De Vita et Passione Cypriani 5.1
Longum est ire per singula: cuncta ejus facta onerosum est enumerare. Ad probationem bonorum operum, solum hoc arbitror satis esse, quod judicio Dei et plebis favore, ad officium sacerdotii et episcopatus gradum adhuc neophytus, et ut putabatur, novellus electus est.
PL 3, 1486A一つ一つを辿ることは長く、彼のすべての行いを数え上げることは煩わしい。善き行いの証としては、次の一事だけで十分であると私は思う。すなわち、神の裁定と信徒たちの支持とによって、彼はいまだ新受洗者でありながら、また人々に思われていたところでは新参者でありながら、司教としての務めと位に選ばれたのである。
De Vita et Passione Cypriani 5.2
Quamvis in primis fidei suae adhuc diebus, et rudi vitae spiritalis aetate, sic generosa indoles reluceret; ut etsi nondum officii, spei tamen fulgore resplendens, imminentis sacerdotii totam fiduciam polliceretur.
PL 3, 1486Aもっとも、彼の信仰のまだ初めの日々、霊的生活のまだ未熟な時期にあってさえ、その気高い天性はかくも輝いており、いまだその務めには就いていなくとも、希望の輝きに照り映えて、間近に迫った司教職への確信のすべてを約束していたのであるが。
De Vita et Passione Cypriani 5.3
Non praeteribo etiam illud eximium, quemadmodum, cum in dilectionem ejus et honorem totus populus aspirante Domino prosiliret, humiliter ille secessit, antiquioribus cedens, et indignum se titulo tanti honoris existimans, ut dignus magis fieret.
PL 3, 1486Bまた次の卓越したことも見過ごすまい。すなわち、主の望みによって信徒たち全体が彼への愛と敬意へと躍り上がったとき、彼は謙虚に身を退き、年長者たちに道を譲り、これほどの栄誉の名にふさわしくないと自らを思うことによって、かえってふさわしい者となろうとしたのである。
De Vita et Passione Cypriani 5.4
Magis enim dignus efficitur, qui quod meretur excusat. Quo tunc ardore plebs aestuans fluctuabat, spiritali desiderio concupiscens, ut exitus docuit, non tantum episcopum; in eo enim quem tunc latenti divinitatis praesagio taliter flagitabat non solummodo sacerdotem, sed et futurum etiam martyrem requirebat.
PL 3, 1486Bというのも、自らに値するものを辞退する者こそ、いっそうふさわしい者となるからである。そのとき信徒たちは、いかに燃え立つ熱意をもって沸き立ち揺れ動いていたことか。彼らは霊的な渇望をもって切望していたのであり、後の結末が示したように、単なる司教を求めていたのではなかった。すなわち、彼らがそのとき、潜んでいた神性の予兆によってこれほどまでに強く求めていた人において、単に司教だけではなく、やがて殉教者ともなるべき者を求めていたのである。
De Vita et Passione Cypriani 5.5
Obsederat fores domus copiosa fraternitas, et per omnes aditus sollicita charitas circuibat. Potuisse fortasse tunc illi apostolicum illud evenire, (II Cor., XI) , quod voluit, ut per fenestram deponeretur, si cum Apostolo etiam ordinationis honore similaretur.
PL 3, 1486B家の門は数多くの兄弟たちの群れによって取り囲まれ、あらゆる入口を、気づかわしげな愛が巡り歩いていた。もしその叙任の栄誉においても使徒に似ていたなら、彼にもあの使徒的な出来事(二コリント11)——窓から吊り下ろされることを望んだという、あの出来事——が起こり得たかもしれない。
De Vita et Passione Cypriani 5.6
Erat videre caeteros omnes suspenso et anxio spiritu exspectare venturum, cum gaudio nimio excipere venientem. Invitus dico; sed dicam necesse est.
PL 3, 1486C他のすべての者たちが、張り詰め案じる思いをもって、来たるべき人を待ち構え、来た人を大きな喜びをもって迎える様を見ることができた。私は不本意ながら言うのだが、言わねばならないので言おう。
De Vita et Passione Cypriani 5.7
Quidam illi restiterunt etiam ut vinceret: quibus tamen quanta lenitate, quam patienter, quam benevolenter indulsit, quam clementer ignovit, amicissimos eos postmodum et inter necessarios computans, mirantibus multis. Cui enim posset non esse miraculo tam memoriosae mentis oblivio?
PL 3, 1486Cある者たちは彼に抵抗した。それも、彼が打ち勝つためであった。しかし彼は、いかばかりの柔和さをもって、いかに忍耐強く、いかに好意をもって彼らを許し、いかに慈しみ深く赦したことか。後には彼らを最も親しい友、身内の者として数えるほどであったので、多くの者が驚いたのである。これほど物覚えのよい心が忘れるということが、いったい誰にとって奇跡でないことがあろうか。