ポンティウスfl. c. 250–260

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Vita et Passione Cypriani

Caput VI 第VI章

Pontius the Deacon · De Vita et Passione Cypriani · PL 3, 1487A · 4 sectiones

De Vita et Passione Cypriani 6.1

1

Exinde, quemadmodum se gesserit, quis referre sufficiat? quae illi pietas? qui vigor? misericordia quanta? quanta censura? Tantum sanctitatis et gratiae ex ore ejus lucebat, ut confunderet intuentium mentes.

PL 3, 1487A

それからのち、彼がどのようにふるまったかを、誰が語り尽くせようか。彼にはいかなる敬虔があったことか、いかなる気力が、いかばかりの慈しみが、いかばかりの戒めの厳しさがあったことか。彼の面差しからは、これほどの聖性と恩寵とが輝き出ていたので、見る者たちの心を圧倒したのである。

De Vita et Passione Cypriani 6.2

2

Gravis vultus et laetus; nec severitas tristis, nec comitas nimia; sed admixta utrimque temperies: ut esset ambigere, vereri plus an diligi mereretur; nisi quod et vereri et diligi merebatur. Sed nec cultus fuit dispar a vultu, temperatus et ipse de medio.

PL 3, 1487A

その顔つきは重々しくもあり、朗らかでもあった。厳格さは陰鬱ではなく、親しみやすさも過度ではなかった。両者が程よく混ざり合っていたので、畏れられるべきか、愛されるべきか、判じかねるほどであった。ただし実際には、畏れられることも、愛されることも、共にふさわしかったのである。装いもまたその顔つきと違わず、それ自体、中庸に整えられていた。

De Vita et Passione Cypriani 6.3

3

Non illum superbia saecularis inflaverat, nec tamen prorsus affectata penuria sordiderat: quia et hoc vestitus genus a jactantia minus non est, quam ostentata taliter ambitiosa frugalitas. Quid autem circa pauperes episcopus faceret, quos catechumenus diligebat?

PL 3, 1487B

この世の傲慢は彼を膨れ上がらせることなく、さりとてわざとらしい貧しさが彼を見苦しくすることもなかった。なぜなら、そのような装いのあり方も、このように誇示された野心的な質素さと同様に、虚栄に劣らぬものだからである。しかし、洗礼志願者であった時にすでに貧しい者たちを愛していた彼が、司教となってからは、彼らに対してどれほどのことをしたであろうか。

De Vita et Passione Cypriani 6.4

4

Viderint pietatis antistites, seu quos ad officium boni operis instruxit ipsius ordinis disciplina, seu quos sacramenti religio communis ad obsequium exhibendae dilectionis arctavit. Cyprianum de suo talem accepit cathedra, non fecit.

PL 3, 1487B

それは、敬虔なる司教たちに任せておこう——聖職の規律そのものが善き行いの務めへと教え導いた者たちであれ、共有される秘跡への信仰の務めが、愛を示す奉仕へと駆り立てた者たちであれ。キプリアヌスについて言えば、司教座は彼をそのような人物として受け入れたのであって、そのように作り上げたのではない。