Idyllia 13.0.1
AUSONIUS PAULINO salutem.Perlege hoc etiam, si operae est, frivolum, et nullius pretii opusculum: quod nec labor excudit, nec cura limavit: sine ingenii acumine, et morae maturitate. Centonem vocant qui primi hac concinnatione luserunt. Solae memoriae negotium sparsa colligere, et integrare lacerata: quod ridere magis, quam laudare possis. Pro quo, si per sigillaria in auctione veniret, neque Afranius nauci daret, nec Stichum suum Plautus offerret. Piget enim Virgiliani carminis dignitatem tam joculari dehonestasse materia. Sed quid facerem? Jussum erat: quodque est potentissimum imperandi genus, rogabat, qui jubere poterat, scilicet imperator Valentinianus, vir meo judicio eruditus, qui nuptias quondam ejusmodi ludo descripserat, aptis equidem versibus, et compositione festiva. Experiri deinde volens quantum nostra contentione praecelleret, simile nos de eodem concinnare praecepit. Quam scrupulosum hoc mihi fuerit, intellige. Neque anteferri volebam, neque posthaberi: cum aliorum quoque judicio detegenda esset adulatio inepta, si cederem: insolentia, si ut aemulus eminerem. Suscepi igitur similis recusanti, feliciterque et obnoxius gratiam tenui, nec victor offendi. Hoc die uno et addita lucubratione properatum, modo inter liturarios meos cum reperissem, tanta mihi candoris tui et amoris fiducia est, ut severitati tuae nec ridenda subtraherem. Accipe igitur opusculum de inconnexis continuum, de diversis unum, de seriis ludicrum, de alieno nostrum: ne in sacris et fabulis, aut Thyonianum mireris, aut Virbium, illum de Dionysio, hunc de Hippolyto reformatum: et si pateris, ut doceam, docendus ipse, Cento quid sit, absolvam. Variis de locis, sensibusque diversis quaedam carminis structura solidatur, in unum versum ut coeant aut caesi duo, aut unus et sequens cum medio. Nam duos junctim locare ineptum est, et tres una serie, merae nugae. Diffunditur autem per caesuras omnes, quas recipit versus heroicus: convenire ut possit aut penthemimeris cum reliquo anapaesto, aut trochaice cum posteriore segmento: aut septem semipedes cum anapaestico chorico: aut post dactylum atque semipedem quidquid restat hexametro: simile ut dicas ludicro, quod Graeci ὀστομαχίαν vocavere. Ossicula ea sane ad summam XIV figuras geometricas habent. Sunt enim aequilatera vel triquetra extentis lineis, aut rectis angulis, vel obliquis. Ἰσοσκελῆ ipsi, vel, ἰσόπλουρα vocant, ὀρθογώνια quoque et σκαληνά. Harum verticularum variis coagmentis simulantur species mille formarum, elephantus bellua, aut aper bestia, anser volans, et Mirmillo in armis subsidens, venator et latrans canis, quin et turris et cantharus, et alia hujusmodi innumerabilium figurarum, quae alius alio scientius variegant. Sed peritorum concinnatio miraculum est, imperitorum junctura ridiculum. Quo praedicto scies, quod ego posteriorem imitatus sum. Hoc ergo Centonis opusculum, ut ille ludus tractatur, pari modo sensus diversi, ut congruant, adoptiva quae sunt, ut cognata videantur, aliena ne interluceant, arcessita ne vim redarguant, densa ne supra modum protuberent, hiulca ne pateant. Quae si omnia ita tibi videbuntur, ut praeceptum est, dices me composuisse centonem, et quia sub imperatore meo tum merui, procedere mihi inter frequentes stipendium jubebis. Sin aliter, aere dirutum facies, ut cumulo carminis in fiscum suum redacto, redeant versus unde venerunt. Vale.Accipite haec animis: laetasque advertite mentes,Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis:Ambo florentes, genus insuperabile bello.Tuque, prior: nam te majoribus ire per altum
PL 19, 902Bアウソニウスよりパウリヌスへ、挨拶を送る。もし暇があれば、これも読み通してほしい。軽薄で、何の値打ちもない小品を。労苦が鍛え上げたものでも、配慮が磨いたものでもなく、才気の鋭さも、熟成の遅さもない。この組み立てで最初に戯れた人々は、これをケントー〔Cento。ウェルギリウスの詩句を継ぎ合わせた詩〕と呼ぶ。記憶だけの仕事は、散らばったものを集め、裂かれたものを元に戻すことで、笑うことはできても、称えることはできない。これが小像の競売に出されたなら、アフラニウスは一文も出さず、プラウトゥスは自分のスティクス〔プラウトゥスの作品〕を差し出さないだろう。ウェルギリウスの詩の威厳を、これほどおどけた題材で汚したのは心苦しい。だが、どうしたものか。命じられたのだ。しかも命令のうち最も強い種類、頼むという形で、命じることのできる人が頼んだ。すなわち皇帝ウァレンティニアヌス、私の判断では学のある人で、かつてこの種の遊びで婚礼を描き、実に適った詩句と、洒落た構成を用いていた。それから、自分が私の競争によってどれほどまさるかを試そうとして、同じ主題で似たものを作るよう私〔nos〕に命じた。これが私にとってどれほど厄介だったか、察してほしい。私は先に置かれたくも、後に置かれたくもなかった。他人の判断によっても、私が譲れば愚かな追従が、競う者として際立てば傲慢が、暴かれるはずだったからだ。そこで私は辞退するかのようにして引き受け、幸いにも、従う者として好意を保ち、勝者として不興を買うこともなかった。これを私は一日と、そこに足した夜なべで急いで仕上げ、先ごろ自分の反故のなかに見つけたとき、あなたの誠実さと愛への信頼がきわめて大きいので、あなたの厳しさからも、笑うべきものさえ隠さなかった。さあ、受け取れ、つながりのないものから連続したもの、異なるものから一つのもの、真面目なものから戯れのもの、他人のものから我々のものとなった小品を。祭儀や物語で、ティオニアヌス〔ディオニュソスから作り直された者〕やウィルビウス〔ヒッポリュトスから作り直された者〕に驚かぬように。そして、あなたが許すなら、自ら教えられるべき私が教えよう、ケントーとは何か。さまざまな箇所から、異なる意味から、一つの詩の構造が固められ、一つの詩行に、二つの切れた断片か、一つと次の半分が合うようにする。二つを並べて置くのは愚かで、三つを一続きに置くのは全くの戯言である。それは英雄詩の受け入れるあらゆる句切れに散らばり、五半脚句切りに残りのアナパイストス、トロカイオス風の句切れに後半の断片、七つの半脚にアナパイストス風のコリアンボス、あるいはダクテュロスと半脚のあとに六歩格の残りが続く形で合うことができる。ギリシア人が骨の戦い(ὀστομαχίαν)と呼んだ遊びに似ていると言えよう。その小骨は、全部で十四の幾何学的な形をもつ。すなわち、等辺のもの、線を延ばした三角のもの、直角のもの、斜めのものである。それらをギリシア人自身は、等脚(Ἰσοσκελῆ)あるいは等辺(ἰσόπλουρα)、また直角(ὀρθογώνια)、不等辺(σκαληνά)と呼ぶ。これらの小さな角片のさまざまな組み合わせで、千の形の姿が真似られる。象という獣、あるいは猪という獣、飛ぶガチョウ、武具を着て座るミュルミッロ、狩人と吠える犬、さらには塔や杯、その他この種の数えきれぬ形で、人によって巧みさに差をつけて彩られる。だが熟練者の組み立ては驚異であり、未熟者の継ぎ目は笑いものである。これを予告したので、あなたは私が後者を真似たと知るだろう。されば、ケントーのこの小品は、あの遊びと同じように扱われる。異なる意味が合致するように、借りてきたものが血縁のように見えるように、異物が透けて見えないように、引き出されたものが力を暴かれないように、詰まったものが度を越えて突き出ないように、隙間が開かないようにする。もしこのすべてが指示どおりにあなたに見えるなら、あなたは私がケントーを作ったと言い、そして私がかつて我が皇帝のもとで従軍したのだから、多くの者のなかで俸給を受けて進むことを私に命じるだろう。そうでなければ、俸給を剥奪して除隊させるがよい。詩の山が自らの国庫に戻され、詩行がもと来たところへ帰るように。健やかであれ。これを心に受けよ、喜びの心を向けよ、二人とも心において、二人とも優れた武器で際立ち、二人とも盛りにあって、戦いで超えがたい血筋だ。そしてあなた、まず。あなたがより大いなる
Idyllia 13.0.2
Auspiciis manifesta fides. Quo justior alterNec pietate fuit, nec bello major et armis.Tuque puerque tuus, magnae spes altera Romae,Flos veterum, virtusque virum, mea maxima cura,Nomine avum referens, animo, manibusque parentem.Non injussa cano. Sua cuique exorsa laborem,
PL 19, 903C兆しのもとで大海を行く、その確かな信頼は明らかだ。これより正しい者は敬虔にも、戦と武勇にも、他にいなかった。あなたも、あなたの子も、大いなるローマのもう一つの希望、古き者たちの華、男たちの徳、私の最大の気がかり、名においては祖父を、心においても手においても父を映す者。私は命じられずに歌うのではない。人それぞれの企ては、労苦を
Idyllia 13.0.3
Fortunamque ferent: mihi jussa capessere fas est.Coena nuptialis.Exspectata dies aderat; dignisque hymenaeisMatres atque viri, juvenesque ante ora parentumConveniunt; stratoque super discumbitur ostro.Dant famuli manibus lymphas, onerantque canistris
PL 19, 903Cもたらし、また運を。私には、命じられたことを引き受けるのが許される。婚礼の宴。待たれた日が来ていた。ふさわしい婚礼のために母たちと男たちが、親たちの面前の若者たちが集まる。敷かれた紫の上に席につく。従者たちは手に水を与え、籠に積み上げる、
Idyllia 13.0.4
Dona laboratae Cereris; pinguisque ferinaeViscera tosta ferunt series longissima rerum:Alituum, pecudumque genus, capreaeque sequacesNon absunt illis, nec oves, haedique petulci,Et genus aequoreum, damae, cervique fugaces.Ante oculos, interque manus sunt mitia poma.
PL 19, 903D手間をかけたケレスの贈り物〔パン〕を。そして肥えた野獣の焼いた内臓を運ぶ、きわめて長い品の列が。鳥と家畜の類、追いすがるノロジカ、彼らには欠けていない、羊も、はしゃぐ子山羊も、水の類〔魚〕、ダマジカ、逃げ足の速いシカも。目の前にも手元にも、熟した果物がある。
Idyllia 13.0.5
Postquam exempta fames, et amor compressus edendi:Crateras magnos statuunt, Bacchumque ministrant.Sacra canunt. Plaudunt choreas: et carmina dicunt.Nec non Threicius longa cum veste sacerdosObloquitur numeris septem discrimina vocum.At parte ex alia, biforem dat tibia cantum,
PL 19, 903D飢えが取り除かれ、食べる欲が抑えられると、大きな混酒器を据え、バックス〔ぶどう酒〕を注ぐ。祭の歌を歌う。輪舞に手を打ち、歌を唱える。またトラキアの祭司が長い衣で七つの声の区別を、調べに合わせて語る。別の側では、笛が二管の歌を与え、
Idyllia 13.0.6
Omnibus una quies operum: cunctique relictisConsurgunt mensis. Per limina laeta frequentesDiscurrunt, variantque vices populusque patresque,Matronae, pueri, vocemque per ampla volutantAtria, dependent lychni laquearibus aureis.Descriptio egredientis sponsae.
PL 19, 904A皆に労苦のただ一つの休み。そして皆が食卓を捨てて立ち上がる。喜びの戸口を群れをなして走り回り、入れ替わる、民も元老院も、既婚の婦人も少年も。声を広間じゅうに響かせる。金の格天井から灯火が垂れる。進み出る花嫁の描写。
Idyllia 13.0.7
Tandem progreditur Veneris justissima cura,Jam matura viro, jam plenis nubilis annis:Virginis os, habitumque gerens. Cui plurimus ignemSubjecit rubor; et calefacta per ora cucurrit,Intentos volvens oculos: uritque videndo.Illam omnis tectis, agrisque effusa juventus,
PL 19, 904Aやがて進み出る、ウェヌスのいと正しき心づかいの者が、もう夫に熟し、もう年満ちて嫁ぐ時の娘が。おとめの顔と装いを帯びて。彼女には多くの赤みが火を差し入れ、熱くなった顔を駆け巡った、目を凝らして動かし、見つめて〔人を〕燃やす。彼女を、家々や野から押し寄せた若者すべてが、
Idyllia 13.0.8
Turbaque miratur matrum, vestigia primiAlba pedis, dederatque comam diffundere ventis.Fert picturatas auri subtegmine vestes,Ornatus Argivae Helenae: qualisque videriCoelicolis, et quanta solet Venus aurea contra:Talis erat species. Talem se laeta ferebat
PL 19, 904B母たちの群れも見とれる。足先の白さに、風に髪をなびかせるままにしたその髪に。金の緯糸で彩られた衣を身につける、アルゴスのヘレネの装い、そして、天に住む者たちの前で黄金のウェヌスが見える、その姿そのままの姿であった。このように、喜んで彼女は
Idyllia 13.0.9
Ad soceros; solioque alte subnixa resedit.Descriptio egredientis sponsi.At parte ex alia foribus sese intulit altisOra puer prima signans intonsa juventa,Pictus acu chlamydem auratam, quam plurima circumPurpura Maeandro duplici Meliboea cucurrit,
PL 19, 904B舅たちのもとへ進み、高い座に支えられて腰を下ろした。進み出る花婿の描写。だが別の側からは、高い戸口から入って来た、若さの初めに、剃らぬ顔を示す少年が、金の外套を針で縫い取られ、そのまわりに多くのメリボイアの紫〔メリボイアは紫の産地〕が二重の曲線の縁取りで巡っていた、
Idyllia 13.0.10
Et tunicam molli mater quam neverat auro:Os, humerosque deo similis, lumenque juventae.Qualis ubi Oceani perfusus Lucifer undaExtulit os sacrum coelo, sic ora ferebat,Sic oculos, cursuque amens ad limina tendit.Illum turbat amor, figitque in virgine vultus.
PL 19, 904Cまた、母が柔らかな金で紡いだ上衣を。顔も肩も神に似て、若さの輝きを帯びる。オケアノスの波に浴して、ルキフェル〔明けの明星〕が聖なる顔を天に上げるときのように、その顔を帯び、その目を帯び、心奪われて走り、戸口へ向かう。愛が彼を乱し、その眼差しをおとめに釘づける。
Idyllia 13.0.11
Oscula libavit, dextramque amplexus inhaesit.Oblatio munerum.Incedunt pueri, pariterque ante ora parentumDona ferunt, pallam signis, auroque rigentem,Munera portantes, aurique eborisque talenta,Et sellam, et pictum croceo velamen acantho.
PL 19, 904C口づけを軽く触れ、右手を抱いてすがりついた。贈り物の献上。少年たちが進み出る。同時に、親たちの面前に贈り物を運ぶ――図柄と金で硬くなった外衣を、贈り物を携え、金と象牙のタラントを、座椅子を、サフラン色のアカンサス模様で彩られた帳を。
Idyllia 13.0.12
Ingens argentum mensis, colloque monileBaccatum, et duplicem gemmis auroque coronam.Olli serva datur, geminique sub ubere nati.Quattuor huic juvenes, totidem innuptaeque puellae:Omnibus in morem tonsa coma, pectore summoFlexilis obtorti per collum circulus auri.
PL 19, 904C食卓用の大量の銀、首には珠をつけた首飾り、宝石と金の二重の冠を。彼女に女奴隷が与えられ、乳房の下に双子の子を抱く。その女に四人の若者と、同じ数の未婚の少女。皆、習わしどおりに髪を刈り、胸の上部にねじれた金のしなやかな輪が首に巻かれている。
Idyllia 13.0.13
Epithalamium utrique.Tum studio effusae matres ad limina ducunt.At chorus aequalis, pueri innuptaeque puellae.Versibus incomptis ludunt et carmina dicunt.O digno conjuncta viro, gratissima conjunx,Sis felix, primos Lucinae experta labores.
PL 19, 904D二人への祝婚歌。そのとき母たちは熱心に溢れ出て戸口へ導く。だが同年の合唱隊、少年たちと未婚の少女たちは、粗い詩句で戯れ、歌を唱える。おお、ふさわしい男と結ばれた、いと愛しい妻よ、幸いあれ、ルキナ〔出産の女神〕の最初の労苦を味わう者よ。
Idyllia 13.0.14
Et mater, Cape Maeonii carchesia Bacchi.Sparge, marite, nuces; cinge haec altaria vitta,Flos veterum, virtusque virum. Tibi ducitur uxor,Omnes ut tecum meritis pro talibus annosExigat: et pulchra faciat te prole parentem.Fortunati ambo: si quid pia numina possunt.
PL 19, 904Dそして母よ、マエオニア〔リュディア〕のバックス〔ぶどう酒〕の杯を取れ。新郎よ、木の実をまけ。この祭壇を紐で巻け、古き者たちの華、男たちの徳よ。あなたに妻が連れて来られる、このような功績のゆえに、あなたとともにすべての年を過ごし、あなたを美しい子の親とするように。二人とも幸いなれ、もし敬虔な神威が何かをなしうるなら。
Idyllia 13.0.15
「幸いに生きよ」と言い、紡錘に「走れ」と言った、運命の定まった神威で心を合わせるパルカエたちが。