De Vita et Passione Cypriani 8.1
Puto denique etiam nunc aliqua de dilationis utilitate disserenda, tametsi jamdudum pauca perstrinximus.
PL 3, 1488C結局のところ私は、いま改めて、この遅延の益について幾らかを論ずべきだと思う。もっとも、すでにいくらかは簡単に触れておいたのだが。
De Vita et Passione Cypriani 8.2
Per haec enim quae videntur postmodum subsecuta, sequitur ut probemus secessum illum non hominis pusillanimitate conceptum, sed, sicuti est, vere fuisse divinum.
PL 3, 1488Cというのも、その後に続いて起こったと見えることどもによって、我々は、あの身を退くことが人の小心さから生まれたものではなく、実際そうであるとおり、まことに神的なものであったことを証すべきだからである。
De Vita et Passione Cypriani 8.3
Vastaverat Dei populum persecutionis infestae insolens atque acerba grassatio: et quia omnes decipere una fraude non poterat artifex hostis, quacumque miles incautus prodiderat latus nudum, dispari genere saeviendi, singulos diversa strage dejecerat.
PL 3, 1488C敵意に満ちた迫害の、恐れを知らぬ苛烈な猛威が、神の民を荒廃させていた。そして狡猾な敵は、一つの欺きによってすべての者を欺くことができなかったので、油断した兵士がどこであれ無防備な脇腹をさらす所では、それぞれに異なる仕方で猛威をふるい、めいめいを様々な打撃によって打ち倒していったのである。
De Vita et Passione Cypriani 8.4
Debebat esse qui posset saucios homines, et varia expugnantis inimici arte jaculatos, adhibita medicinae coelestis medela pro qualitate vulneris, vel secare interim, vel fovere.
PL 3, 1489A傷ついた人々、攻め寄せる敵の様々な策略によって射られた人々を、傷の性質に応じて天来の医術の手当てを施し、あるところでは切開し、あるところでは温め癒すことのできる者が、いなければならなかった。
De Vita et Passione Cypriani 8.5
Servatus est vir ingenii, praeter caetera, etiam spiritaliter temperati; qui inter resultantes collidentium schismatum fluctus, Ecclesiae iter medium, librato limite gubernaret. Nonne haec, oro, consilia divina sunt? Hoc fieri sine Deo potuit?
PL 3, 1489Aそれゆえ、他のすべてに加えて霊的にも節度ある才知を備えた人物が、生き永らえさせられたのである。分裂が衝突し合う波の間にあって、教会の歩む道を、釣り合いのとれた境界をもって舵取りするために。私は問いたい、これは神の計らいではないのか。これが神なくして起こり得ただろうか。
De Vita et Passione Cypriani 8.6
Viderint qui putant posse fortuito ista contingere. Ecclesia illis clara voce respondet, dicens: Ego sine Dei nutu necessarios reservari non admitto, non credo.
PL 3, 1489Aこれらのことが偶然に起こりうると考える者たちには、任せておこう。教会は彼らに向かって、明らかな声でこう答える。「私は、必要な者たちが神の御意なくして残されるということを、認めもしなければ、信じもしない」と。