ポンティウスfl. c. 250–260

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Vita et Passione Cypriani

Caput III 第III章

Pontius the Deacon · De Vita et Passione Cypriani · PL 3, 1484B · 11 sectiones

De Vita et Passione Cypriani 3.1

1

Aiunt Apostoli litterae (I Tim. III, 6) , debere neophytos praeteriri, ne stupore gentilitatis nondum fundatis sensibus adhaerente, aliquid in Deum novitas inerudita peccaret. Ille fuit primus et, puto, solus exemplo, plus fide posse quam tempore promoveri.

PL 3, 1484B

使徒の文書は(一テモテ3:6)、新受洗者は退けられるべきであると言う。異教のもたらす無知蒙昧が、いまだ定まらぬ心にまとわりつき、教えを受けていない新参の身が神に対して何か過ちを犯すことのないようにするためである。彼は、実例によって、時をもってよりも信仰をもって進みうることを示した最初の、そして恐らくは唯一の者であった。

De Vita et Passione Cypriani 3.2

2

Sed et si in Apostolorum Actis (Act., VIII, 37) eunuchus ille describitur, quia toto corde crediderat, a Philippo statim tinctus, non est similis comparatio.

PL 3, 1484C

しかし、たとえ使徒たちの行伝に(使徒言行録8:37)あの宦官が描かれ、彼が心のすべてをもって信じたゆえに、フィリポによって直ちに洗礼を授けられたとしても、それは同様の比較には当たらない。

De Vita et Passione Cypriani 3.3

3

Ille enim et Judaeus erat, et de templo Domini veniens prophetam legebat Isaiam, et sperabat in Christo, etsi nondum eum venisse crediderat: hic de imperitis gentibus veniens, tam matura coepit fide, quanta pauci fortasse perfecerunt.

PL 3, 1484C

なぜなら、あの者はユダヤ人であり、主の神殿から来て預言者イザヤを読んでおり、キリストにあって希望を抱いていた、たとえキリストがすでに来られたとはまだ信じていなかったにせよ、そうであったからである。これに対しこの人は、無知な異教の民の中から来て、恐らく少数の者しか到達し得ないほど成熟した信仰をもって始めたのである。

De Vita et Passione Cypriani 3.4

4

Mora denique circa Dei gratiam nulla, nulla dilatio. Parum dixi: presbyterium et sacerdotium statim accepit. Quis enim non omnes honorum gradus crederet tali mente credenti?

PL 3, 1484C

結局のところ、神の恩寵に関しては、遅れも先延ばしも全くなかった。いや、これでは言い足りない。彼は長老職と司教職を直ちに受けたのである。誰であれ、これほどの心をもって信じる者に、あらゆる栄誉の位階を委ねないと思うだろうか。

De Vita et Passione Cypriani 3.5

5

Multa sunt quae adhuc plebeius, multa quae jam presbyter fecit, multa quae ad veterum exempla justorum, imitatione consimili prosecutus, promerendo Dominum totius religionis obsequio praestitit.

PL 3, 1484C

彼が、まだ信徒であったときに行った多くのこと、すでに長老であったときに行った多くのこと、また昔の義人たちの実例に倣って、同じような模倣をもって追い求め、主の御心にかなうために、信仰のすべてをもって仕えて果たした多くのことがある。

De Vita et Passione Cypriani 3.6

6

Nam et sermo illi de hoc fuerat usitatus, ut si quem praedicatum Dei laudatione legisset, suaderet inquiri propter quae facta Deo placuisset.

PL 3, 1485A

というのも、彼にはこれについて常々語る言葉があった。すなわち、もし神からの称賛によって讃えられた誰かについて読んだならば、その者がいかなる行いによって神の心にかなったのかを尋ね求めるよう勧めていたのである。

De Vita et Passione Cypriani 3.7

7

Si Job (Job. I) Dei testimonio gloriosus, dictus est verus Dei cultor, et cui in terris nemo compararetur, faciendum docebat ille, quidquid Job ante fecisset: ut dum et nos paria facimus, simile in nos Dei testimonium provocemus.

PL 3, 1485A

もしヨブが(ヨブ記1)神の証言によって栄えある者とされ、神の真の礼拝者と呼ばれ、地上において彼に比べうる者がいなかったとするなら、彼は、ヨブがかつて行ったことは何であれ行われるべきである、と教えた。それは、我々もまた同じことを行うことによって、我々に対しても同様の神の証言を引き出すためである。

De Vita et Passione Cypriani 3.8

8

Contemptis ille dispendiis rei familiaris, in tantum exercitata virtute profecit, ut nec pietatis temporalia damna sentiret. Non illum penuria, non dolor fregit, non uxoris suadela deflexit, non proprii corporis dira poena concussit.

PL 3, 1485A

彼〔ヨブ〕は家財の損失を意にも介さず、鍛えられた徳によってこれほどまでに進み、敬虔ゆえに被った現世の損失すら感じることがなかった。貧窮も、苦痛も彼を挫くことなく、妻の説得も彼を揺るがすことなく、自らの体の激しい苦痛も彼を揺さぶることはなかった。

De Vita et Passione Cypriani 3.9

9

Permansit in suis sedibus fixa virtus, et altis radicibus fundata devotio nullo diaboli tentantis impetu cessit: quominus Deum suum fide grata, etiam inter adversa benediceret. Domus ejus patuit cuicumque venienti.

PL 3, 1485A

その徳はゆるぎなくその座に留まり、深く根を下ろした神への献身は、誘惑する悪魔のいかなる攻撃にも屈することがなかった。それゆえ彼は、逆境のうちにあってさえ、感謝に満ちた信仰をもって自らの神を讃え続けたのである。彼の家は、訪れる者すべてに開かれていた。

De Vita et Passione Cypriani 3.10

10

Nulla vidua reversa est sinu vacuo; nullus indigens lumine, non illo comite directus est: nullus debilis gressu, non illo bajulo vectus est: nullus nudus auxilio de potentioris manu, non illo tutore protectus est.

PL 3, 1485B

いかなる寡婦も懐を空にして帰ることはなく、光を失った者で、彼に伴われて導かれない者はなく、足の弱った者で、彼に担がれて運ばれない者はなく、強き者の手による助けを奪われて何も持たぬ者で、彼に守られ庇護されない者はなかった。

De Vita et Passione Cypriani 3.11

11

Haec debent facere, dicebat, qui Deo placere desiderant. Et sic per bonorum omnium documenta decurrens, dum meliores semper imitatur, etiam ipse se fecit imitandum.

PL 3, 1485B

神の心にかなうことを望む者は、これらのことを行うべきである、と彼は言った。こうして、あらゆる善き人々の範例を辿りながら、常により優れた者に倣い、彼自身もまた模範とされる者となったのである。