De Vita et Passione Cypriani 1.1
CYPRIANUS, religiosus antistes ac testis Dei gloriosus, tametsi multa conscripsit, per quae memoria digni nominis supervivat; etsi eloquentiae ejus ac Dei gratiae larga fecunditas ita se copia et ubertate sermonis extendit, ut usque in finem mundi fortasse non taceat: tamen, quia operibus ejus ac meritis etiam haec praerogativa debetur, ut exemplum suum in litteras digeratur, placuit summatim pauca conscribere: non quod aliquem vel gentilium lateat tanti viri vita, sed ut ad posteros quoque nostros incomparabile et grande documentum in immortalem memoriam porrigatur.
PL 3, 1481Cキプリアヌスは敬虔な司教であり、神の栄えある証人であった。数多くの書を著し、それによってその名にふさわしい記憶が生き永らえるとしても、また彼の雄弁と神の恩寵の豊かな実りが、言葉の豊富さと潤沢さのゆえに、恐らくは世の終わりに至るまで沈黙しないほどに広がっているとしても、なお彼の業と功績には、その実例を文書に書き記すというこの特権もまた当然帰せられるべきであったので、私は要点を簡潔にいくつか書き記すことを決めた。異教徒のうちの誰かにさえこれほど偉大な人物の生涯が知られずにいるからではなく、我々の後代の者たちにも、比類なく偉大な範例が、不朽の記憶として届けられるためである。
De Vita et Passione Cypriani 1.2
Certe durum erat, ut, cum majores nostri plebeiis et catechumenis, martyrium consecutis tantum honoris, pro martyrii ipsius veneratione, dederint, ut de passionibus eorum multa, aut, prope dixerim, pene cuncta conscripserint, ut ad nostram quoque notitiam qui nondum nati fuimus pervenirent, Cypriani tanti sacerdotis et tanti martyris passio praeteriretur, qui et sine martyrio habuit quae doceret, et quae dum vixit gesserit, non paterent.
PL 3, 1482C確かに、次のようなことがあるとすれば辛いことであった。我々の先達が、殉教を遂げた信徒たちや洗礼志願者たちに対してさえ、殉教そのものへの敬意のゆえに、これほど大きな栄誉を与え、その受難について多くを、いやほとんどすべてと言ってもよいほどのことを書き記し、いまだ生まれていなかった我々にまでその知らせが届くようにしたというのに、これほど偉大な司教であり、これほど偉大な殉教者であったキプリアヌスの受難が、見過ごされるとしたら。彼は殉教を経ずしてもなお教えとなるものを持ち、生きているあいだに成し遂げた事どもも、そうでなければ人に知られぬままとなるはずであった。
De Vita et Passione Cypriani 1.3
Quae quidem tanta atque tam magna et mira sunt, ut magnitudinis contemplatione deterrear, ac imparem me esse confitear ad proferendum digne pro meritorum honore sermonem, nec posse sic prosequi facta tam grandia, ut quanta sunt, tanta videantur: nisi quod numerositas gloriarum sibimet ipsa sufficiens, alieno praeconio non eget.
PL 3, 1482Cそれらの事どもは実に大きく、偉大で、驚くべきものであるので、その大きさを見つめるだけで私は怖じ気づき、彼の功績の誉れにふさわしい言葉を語るには力及ばぬことを告白せざるを得ず、これほど壮大な行いを、その実際の大きさそのままに見えるように語り継ぐこともできない。ただし、栄誉の数多さはそれ自体で十分であり、他人の讃辞を必要としないという点は別である。
De Vita et Passione Cypriani 1.4
Accedit ad cumulum, quod et vos de eo multum, aut, si fieri potest, totum desideratis audire, concupiscentes ardore flagranti vel facta ejus cognoscere, etsi interim viva verba tacuerunt. In qua parte si dixero nos opibus facundiae defici, minus dico.
PL 3, 1483Aそれに加えて、諸君もまた彼について多くのことを、できるならばすべてを聞きたいと望んでおり、いまはその生きた言葉が沈黙してしまったとはいえ、燃えるような熱意をもって、せめて彼の行いだけでも知りたいと切望している。この点で、我々が雄弁の力に欠けていると言うならば、それは言い足りない。
De Vita et Passione Cypriani 1.5
Facundia enim ipsa deficit digna facultate, quae desiderium vestrum pleno spiritu satiet. Ita utrimque graviter urgemur: siquidem ille nos virtutibus suis onerat, vos nos precibus fatigatis.
PL 3, 1483A雄弁そのものが、諸君の望みを満ちた心をもって満たすにふさわしい力に欠けているのである。かくして我々は両方から重く迫られている。すなわち、彼は自らの徳をもって我々に重荷を負わせ、諸君は懇願をもって我々を疲れさせているのである。