで語らせ、あるいは邪悪を打ち壊させ、あるいは信仰を建てさせ、あるいは希望を奮い立たせ、あるいは裁きを告げさせ、あるいは約束を守らせたからである。
Epistola seu libellus 1.9
Deinde credendum illis, Jesum Christum filium Dei, per quem cuncta Deus fecerit, et sine quo nihil est factum, per quem in principio Sermonem, id est rationem universitatis accepimus, apud Deum fuisse.
PL 10, 733D次に、彼らは、神の子イエス・キリストを信じなければならない。神は彼を通してすべてを造り、彼なしには何も造られず、彼を通して、我々は、初めに言葉、すなわち宇宙の理が神のもとにあったと受け取ったのである。
Epistola seu libellus 1.10
Sic enim gloriosus Evangelista Joannes initiat dicens (Jo. I) : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt; et sine ipso factum est nihil.
PL 10, 733Dというのも、栄光ある福音書記者ヨハネは、こう言って書き起こしているからである(ヨハネ1)。「初めに言葉があり、言葉は神のもとにあった。すべてのものは彼を通して造られ、彼なしには何も造られなかった」
Epistola seu libellus 1.11
Deinde esse Spiritum Sanctum, qui cuncta, quae Deus per Sermonem fecerit, animaverit, et confirmaverit. Unum esse baptismum quo homines regenerantur in Deo. Credendum etiam resurrectionem mortuorum in eadem carne.
PL 10, 733D次に、聖なる霊が存在すること。この霊は、神が言葉を通して造ったすべてのものに命を与え、堅固にした。洗礼は一つであり、それによって人々は神において新たに生まれる。さらに、死者の復活が同じ肉において起こると信じなければならない。
Epistola seu libellus 1.12
Judicium futurum Dei, quo secundum facta hominis vel malis poenae rependantur ( Codex ms. habet repnentur) , vel bonorum operum destinata praemia tribuantur.
PL 10, 734B神の裁きが将来あること。この裁きによって、人の行いに応じて、悪しき者には刑罰が報いられ(写本では「報いられ」〔綴りの崩れた形〕)、あるいは善き行いの者には定められた報いが与えられる。
Epistola seu libellus 1.13
Tanta est differentia Judaeorum convertentium, et gentilium credentium: Quid sit Deus, aut qualis, et quantus; quis esset, et qualis filius Dei, et quis Spiritus Sanctus: Tres enim unum sunt.
PL 10, 734Bユダヤ人が転向する場合と異邦人が信じる場合との違いは、これほどのものである。すなわち、神とは何か、どのようなものか、どれほどのものか、神の子とは誰であり、どのようなものか、聖なる霊とは誰か、という点である。三者は実に一つなのだから。