De Vita et Passione Cypriani 2.1
Unde igitur incipiam? unde et exordium bonorum ejus aggrediar, nisi a principio fidei, et nativitate coelesti? Siquidem hominis Dei facta non debent aliunde numerari, nisi ex quo Deo natus est.
PL 3, 1483Bそれでは、どこから始めようか。信仰の始まりと天の誕生からでなくて、どこから彼の善行の糸口に取りかかろうか。神の人の行いは、彼が神へと生まれたその時から数えられるべきであって、それ以外のところからではないのだから。
De Vita et Passione Cypriani 2.2
Fuerint licet studia, et bonae artes devotum pectus imbuerint, tamen illa praetereo. Nondum enim ad utilitatem nisi saeculi pertinebant.
PL 3, 1483B学問や善き学芸が、その敬虔な心を涵養したことがあったとしても、私はそれらを措く。それらはいまだこの世の益にしか関わるものではなかったからである。
De Vita et Passione Cypriani 2.3
Postquam et sacras Litteras didicit, et mundi nube discussa, in lucem sapientiae spiritalis emersit, si quibus ejus interfui, si qua de antiquioribus ejus operibus comperi, dicam: hanc tamen petens veniam, ut quidquid minus dixero (minus enim dicam necesse est), ignorantiae meae potius quam illius gloriae derogetur.
PL 3, 1483B彼が聖なる文書を学び、世界の雲を払いのけて、霊的な知恵の光へと現れ出た後については、私が立ち会ったことがあれば、あるいは彼の初期の事績について知り得たことがあれば、語ろう。ただしこの点で許しを乞う。私が語ることに不足があるなら(不足がないはずはないのだが)、それは私の無知に帰せられるべきであって、彼の栄光の不足としてではない。
De Vita et Passione Cypriani 2.4
Inter fidei suae prima rudimenta nihil aliud credidit Deo dignum, quam si continentiam tueretur. Tunc enim posse idoneum fieri pectus et sensum ad plenam veri capacitatem pervenire, si concupiscentiam carnis robusto atque integro sanctimoniae vigore calcaret.
PL 3, 1483C彼は、自らの信仰の最初の手ほどきのなかで、節制を守ること以外に神にふさわしいものはないと信じた。すなわち、肉の欲望を、清らかさの頑健にして汚れなき力によって踏みしだくならば、そのときはじめて、心と思いはふさわしいものとなり、真理を余すところなく受け入れる力に達しうる、と信じたのである。
De Vita et Passione Cypriani 2.5
Quis umquam tanti miraculi meminit? Nondum secunda nativitas novum hominem splendore toto divinae lucis oculaverat, et jam veteres ac pristinas tenebras sola lucis paratura vincebat.
PL 3, 1483Cこれほどの奇跡を、いったい誰がかつて聞いたことがあろうか。第二の誕生がいまだ新しい人を神の光の輝きの全てをもって照らし出してもいないのに、彼はすでに、光を備えんとするその備えだけで、古い、もとのままの闇に打ち勝っていたのである。
De Vita et Passione Cypriani 2.6
Deinde, quod majus est, cum de lectione divina quaedam jam non pro conditione novitatis, sed pro fidei festinatione didicisset, statim rapuit quod invenit promerendo Deo profuturum.
PL 3, 1483Cさらに、いっそう大きなことに、彼は神の書の朗読から、いまだ新参者の身分にふさわしい程度としてではなく、信仰の性急さにふさわしい程度のことを学ぶとすぐに、神の心にかなうために役立つと見出したことを、直ちに掴み取った。
De Vita et Passione Cypriani 2.7
Distractis rebus suis ad indigentiam pauperum sustentandam, tota praedia pretio dispensans, duo bona simul junxit, ut et ambitionem saeculi sperneret, qua perniciosius nihil est, et misericordiam quam Deus etiam sacrificiis suis praetulit, quam nec ille (Matth. XIX, 20) qui legis omnia mandata servasse se dixerat, fecit, impleret; et praepropera velocitate pietatis, pene ante coepit perfectus esse quam disceret.
PL 3, 1483D彼は自分の財産を売り払い、貧しい者たちの窮乏を支えるために、すべての地所を代価に換えて分け与え、二つの善を同時に結びつけた。すなわち、この世の野心——これより有害なものはない——を退けることと、神がご自身への生贄にもまして重んじられた慈しみを、律法のすべての戒めを守ったと自ら言った者(マタイ19:20)でさえ果たさなかったそれを、実行することとである。そして敬虔の性急な速さによって、彼は学ぶよりも先に、ほとんど完全な者となり始めたのである。
De Vita et Passione Cypriani 2.8
Quis, oro, de veteribus hoc fecit? quis de antiquissimis in fide senibus, quorum mentes et aures per plurimos annos divina verba pulsaverant, tale aliquid impendit, quale adhuc rudis fidei homo, et cui nondum forsitan crederetur, supergressus vetustatis aetatem, gloriosis et admirandis operibus perpetravit?
PL 3, 1484A私は問いたい、昔の人々のうち誰がこれを行っただろうか。信仰において最も年古りた老人たち、その心と耳に何年もの間神の言葉が打ち寄せていた者たちのうち、誰がこれほどのことを尽くしただろうか。いまだ信仰にあって未熟な人、恐らくはまだ信用さえされていなかったであろう人が、古参の年月を踏み越えて、栄えある驚嘆すべき業をもって成し遂げたようなことを。
De Vita et Passione Cypriani 2.9
Nemo metit statim ut sevit: nemo vindemiam de novellis scrobibus expressit: nemo adhuc umquam de noviter plantatis arbusculis matura poma quaesivit. In illo omnia incredibilia cucurrerunt.
PL 3, 1484A誰も種を蒔いたその場ですぐに刈り入れることはない。誰も植えたばかりの株から葡萄酒を搾ったことはない。誰も新しく植えた若木から熟した果実を求めたことは、いまだかつてない。しかし彼においては、すべての信じがたいことが一時に起こったのである。
De Vita et Passione Cypriani 2.10
Praevenit, si potest dici (res enim fidem non capit), praevenit, inquam, tritura sementem, vindemia palmitem, poma radicem .
PL 3, 1484Bもし言うことが許されるならば——事実そのものが信じがたいのだが——脱穀が種蒔きに先立ち、葡萄の収穫が若枝に先立ち、果実が根に先立った、と私は言おう。