De Vita et Passione Cypriani 11.1
His tam bonis et tam piis actibus supervenit exsilium. Hanc enim vicem semper repraesentat impietas, ut melioribus pejora restituat. Et quid sacerdos Dei, proconsule interrogante, responderit, sunt Acta quae referant.
PL 3, 1490Cこれほど善く、これほど敬虔な行いの上に、追放が降りかかった。不敬はつねにこの返礼を示すのであり、より善き者たちにより悪しきものを返すのである。神の司教が属州総督の尋問に何と答えたかは、行伝がこれを伝えるところである。
De Vita et Passione Cypriani 11.2
Excluditur interim e civitate, ille qui fecerat boni aliquid pro civitatis salute; ille qui laboraverat ne viventium oculi paterentur infernae sedis horrorem; ille, inquam, qui excubiis pietatis invigilans, proh nefas! ingrata bonitate providerat, ne omnibus tetram civitatis faciem relinquentibus, multos exsules deserta respublica, ac destituta patria sentiret.
PL 3, 1490C都市の安寧のために善いことをなしたその人が、今や都市から締め出されている。生ける者の目が冥府の住まいの恐ろしさを被ることのないよう労苦した、その人が。すなわち、敬虔の見張りに目を凝らし——ああ、何という不義か——恩を仇で返されながらも、皆が都市の忌まわしい様を捨てて立ち去るときに、見捨てられた国家と見放された祖国とが、多くの追放者を抱えていると感じることのないよう、心を配っていた、まさにその人が。
De Vita et Passione Cypriani 11.3
Sed viderit saeculum, cui inter poenas exsilium computatur. Illis patria nimis chara, et commune nomen est cum parentibus: nos et parentes ipsos, si contra Dominum suaserint, abhorremus.
PL 3, 1491Aしかし、追放を刑罰の一つに数える、その世のことは世自身に任せておこう。彼らにとって祖国はあまりに大切であり、両親と名を同じくする。我々は、両親その人であっても、主に逆らうことを勧めるならば、忌み嫌う。
De Vita et Passione Cypriani 11.4
Illis extra civitatem suam vivere gravis poena est: Christiano totus hic mundus una domus est. Unde, licet in abditum et abstrusum locum fuerit relegatus, admixtus Dei sui rebus exsilium non potest computare.
PL 3, 1491A彼らにとって自らの都市の外で生きることは重い刑罰である。だがキリスト教徒にとってはこの世界全体が一つの家である。それゆえ、たとえ隠れた辺鄙な地に追放されようとも、神の事柄に与っている者は、追放を追放として数えることができない。
De Vita et Passione Cypriani 11.5
Adde quod Deo integre serviens, etiam propria in civitate peregrinus est. Dum enim se carnalibus desideriis continentia sancti Spiritus abstinet, conversationem prioris hominis exponens, etiam inter cives suos, aut, prope dixerim, inter parentes ipsos, vitae terrestris alienus est.
PL 3, 1491Aさらに言えば、神に全き心で仕える者は、自らの都市にあってさえも異邦人である。すなわち、聖なる霊の節制によって肉の欲望から身を退け、以前の人としての生き方を脱ぎ捨てる者は、自らの市民たちの間にあっても、いやほとんど両親その人の間にあってさえも、地上の生に対しては異邦の者だからである。
De Vita et Passione Cypriani 11.6
Accedit quod, etsi haec alias poena posset videri, in hujusmodi tamen causis atque sententiis quas ad probandae virtutes experimenta perpetimur, non est poena, quia gloria est. Sed esto sane, nobis poena non sit exsilium.
PL 3, 1491Aさらに、たとえこれが他の場合には刑罰と見えようとも、徳を証しする試練として耐え忍ぶこの種の訴えと判決においては、それは刑罰ではなく、栄光である。そうだ、我々にとって追放は刑罰ではないとしよう。
De Vita et Passione Cypriani 11.7
Illis ultimum crimen et pessimum nefas etiam ipsorum conscientia testis adscribat qui possunt innocentibus irrogare quod putant poenam. Nolo nunc describere loci gratiam, et deliciarum omnium paraturam interim transeo.
PL 3, 1491Bだが、無実の者に自らが刑罰と思うものを科すことができる彼らには、彼ら自身の良心が証人となって、この上ない犯罪と最悪の不義を書き記すがよい。今その地の魅力を描くことは望まず、あらゆる快楽の備えについてはさしあたり触れずにおく。
De Vita et Passione Cypriani 11.8
Fingamus locum illum situ sordidum, squalidum visu, non salubres aquas habentem, non amoenitatem viroris, non viciniam littoris; sed rupes vastas sylvarum inter inhospitas fauces desertae admodum solitudinis, avia mundi parte summotum.
PL 3, 1491Bその地を、打ち捨てられて汚れ、見るも荒れ果て、健やかな水も持たず、緑の心地よさもなく、海辺の近さもない場所と想像してみよう。むしろ森の広大な岩、寂寥とした荒野の人気ない峡谷の間にあり、世界の人跡なき片隅へと退けられた場所と。
De Vita et Passione Cypriani 11.9
Posset licet talis locus habere nomen exsilii, quo Cyprianus sacerdos Dei venerat; cui si hominum ministeria deficerent, vel alites ut Heliae, vel ut Danieli Angeli ministrarent.
PL 3, 1491B神の司教キプリアヌスが赴いたその地が、たとえ追放の名を負い得たとしても——もし人々の奉仕が彼に欠けたとしても、エリヤに鳥たちが仕えたように、あるいはダニエルに天使たちが仕えたように、仕える者はあっただろう。
De Vita et Passione Cypriani 11.10
Absit, absit ut credat aliquis cuilibet minimo, dummodo in confessione nominis constituto, aliquid defuturum. Tantum abest ut Dei pontifex ille qui misericordiae semper rebus institerat, horum omnium opibus indigeret.
PL 3, 1491C断じて、断じてあってはならない、誰であれ最も小さき者にも、名の告白に立っている限り、何かが欠けるであろうと信じることは。まして、常に慈しみの業に専心してきたあの神の司教が、これらすべての富を必要とすることなど、あり得べくもない。