ポンティウスfl. c. 250–260

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Vita et Passione Cypriani

Caput XIX 第XIX章

Pontius the Deacon · De Vita et Passione Cypriani · PL 3, 1498A · 5 sectiones

De Vita et Passione Cypriani 19.1

1

Sic consummata passione perfectum est, ut Cyprianus qui bonorum omnium fuerat exemplum, etiam sacerdotales coronas in Africa primus imbueret; quia et talis esse post Apostolos prior coeperat.

PL 3, 1498A

かくして受難が全うされることによって、こう成し遂げられた。すなわち、あらゆる善き事柄の実例であったキプリアヌスが、アフリカにおいて司教の冠を最初に受けた者となったのである。彼は使徒たちの後、最初にかくのごとき者となり始めていたからである。

De Vita et Passione Cypriani 19.2

2

Ex quo enim Carthagini episcopatus ordo numeratur, numquam aliquis, quamvis ex bonis et sacerdotibus, ad passionem venisse memoratur.

PL 3, 1498A

というのも、カルタゴにおいて司教職の系譜が数えられるようになって以来、善き者たち、司教たちのうちの誰であれ、受難に至ったと記憶される者は一人もいなかったからである。

De Vita et Passione Cypriani 19.3

3

Licet semper Deo mancipata devotio, dicatis hominibus pro martyrio deputetur; Cyprianus tamen etiam ad perfectam coronam, Domino consummante, profecit: ut in civitate ipsa in qua taliter vixerat, et in qua prior fecerat multa praeclara, prior etiam sacerdotii coelestis insignia glorioso cruore decoraret.

PL 3, 1498A

神に献げられた献身は、常に、それに捧げられた人々にとって〔dicatis hominibus の係りは定かでない。献身した人々にとって、と取った〕殉教に数えられるべきものではあるが、それでもキプリアヌスは、主が全うしたもうことによって、完全な冠にまで至った。すなわち、彼がかくのごとく生きたその同じ都市において、また彼が先に多くの輝かしい事を成した同じ都市において、彼は天上の司教職のしるしを、栄光ある血によって最初に飾った者となったのである。

De Vita et Passione Cypriani 19.4

4

Quid hoc loco faciam? inter gaudium passionis et remanendi dolorem in partes divisus animus, et angustum nimis pectus affectus duplices onerant. Dolebo quod non comes fuerim? Sed illius victoria triumphanda est. De victoria triumphabo? Sed doleo quod comes non sim.

PL 3, 1498B

ここで私は何をすべきであろうか。受難の喜びと、後に残された悲しみとの間で、二つに分かれた心と、あまりに狭い胸とを、二重の情が圧している。私は、彼に伴わなかったことを悲しむべきであろうか。だが、彼の勝利は誇り祝われるべきものである。私は勝利を誇り祝うべきであろうか。だが私は、伴う者でなかったことを悲しむのである。

De Vita et Passione Cypriani 19.5

5

Verum vobis tamen et simpliciter confitendum est, quod et vos scitis, in hac me fuisse sententia. Multum ac nimis multum de gloria ejus exsulto; plus tamen doleo quod remansi.

PL 3, 1498B

だが、諸君にも率直に告白しなければならない。諸君もまた知っての通り、私がこの思いのうちにあったことを。私は彼の栄光について大いに、あまりに大いに喜び躍る。だが、私が留まったことを、それ以上に悲しむのである。