ポンティウスfl. c. 250–260

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Vita et Passione Cypriani

Caput X 第X章

Pontius the Deacon · De Vita et Passione Cypriani · PL 3, 1490A · 6 sectiones

De Vita et Passione Cypriani 10.1

1

Multa alia, et quidem magna praetereo, quae temperandi voluminis ratio non patitur prolixiore sermone replicari: de quibus hoc tantum dixisse satis est. Quod si illa gentiles pro rostris audire potuissent, forsitan statim crederent.

PL 3, 1490A

他にも多くの、それも大きな事柄を、私は措く。それらは、この巻を程よい長さに保つという方針が、より長い言葉で繰り返し語ることを許さないからである。それらについては、これだけ言えば十分である。もし異教徒たちがそれを演壇で聞くことができたなら、恐らくは直ちに信じたことであろう。

De Vita et Passione Cypriani 10.2

2

Quid Christiana plebs faceret, cui de fide nomen est? Distributa sunt ergo continuo pro qualitate hominum atque ordinum ministeria.

PL 3, 1490A

信仰にちなんでその名を得ているキリスト教徒の信徒たちが、何をなすべきであったろうか。かくして務めは、直ちに人々の性質と身分とに応じて分け与えられた。

De Vita et Passione Cypriani 10.3

3

Multi qui angustia paupertatis beneficia sumptus exhibere non poterant, plus sumptibus exhibebant, compensantes proprio labore mercedem divitiis omnibus cariorem.

PL 3, 1490B

貧しさの窮迫のゆえに、費用による施しを差し出すことのできなかった多くの者たちは、費用にもまさるものを差し出した。自らの労苦によって、あらゆる富にもまして貴い報いを、埋め合わせにしたのである。

De Vita et Passione Cypriani 10.4

4

Et quis non sub tanto doctore properaret inveniri in parte aliqua talis militiae, per quam placeret et Deo Patri, et judici Christo, et tam bono interim sacerdoti?

PL 3, 1490B

かくも偉大な教師のもとにあって、誰が、このような戦いのいずれかの部分に身を見出そうと急がなかったであろうか。それによって、父なる神にも、裁き主キリストにも、そしてまた、さしあたりはかくも善き司教にも、心にかなう者となるために。

De Vita et Passione Cypriani 10.5

5

Fiebat itaque exuberantium operum largitate, quod (Gal. VI, 10) bonum est apud omnes, non ad solos domesticos fidei. Fiebat plus aliquid quam de Tobiae incomparabili pietate signatum est.

PL 3, 1490B

かくして、あふれるばかりの善行の豊かさによって、(ガラテヤ6:10)すべての人にとって善いことが行われたのであり、それは信仰を同じくする身内の者たちだけに対してではなかった。それは、トビアの比類なき敬虔について記されたことよりも、なお何か勝ることが行われたのであった。

De Vita et Passione Cypriani 10.6

6

Ignoscat ille, et ignoscat iterum, et frequenter ignoscat; aut, ut verius dixerim, merito concedat, tametsi ante Christum plurimum licuit, plus aliquid licuisse post Christum: cujus temporibus plenitudo debetur (Tob. II) . Necatos ille a rege et projectos sui tantum generis colligebat.

PL 3, 1490B

あの人は許してくれるように、幾度でも許してくれるように、そして重ねて許してくれるように。いや、むしろ正しく言うならば、当然に許容してくれるように——たとえキリスト以前には多くのことが許されていたとしても、キリスト以後にはそれ以上のことが許されたのだということを。キリストの時代にこそ、満ち溢れる豊かさが当然与えられるべきものだからである(トビト記2)。あの人は、王によって殺され、打ち捨てられた者たちを、自らの同族の者たちに限って集めていたのである。