ポンティウスfl. c. 250–260

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Vita et Passione Cypriani

Caput XII 第XII章

Pontius the Deacon · De Vita et Passione Cypriani · PL 3, 1491C · 8 sectiones

De Vita et Passione Cypriani 12.1

1

Jam nunc, quod secundo posueram loco, cum gratiarum actione repetamus, provisum esse divinitus etiam pro animo tanti viri apricum et competentem locum, hospitium pro voluntate secretum, et quidquid apponi eis ante promissum est, qui regnum et justitiam Dei quaerunt.

PL 3, 1491C

さて今、私が第二の位置に置いたことを、感謝をもって改めて述べよう。すなわち、これほどの人物の心のためにも、日当たりよく相応しい場所が、意にかなう静かな宿りが、神によって備えられたということ、また神の国と義とを求める者たちに約束されていたものすべてが、彼らに加えられたということである。

De Vita et Passione Cypriani 12.2

2

Atque, ut omittam frequentiam visitantium fratrum, ipsorum et inde civium charitatem, quae repraesentabat omnia quibus videbatur esse fraudatus; admirabilem visitationem Dei non praeteribo, qua antistitem suum sic in exsilio esse voluit de secutura passione securum, ut imminentis martyrii pleniore fiducia, non exsulem tantummodo Curubis, sed et martyrem possideret.

PL 3, 1492A

また、訪れる兄弟たちの多さ、彼ら自身とその地の市民たちの愛——それは彼が奪われたと見えたすべてのものを取り戻して見せた——については措くとしても、神の驚くべき訪れについては、私は見過ごさない。神はそれによって、御自身の司教が追放の地にあってなお、来たるべき受難について確信を持てるようにと望まれた。差し迫った殉教へのより満ちた確信によって、クルビスが単なる追放者としてではなく、殉教者としても彼を所有するために。

De Vita et Passione Cypriani 12.3

3

Eo enim die quo primum in exsilii loco mansimus (nam et me inter domesticos comites dignatio charitatis ejus delegerat exsulem voluntarium, quod utinam et in passione licuisset!): « Apparuit mihi, inquit, nondum somni quiete sopito, juvenis ultra modum enormis: qui cum me quasi ad praetorium duceret, videbar mihi tribunali sedentis tum proconsulis admoveri.

PL 3, 1492A

我々が追放の地に初めて留まったその日のこと——彼の愛の計らいは、家の同行者たちの中から私をも進んでの追放者として選んでいたのであり、願わくは受難においてもそれが許されていたならば!——、彼はこう語った。「私がまだ眠りの静けさに眠り込んではいなかったとき、並外れて大きな一人の若者が私に現れた。彼が私をあたかも総督官邸へと導くかのようにしたとき、私はそのとき着座していた属州総督の法廷へと連れて行かれるように思われた。

De Vita et Passione Cypriani 12.4

4

Is ut in me respexit, annotare statim coepit in tabula sententiam, quam non sciebam: nihil enim de me solita interrogatione quaesierat. Sed enim juvenis qui a tergo ejus stabat, admodum curiosus legit quidquid fuerat annotatum.

PL 3, 1492B

彼は私を見るや、直ちに書板に判決を書きしるし始めたが、それが何であるか私には分からなかった。彼はいつもの尋問によって私に何も尋ねなかったからである。だが彼の背後に立っていた若者は、しきりに関心を寄せて、書きしるされたものすべてを読んだ。

De Vita et Passione Cypriani 12.5

5

Et quia inde verbis proferre non poterat, nutu declarante monstravit, quid in litteris tabulae illius haberetur. Manu enim expansa et complanata ad spathae modum, ictum solitae animadversionis imitatus, quod volebat intelligi, ad instar liquidi sermonis expressit.

PL 3, 1492B

そして彼は言葉でそれを告げることができなかったので、身振りで示しながら、その書板の文字に何が記されているかを明かした。すなわち、手を広げ平らにして剣の形とし、常なる処罰の一撃を真似ることで、悟らせようとすることを、流暢な言葉さながらに表したのである。

De Vita et Passione Cypriani 12.6

6

Intellexi sententiam passionis futuram. Rogare coepi et petere continuo, ut dilatio mihi vel unius diei prorogaretur, donec res meas legitima ordinatione disponerem. Et cum preces frequenter iterassem, rursus in tabula coeperat nescio quid annotare.

PL 3, 1492B

私は、判決が来たるべき受難のものであると悟った。私は直ちに願い求め始めた、せめて一日なりとも猶予が私に延ばされるようにと、正当な手続きにより私の事を整理し終えるまで。幾度も願いを重ねると、彼は書板に再び何やら書きしるし始めた。

De Vita et Passione Cypriani 12.7

7

Sensi tamen de vultus serenitate judicis mentem, quasi justa petitione commotam. Sed et ille juvenis, qui jamdudum de passionis indicio gestu potius quam sermone prodiderat, clandestino idemtidem nutu concessam dilationem quae ad crastinum petebatur, contortis post invicem digitis significare properavit.

PL 3, 1492C

だが私は、裁判官の顔の穏やかさから、その心が正当な願いに動かされたかのようであるのを感じ取った。そして、先に受難のしるしを言葉よりもむしろ身振りで示していたあの若者も、翌日まで求められていた猶予が許されたことを、密かな身振りを重ねて示しつつ、互いに指を絡ませることで急いで伝えた。

De Vita et Passione Cypriani 12.8

8

Ego quamvis non esset lecta sententia, etsi de gaudio dilationis acceptae laeto admodum corde gauderem; metu tamen interpretationis incertae sic tremebam, ut reliquiae formidinis cor exsultans adhuc toto pavore pulsarent. »

PL 3, 1492C

判決が読み上げられたわけではなかったが、私は許された猶予の喜びに、まことに晴れやかな心で喜びながらも、なお不確かな解釈への恐れによって震えていた。かくして、恐れの名残が、なお歓喜する心を全き恐怖をもって打ち続けたのである。」