アウソニウスc. 310–395

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Idyllia

Idyllium VII 第VII篇

Ausonius · Idyllia · PL 19, 885A · 8 sectiones

Idyllia 7.0.1

1

AUSONIUS PAULO suo salutem.Pervincis tamen, et operta Musarum mearum, quae initiorum velabat obscuritas, quamquam non profanus irrumpis, Paule charissime. Quamvis enim te non ejus vulgi existimem, quod Horatius arcet ingressu, tamen sua cuique sacra. Nec idem Cereri quod Libero, etiam sub iisdem cultoribus. Poemata quae in alumnam meam luseram, rudia et inchoata ad domesticae solatium cantilenae, cum sine metu et arcana securitate fruerentur, proferre ad lucem caligantia coegisti: verecundiae meae scilicet spolium concupisti, aut quantum tibi in me juris esset ab invito indicari. Nae tu Alexandri Macedonis pervicaciam supergressus, qui fatalis jugi lora, cum solvere non posset, abscidit, et Pythiae specum, quod nefas erat petere, penetravit. Utere igitur ut tuis pari jure, sed fiducia dispari. Quippe tua possunt populum non timere, meis etiam intra me erubesco.Ut voluisti, Paule, cunctos Bissulae versus habes:Lusimus quos in Suevae gratiam virgunculae,Otium magis foventes, quam studentes gloriae.Tu molestus flagitator lege molesta carmina.

PL 19, 885A

アウソニウスより自分のパウルスへ、挨拶を送る。それでもあなたは勝った。私のムーサたちの隠されたもの、入門の秘められた暗がりが覆っていたものに、あなたは、俗人としてではないが、踏み込んできた、いとしいパウルスよ。あなたをホラティウスが入るのを拒むあの俗衆の者とは思わないが、それでもそれぞれに自らの祭儀がある。ケレスとリベルは同じではなく、同じ崇拝者のもとでもそうだ。私が養い子について戯れに作った詩は、拙く未完成で、家庭の慰みの小唄として、恐れなく、秘められた安らぎを享受していたのに、あなたは暗がりのまま光のもとへ出すことを強いた。私の遠慮の戦利品を求めたのか、あるいは、あなたが私に対してどれほどの権利を持つかを、私の意に反して示させたかったのか。まことに、あなたは、運命の軛の綱を解けずに断ち切り、求めることが不敬であったピュティアの洞穴に分け入ったマケドニアのアレクサンドロスの頑固さをも超えた。ならば使え、自分のものとして同じ権利で、だが同じではない確信で。あなたの詩は民衆を恐れずにいられようが、私のものは、私の内ですら恥ずかしい。望んだとおり、パウルスよ、ビッスラの詩はすべてあなたの手にある。スエビ族の少女の気に入られるよう、戯れに作ったものだ。栄光を求めるよりも、閑暇を大事にしながら。煩わしい催促人のあなたよ、煩わしい詩を読め。

Idyllia 7.0.2

2

Tibi, quod intristi, exedendum est; sic vetus verbum jubet;Compedes, quas ipse fecit, ipsus ut gestet faber.Ad lectorem hujus libelli.Carminis incompti tenuem lecture libellum,Pone supercilium.Seria contractis expende poemata rugis.

PL 19, 885B

あなたがこねたものは、あなたが食べねばならぬ。古いことわざはそう命じる。自分で作った足かせを、鍛冶屋自身がはめるように。この小冊子の読者へ。粗野な詩の薄い小冊子を読もうとする者よ、眉をひそめるな。真面目な詩は、しわを寄せて量れ。

Idyllia 7.0.3

3

Nos Thymelen sequimur.Bissula in hoc schedio cantabitur, aut Erasinus.Admoneo, ante bibas.Jejunis nil scribo, meum post pocula si quisLegerit, hic sapiat.Sed magis hic sapiet, si dormiet: et putet ista

PL 19, 885C

私〔nos〕はテュメレ〔劇場の祭壇。道化の舞台〕に従う。この小品では、ビッスラが歌われる。あるいはエラシヌス〔Erasinus が何を指すかは定かでない〕が。忠告する、先に飲め。私は素面の者には何も書かない。杯のあとで、もし誰かが私のを読むなら、その者は賢くなろう。だがその者は、眠ればもっと賢くなる。そしてこれを

Idyllia 7.0.4

4

Somnia missa sibi.Ubi nata sit Bissula, et quomodo in manus domini venerit.Bissula trans gelidum stirpe et lare prosata Rhenum,Conscia nascentis Bissula Danubii,Capta manu, sed missa manu, dominatur in ejusDeliciis, cujus bellica praeda fuit.

PL 19, 885C

自分に送られた夢と思え。ビッスラはどこで生まれ、どのようにして主人の手に来たか。ビッスラは、凍てつくレヌス〔ライン川〕の向こうで、血筋も住まいも生まれ、生まれ出るダヌビウス〔ドナウ川〕の水源を知るビッスラは、手で捕らえられたが、手で解き放たれ、その者の愛玩のなかで主となっている。かつては、その者の戦利品だったのに。

Idyllia 7.0.5

5

Matre carens, nutricis egens, nescivit heraiImperium . . . . . . . . . . .Fortunae ac patriae quae nulla opprobria sensit,Illico inexperto libera servitio.Sic Latiis mutata bonis, Germana maneretUt facies, oculos caerula, flava comas.

PL 19, 885C

母を欠き、乳母を欠き、女主人の支配を知らず……運命にも祖国にも、何の恥辱も感じず、経験なき隷属から、ただちに自由の身となった。こうしてラティウムの良さに改められても、ゲルマニアの面立ちは変わらぬまま、目は青く、髪は金色であった。

Idyllia 7.0.6

6

Ambiguam modo lingua facit, modo forma puellam,Haec Rheno genitam praedicat, haec Latio.De eadem Bissula.Delicium, blanditiae, ludus, amor, voluptas,Barbara, sed quae Latias vincis alumna pupas,Bissula nomen tenerae rusticulum puellae,

PL 19, 885D

時に言葉が、時に姿が、その少女を曖昧にする。一方はレヌスの生まれと告げ、他方はラティウムの生まれと告げる。同じビッスラについて。愛玩、愛撫、遊び、愛、快楽、異国の者だが、ラティウムの少女たちに勝る養い子よ、ビッスラ、この柔らかな少女の、田舎じみた名は、

Idyllia 7.0.7

7

Horridulum non solitis, sed domino venustum.Ad pictorem, de Bissulae imagine.Bissula nec ceris, nec fuco imitabilis ullo,Naturale decus fictae non commodat arti.Sandyx, et cerussa, alias simulate puellas,Temperiem hanc vultus nescit manus, ergo age, pictor,

PL 19, 885D

見慣れぬ者には粗野だが、主人には愛らしい。画家へ、ビッスラの肖像について。ビッスラは蝋にも、どんな染料にも写しえず、生まれつきの美を、作られた技には貸さない。サンデュクス〔赤い顔料〕と鉛白は、ほかの少女たちを写せ。この顔の釣り合いを、手は知らない。ゆえに、画家よ、さあ、

Idyllia 7.0.8

8

Puniceas confunde rosas, et lilia misce.Quique erit ex illis color aeris, ipse sit oris.Ad eumdem.Pingere si nostram pictor meditaris alumnam,Aemula Cecropias ars imitetur apes.

PL 19, 886A

赤いバラを混ぜ合わせ、ユリを溶かせ。それらから生まれる空気の色が、そのまま彼女の顔の色であれ。同じ者へ。画家よ、我々の養い子を描こうとするなら、技は、ケクロプスのミツバチ〔アテナイのミツバチ〕に倣え。