ポンティウスfl. c. 250–260

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Vita et Passione Cypriani

Caput XIII 第XIII章

Pontius the Deacon · De Vita et Passione Cypriani · PL 3, 1493A · 10 sectiones

De Vita et Passione Cypriani 13.1

1

Quid hac revelatione manifestius? quid hac dignatione felicius? Ante illi praedicta sunt omnia quaecumque postmodum subsecuta sunt. Nihil de Dei verbis imminutum; nihil de tam sancta promissione mutilatum. Singula denique secundum quod ostensa sunt recognoscite.

PL 3, 1493A

この啓示より明らかなものが何かあろうか。この恩顧より幸いなるものが何かあろうか。その後に続いたすべての事柄は、あらかじめ彼に告げ知らされていた。神の言葉について何一つ減じられることなく、これほど聖なる約束について何一つ欠けることはなかった。実に、一つ一つの事柄を、示された通りに見て取るがよい。

De Vita et Passione Cypriani 13.2

2

Dilationem petit crastini, cum de passionis sententia cogitaretur: postulans ut res suas die illo quem impetraverat, ordinaret. Hic dies unus significabat annum, quo ille post visionem acturus in saeculo fuerat.

PL 3, 1493A

彼は、受難の判決が考えられていたとき、翌日までの猶予を求めた。すなわち、勝ち得たその日のうちに自らの事を整理することを願い出たのである。この一日は、彼が幻を見た後、この世で過ごすことになる一年を意味していた。

De Vita et Passione Cypriani 13.3

3

Nam, ut manifestius dicam, eo die post exactum annum coronatus est, quo hoc illi ante annum fuerat ostensum. Diem autem Domini, etsi non annum in divinis Litteris legimus, promissioni tamen futurorum debitum illud tempus accipimus.

PL 3, 1493B

すなわち、より明らかに言うならば、彼が一年前にこれを示されたのと同じその日に、一年が満ちた後、冠を受けたのである。ところで、神の文書の中で我々が読むのは主の日であって年ではないが、それでも来たるべき事柄の約束にふさわしいものとして、その期間を受け取るのである。

De Vita et Passione Cypriani 13.4

4

Unde nihil interest, si nunc sub diei significatione solus annus ostensus est, quia illud plenius debet esse quod majus est. Quod vero nutu potius, et non sermone explanatum est, repraesentationi temporis servabatur sermonis expressio.

PL 3, 1493B

それゆえ、今ここで一日という徴のもとにただ一年が示されたとしても、何ら差し支えはない。より大きいものこそ、より満ちたものであるはずだからである。だが、身振りによって、言葉によってではなく明らかにされたことについては、言葉による表現は、その時が現に到来するときのために取っておかれたのである。

De Vita et Passione Cypriani 13.5

5

Solet enim tunc verbis quodcumque proferri, quoties quidquid profertur impletur. Nam et vere nemo cognovit quare hoc ei ostensum fuisset, nisi quia post eodem die quo id viderat, coronatus est.

PL 3, 1493B

すなわち、何であれ告げられることが実現するそのときにこそ、それは言葉によって告げられるのが常だからである。実に、なぜこれが彼に示されたのかを、誰一人として知らなかった。ただ、彼がそれを見たのと同じ日に、後になって冠を受けたことによって知られたのみである。

De Vita et Passione Cypriani 13.6

6

Medio nihilominus tempore imminens passio pro certo ab omnibus sciebatur: passionis tamen dies certus ab iisdem omnibus, quasi ignorantibus, tacebatur. Sane et in Scripturis tale aliquid invenio.

PL 3, 1493B

それでもなお、その間の時にあっては、差し迫った受難は、すべての人々に確かなこととして知られていた。だが受難の確かな日は、その同じ人々によって、あたかも知らぬかのように、秘められていた。実に、聖典の中にも私はそれに似たことを見出す。

De Vita et Passione Cypriani 13.7

7

Nam (Luc. I, 59) Zacharias sacerdos, promisso sibi per Angelum filio quia non crediderat, obmutuit; ita ut filii nomen scripturus potius quam relaturus, nutu tabulas postularet.

PL 3, 1493C

すなわち(ルカ1:59)、祭司ザカリアは、天使によって子が約束されたにもかかわらず信じなかったため、口がきけなくなった。そのため彼は、子の名を告げるよりもむしろ書きしるそうとして、身振りで書板を求めたのである。

De Vita et Passione Cypriani 13.8

8

Merito et heic, ubi Dei nuntius passionem antistitis imminentem nutu potius expressit, et fidem admonuit, et sacerdotem munivit. Dilationis autem petendae ratio de ordinatione rerum et de voluntatis dispositione veniebat.

PL 3, 1493C

当然にも、ここでも同様に、神の使者は、司教に迫る受難を身振りによって表しつつ、信仰を促し、司教を守り固めた。ところで、猶予を求める理由は、事の整理と意志の取り計らいから生じていた。

De Vita et Passione Cypriani 13.9

9

Quae vero res illi, aut quae voluntas ordinanda, nisi ecclesiatici status? Suprema idcirco accepta dilatio est, ut quidquid circa pauperum fovendorum curam supremo judicio disponendum fuerat, ordinaretur.

PL 3, 1493C

だが彼にとって整理すべき事柄、取り計らうべき意志とは、教会の状態のことでなくて何であろうか。それゆえ、最後の猶予が与えられたのは、貧しい者たちを養う配慮に関して、最期の意思によって取り計らわれるべきであったことがらが、整えられるためであった。

De Vita et Passione Cypriani 13.10

10

Et puto propter nihil aliud, immo vero propter hoc tantum, etiam indulgentia ab ipsis ejecerant, et qu occisuri erant, admissa est; ut praesens et praesentes pauperes, novissimae dispensationis extremis, et, ut plenius dixerim, totis sumptibus relevaret. Ordinatis ergo tam pie rebus, et sic pro voluntate dispositis, proximabat dies crastinus.

PL 3, 1494A

そして私は、まさにこのことのゆえにこそ、他でもなく、彼を追い出した当の者たち、彼を殺すことになる当の者たちによってさえも〔底本は etiam indulgentia ab ipsis ejecerant, et qu occisuri erant。本文が崩れているらしく、a quibus などの脱落を想定して解した〕、この温情が認められたのだと思う。すなわち、彼自身がその場に居合わせて、その場にいる貧しい者たちを、最後の分配の残りの費えによって、いっそう十分に言うならばその全財産によって、助けるためであった。