ポンティウスfl. c. 250–260

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Vita et Passione Cypriani

Caput XV 第XV章

Pontius the Deacon · De Vita et Passione Cypriani · PL 3, 1494C · 7 sectiones

De Vita et Passione Cypriani 15.1

1

Et hi erant quotidiani actus destinati ad placentem Deo hostiam sacerdotis, cum ecce, proconsulis jussu, ad hortos ejus (ad hortos, inquam, quos inter initia fidei suae venditos, et Dei indulgentia restitutos, pro certo iterum in usus pauperum vendidisset, nisi invidiam de persecutione vitaret) cum militibus suis princeps repente subitavit, immo, ut verius dixerim, subitasse se credidit.

PL 3, 1494C

かくして司教の、神に喜ばれる犠牲へと定められた日々の行いはこのようなものであった。ところが見よ、属州総督の命により、彼の庭園に——その庭園とは、彼が信仰の初めのころに売り払い、神の寛容によって取り戻したものであり、迫害についての妬みを避けるためでなければ、確かに再び貧しい者たちの用のために売り払っていたであろう庭園である——、隊長が兵士たちを率いて突如襲いかかった。いや、より正しく言うならば、自らが不意を突いたと思い込んだ、というべきであろう。

De Vita et Passione Cypriani 15.2

2

Unde enim posset tamquam improviso impetu mens semper parata subitari? Processit ergo jam certus expungi quod diu fuerat retardatum: processit animo sublimi et erecto, hilaritatem praeferens vultu et corde virtutem.

PL 3, 1495A

常に備えている心が、あたかも不意の襲撃によってのように、不意を突かれることなどどうしてありえようか。かくして彼は、長らく先延ばしにされていたことが今こそ果たされると確信して進み出た。彼は高く毅然とした心をもって進み出て、顔には晴れやかさを、心には勇気を示していた。

De Vita et Passione Cypriani 15.3

3

Sed dilatus in crastinum, ad domum principis a praetorio revertebatur; cum subito per Carthaginem totam sparsus rumor increbuit, productum esse jam Thascium, quem, praeter celebrem gloriosa opinione notitiam, etiam de commemoratione praeclarissimi operis nemo non noverat.

PL 3, 1495A

だが翌日へと延ばされ、彼は総督官邸から隊長の家へと引き返していった。そのとき突如、カルタゴ中に広まった噂が沸き立ち、タスキウス〔Thascius はキプリアヌス自身の名である〕がすでに引き出されたと告げた。彼のことは、栄光ある評判による名高さのほかにも、かの最も輝かしい働きの記念によって、知らぬ者とてなかった。

De Vita et Passione Cypriani 15.4

4

Concurrebant undique versus omnes ad spectaculum, nobis pro devotione fidei gloriosum, gentilibus et dolendum. Receptum eum tamen, et in domo principis constitutum una nocte continuit custodia delicata, ita ut convivae ejus et chariin contubernio ex more fuerimus.

PL 3, 1495A

あらゆる方角から人々がこぞって見世物に集まってきた。それは我々にとっては信仰への献身のゆえに栄光あるものであったが、異教徒たちにとっては嘆くべきものであった。それでも彼は迎え入れられ、隊長の家に留め置かれ、一夜のあいだ緩やかな監視のもとに置かれた。それゆえ我々は、慣例のとおり、彼の食卓の連れとなり、親しい者として共に宿った〔底本は chariin contubernio。chari in contubernio と読む〕。

De Vita et Passione Cypriani 15.5

5

Plebs interim tota sollicita ne per noctem aliquid sine conscientia sui fieret, ante fores principis excubabat. Concessit ei tunc divina bonitas, vere digno, ut Dei populus etiam in sacerdotis passione vigilaret.

PL 3, 1495B

信徒たち皆はそのあいだ、夜のうちに自分たちの知らぬところで何事かが起こることを案じ、隊長の門前で夜を明かした。そのとき神の善意は、まことにふさわしいこの人に、神の民が司教の受難においてさえも夜を徹して見守るということを許したのである。

De Vita et Passione Cypriani 15.6

6

Forsitan tamen quaerat aliquis quae causa fuerit a praetorio revertendi ad principem. Et volunt hoc, scilicet quidam de suo, tunc proconsulem noluisse. Absit ut in rebus divinitus gestis segnitiem sive fastidium proconsulis conquerar.

PL 3, 1495B

だが、なぜ総督官邸から隊長のもとへ引き返すことになったのか、その理由を問う者がいるかもしれない。ある人々は、これを自分の考えから、そのとき属州総督が望まなかったのだと言おうとする。だが、神によって行われたこの事柄について、属州総督の怠慢や不快をあげつらうことは、断じてしない。

De Vita et Passione Cypriani 15.7

7

Absit ut malum hoc intra conscientiam religiosae mentis admittam; ut de tam beatissimo martyre ructus hominis judicaret. Sed crastinus dies ille quem ante annum dignatio divina praedixerat, vere crastinus esse debebat.

PL 3, 1495B

信心深い心の良心のうちに、この悪しきことを認めることは断じてしない。すなわち、かくも福なる殉教者について、人のおくびが裁くなどということを。だが、神の恩顧が一年前にあらかじめ告げていたあの明くる日は、まことに明くる日でなければならなかったのである。