Idyllia 11.0.1
AUSONIUS SYMMACHO salutem.Latebat inter nugas meas libellus ignobilis, utinamque latuisset, neque indicio suo tamquam sorex periret. Hunc ego cum velut gallinaceus Euclionis situ chartei pulveris eruissem, excussum relegi, atque ut avidus fenerator, improbum nummum malui occupare, quam condere. Dein cogitans mecum non illud Catullianum, Cui dono lepidum novum libellum? sed ἀμαλακώτερον et verius, Cui dono illepidum rudem libellum? non diu quaesivi. Tu enim occurristi, quem ego si mihi potestas sit ex omnibus deligendi, unum semper elegerim. Misi itaque ad te frivola gerris Siculis vaniora, ut cum agis nihil, haec legas, et ne nihil agas, defendas. Igitur iste nugator libellus jam diu secreta quidem, sed vulgi lectione laceratus perveniet tandem in manus tuas. Quem tu aut ut Aesculapius redintegrabis ad vitam, aut ut Plato, juvante Vulcano, liberabis infamia, si pervenire non debet ad famam. Fuit autem ineptiolae hujus ista materia in expeditione, quod tempus, ut scis, licentiae militaris est: super mensam meam facta est invitatio, non illa de ludibrii convivio, ut Graeco more biberetur, sed illa de Flacci ecloga, in qua propter mediam noctem, et novam lunam, et Muraenae auguratum, ternos ter cyathos attonitus petit vates. Hunc locum de ternario numero illico nostra illa poetica scabies coepit exsculpere: cujus morbi quoniam facile contagium est, utinam ad te quoque prurigo commigret, et fuco tuae emendationis adjecto impingas spongiam, quae imperfectum opus equi male spumantis absolvat. Ac ne me gloriosum neges, coeptos inter prandendum versiculos ante coenae tempus absolvi, hoc est, dum bibo, et paulo ante, quam biberem. Sit ergo examen pro materia et tempore. Sed tu quoque hoc ipsum paulo hilarior et dulcior lege: namque injurium est de poeta male sobrio lectorem abstemium judicare. Neque me fallit fore aliquem, qui hunc jocum nostrum acutis naribus et caperata fronte condemnet, negetque me omnia, quae ad ternarium, et novenarium numeros pertinent attigisse: quem ego verum dicere fatebor, juste negabo. Quippe si bonus est, quae omisi, non oblita mihi, sed praeterita existimet. Dehinc qualiscumque est, cogitet secum, quam multa de his non reperisset, si ipse quaesisset. Sciat etiam me nec omnibus erutis usum, et quibusdam oblatis abusum. Quam multa enim de ternario sciens neglexi tempora, et personas, genera, et gradus, novem naturalia metra cum trimetris, totam grammaticam et musicam, librosque medicininos, ter maximum Hermem, et amatorem primum philosophiae, Varronisque numeros, et quidquid profanum vulgus ignorat. Postremo, quod facile est, cum ipse multa invenerit, comparet se, atque me: occupatum, cum otioso: pransum, cum abstemio: jocum et ludum meum, diligentiam et calumniam suam. Alius enim alio plura invenire potest, nemo omnia. Quod si alicui et obscurus videbor, apud eum me sic tuebere: Primum ejusmodi idyllia nisi vel obscura sint, nihil futura: deinde numerorum naturam non esse scirpum, ut sine nodo sint. Postremo si etiam tibi obscurus fuero, cui nihil neque neglectum est, neque non intellectum: tum vero ego beatus, quod affectavi, assequar, me ut requiras, me desideres, de me cogites. Vale.Ter bibe, vel totiens ternos; sic mystica lex est,Vel tria potanti, vel ter tria multiplicanti,Imparibus novies ternis contexere coebum.Juris idem tribus est, quod ter tribus. Omnia in istis:
PL 19, 895Dアウソニウスよりシュンマクスへ、挨拶を送る。私の戯れ書きのなかに、名もなき小冊子が隠れていた。いっそ隠れたままであればよかったのに、そして自らの告げ口でトガリネズミのように滅びることがなければ。私はこれを、エウクリオの雄鶏のように紙の埃の澱から掘り出し、はたいて読み返し、欲深い金貸しのように、質の悪い銭でも蔵にしまうより貸し出すほうを選んだ。それから私は、カトゥルスの「誰に私は洒落た新しい小冊子を贈ろうか」ではなく、もっと無骨に(ἀμαλακώτερον)、より真実に近く、「誰に私は洒落ぬ粗い小冊子を贈ろうか」と考え、長くは探さなかった。そこにあなたが現れたからだ。すべての人の中から選ぶ力が私にあるなら、私はいつもあなた一人を選ぶであろう。そこで私はあなたに、シチリアの小魚〔gerrae。つまらぬ話の意〕よりも空しい、取るに足らぬものを送る。あなたが何もしていないときにこれを読み、そして何もしないことのないよう、これを弁護してもらうためだ。さて、この戯れの小冊子は、すでに久しく秘められてはいたが、俗な読者に引き裂かれて、ついにあなたの手に渡るだろう。あなたはこれを、アスクレピオスのように生へと立ち返らせるか、あるいはプラトンのように、ウルカヌスの助けを借りて不名誉から解き放つだろう――もし名声に至るべきでないのなら〔プラトンが自作の詩を火に投じたという話を指す〕。この取るに足らぬ遊びの題材は、出陣の折にあった。その時は、ご存じのとおり、軍の放縦が許される時である。私の食卓の上で誘いがなされたが、それは、ギリシア風に飲むための嘲りの宴にまつわるものではなく、フラックス〔ホラティウス〕の小詩に由来するもので、そこでは真夜中のため、新月のため、ムレナの鳥卜官就任のために、詩人が呆然として三の三倍の杯を求める。三の数についてのこの箇所を、私のあの詩の疥癬は、たちまち彫り出し始めた。この病いは移りやすいので、あなたにもかゆみが移ればよいのに。そしてあなたの訂正の彩りを加えて、海綿を投げつけ、よく泡を吹かない馬の未完の作品を仕上げてほしい〔画家が海綿を投げつけて馬の泡を描き出したという故事〕。私が自慢屋でないなどとは言わせぬために言えば、昼食のあいだに始めた小さな詩を、私は夕食の時刻の前に仕上げた。すなわち、飲んでいるあいだに、そして飲む少し前に。ゆえに吟味は、題材と時に見合ってなされるがよい。だがあなたも、この点を少し陽気に、少し優しく読め。しらふでない詩人について素面の読者が判断するのは不当だからだ。また、鋭い鼻としかめた額でこの冗談を断罪し、三と九の数に関わることすべてに私が触れていないと言う者がいるであろうことも、私は承知している。その者が真実を言うことは認めよう。だが正当に言うことは否もう。もしその者が善良であれば、私が省いたものを、私が忘れたのではなく、通り過ぎたのだと考えるはずだ。さらに、その者がどんな人物であれ、自分で探したなら、これらについてどれほど多くを見つけられなかったかを、よく考えるがよい。また知れ、私はすべてを掘り出して用いたのでもなく、いくつかは手に入ったのに使い捨てたのだということを。実際、三の数について、私は知りながらどれほど多くを無視したことか。時、人物、類、段階、三脚韻とともに九つの自然な韻律、文法と音楽の全体、医書、三重に偉大なヘルメス、哲学の最初の愛好者、ウァッロの数、そして俗な民が知らぬすべてのことを。最後に、これは容易なことだが、自ら多くを見つけたなら、自分と私を比べるがよい。忙しい者と暇な者、食事を済ませた者と酒を飲まぬ者、私の冗談と遊びと、彼の勤勉と中傷とを。人は他の人より多くを見つけることができるが、すべてを見つけられる者はいない。もし誰かに私が不明瞭に見えるなら、その人の前で、あなたはこう私を弁護してほしい。第一に、この種の小詩は、不明瞭でなければ何ものでもなくなる。第二に、数の本性は、結び目のないイグサではない。最後に、あなたにさえ私が不明瞭であるなら――あなたにとって見逃されたことも、理解されないことも、何一つないのだから――そのときこそ私は幸いである、私が望んだものを手に入れるのだから。すなわち、あなたが私を求め、私を恋い、私のことを考えてくれるように。健やかであれ。三度飲め、あるいはその三倍を。これが奥義の定めだ、三杯を飲む者にも、三の三倍を重ねる者にも、奇数の三を九度、コエブム〔coebum は語義不詳。数の連なりの意と解した〕につなぎ合わせよ。掟は三にも三の三倍にも同じである。すべてはこれらのうちにある――
Idyllia 11.0.2
Forma hominis coepti, plenique exactio partus,Quique novem novies fati tenet ultima finis.Tres Ope progeniti fratres, tres ordine partae ( Al. Parcae) .Vesta, Ceres, et Juno, secus muliebre sorores.Inde trisulca Jovis sunt fulmina. Cerberus inde.Inde Tridens: triplexque Helenes cum fratribus ovum.
PL 19, 896D宿り始めた人の形と、満ちた出産の完遂、そして九の九倍〔八十一年〕に運命の最後を保つ境。オプス〔サトゥルヌスの妻〕から生まれた三人の兄弟、順に生まれた三人の〔女〕(別本では「パルカエ」)。ウェスタ、ケレス、ユノ、女の性の姉妹たち。ここからユピテルの三叉の雷。ここからケルベロス。ここから三叉の矛。そしてヘレネと兄弟たちの三重の卵。
Idyllia 11.0.3
Ter nova Nestoreos implevit purpura fusos.Et toties terno cornix vivacior aevo.Quam novies terni glomerantem saecula tractusVincunt aeripedes ter terno Nestore cervi,Tres quorum aetates superat Phoebeius oscen.Quem novies senior Gangeticus anteit ales,
PL 19, 897A三たび新たな紫が、ネストルの紡錘〔三世代を生きた寿命〕を満たした。さらに同じ回数〔三倍〕の生涯を生きて長命のカラス。世紀を積み重ねるそのカラスを、九の三倍の長さの生涯で青銅の足のシカたちが、ネストルの三の三倍の齢で上回る。彼ら〔シカ〕の三つの齢を、ポエブスの卜占の鳥〔カラス〕が上回る。その鳥より九倍年長な、ガンジスの鳥が先んじる、
Idyllia 11.0.4
Ales cinnameo radiatus tempora nido.Tergemina est Hecate, tria virginis ora Dianae.Tres Charites, tria Fata, triplex vox, trina elementa,Tres in Trinacria Siredones. Omnia terna.Tres volucres, tres semideae, tres semipuellae.Ter tribus ad palmam jussae certare Camenis,
PL 19, 897A肉桂の巣で額に輝きを戴く鳥〔不死鳥〕。ヘカテは三重、おとめディアナの顔は三つ。三人のカリテス〔三美神〕、三つの運命、三重の声、三つの元素、トリナクリア〔シチリア〕には三人のセイレン。すべては三つ組。三羽の鳥、三人の半神、三人の半ばは少女。三の三倍のカメナたち〔ムーサ〕が、ヤシ〔勝利の印〕を争うよう命じられ、
Idyllia 11.0.5
Ore, manu, flatu, buxo, fide, voce canentes.Tres sophiae partes, tria Punica bella, trimestresAnnorum coelique vices, noctisque per umbramTergemini vigiles. Ter clara instantis EoiSigna canit serus deprenso Marte satelles.Et qui conceptus triplicatae vespere noctis,
PL 19, 897B口で、手で、息で、黄楊の笛で、弦で、声で歌う。知恵の三つの部分、三度のポエニ戦争、三か月ごとの年と天の移り変わり、夜の影の中の三交替の見張り。迫る曙の三度の明るいしるしを、戦神が捕らえられたあと遅れた従者〔雄鶏〕が歌う。そして、三重になった夜の夕べに宿された者〔ヘラクレス〕が、
Idyllia 11.0.6
Jussa quater ternis affixit opima tropaeis.Et lyrici vates numero sunt Mnemonidarum,Tres solas quondam tenuit quas dextera Phoebi:Sed Citheron totiens ternas ex aere sacravitRelligione patrum, qui sex sprevisse timebant.Trina Terentino celebrata trinoctia ludo:
PL 19, 897B命じられた豊かな獲物を、四かける三の戦勝碑〔十二の功業〕に打ちつけた。また抒情詩人は、ムネモシュネの娘たち〔ムーサ〕と同じ数〔九人〕である。かつてポエブスの右手が持っていたのは、三人だけだった。だがキテロン〔底本は Citheron。人名か地名か定かでない〕は、その三倍の数を青銅で奉献した、先祖の信仰ゆえに、六体を軽んじるのを恐れた者が。テレントゥム〔Terentum〕の競技〔世紀祭〕で祝われた三夜の祭、
Idyllia 11.0.7
Qualia bis genito Thebis Trieterica Baccho.Tres primas Thracum pugnas tribus ordine bellis,Juniadae patrio inferias misere sepulcro.Illa etiam thalamos per trina aenigmata quaerens,Qui bipes, et quadrupes foret, et tripes omnia solus,Terruit Aoniam volucris, leo, virgo, triformis
PL 19, 897B二度生まれたバックスのためにテバイで祝われる、三年ごとの祭のような。トラキア人の最初の三組の闘いを、順に三つの試合で、ユニウスの子ら〔ユニウス家の葬礼競技〕は、父の墓への供物として送った。あの怪物もまた、三重の謎によって婚姻の部屋を求め、二本足で、四本足で、三本足でもあるのはただ一つ何者か、と、アオニア〔ボイオティア〕を脅かした、鳥・獅子・おとめの三つの姿をもつ
Idyllia 11.0.8
Sphinx, volucris pennis, pedibus fera, fronte puella.Trina in Tarpeio fulgent consortia templo.Humana efficiunt habitacula ter genus artes,Parietibus quae saxa locat, quae culmine tigna,Et quae supremo comit tectoria cultu.Hinc Bromii quadrantal, et hinc Sicana medimna.
PL 19, 897Cスフィンクスが。翼は鳥、足は獣、顔は少女。タルペイアの神殿〔ユピテル、ユノ、ミネルウァ〕に三柱の連れ合いが輝く。人の住まいを作るのは三種の技、壁に石を置く技、屋根に梁を置く技、そして最後の仕上げに塗り壁を飾る技。ここから、バックスの四分の一壺〔quadrantal。酒の升〕、ここから、シチリアのメディムナ〔medimna。穀物の升〕。
Idyllia 11.0.9
Hoc tribus, haec geminis tribus explicat usus agendi.In Physicis tria prima, Deus, mundus, data forma.Ter genus omnigenum, genitor, genitrix, generatum.Per trinas species trigonorum regula currit,Aequilatus, vel crure pari, vel in omnibus impar.Tres coit in partes numerus perfectus: ut idem
PL 19, 897C前者は三で、後者は二つの三で、用い方を示す。自然学では最初の三つは、神、世界、与えられた形。あらゆる種を生む三つの類、生み手、産み手、生まれたもの。三角形の規則は三つの種を貫いて走る、等辺のもの、等脚のもの、すべての辺で等しくないもの。完全な数は三つの部分に集まる。すなわち同じ数が
Idyllia 11.0.10
Congrege ter trino per ter tria dissolvatur.Tres primus, par, impar habet, mediumque: sed ipseUt tres, sic quinque, et septem quoque dividit unus.Et numero in toto positus sub acumine centri,Distinguit solidos coebo pergente trientes,Aequipares dirimens partes ex impare terno,
PL 19, 897D三の三倍の群れによって、三の三倍へ分解されるように。三は第一のものとして、偶と奇と中項をもつ。だが一だけが三を分けるように、五も七も分ける。そして全体の数のうち、中心の頂点の下に置かれ、コエブス〔coebus。前出の coebum に同じ〕が進むと、固い三分の一の部分を区別し、奇数の三から、等しい部分を分かち、
Idyllia 11.0.11
Et paribus triplex medium: cum quattuor et sexBisque quaternorum secernitur omphalos idem.Jus triplex, tabulae quod ter sanxere quaternae,Sacrum, privatum, et populi commune quod usquam est.Interdictorum trinum genus: unde repulsusVi fuero, aut Utrobi fuerit, Quorumve bonorum.
PL 19, 897Dそして偶数たちのあいだで三重のものが中心となる。四と六と、四の二倍とのあいだで、同じ臍(omphalos)が分けられる。三重の法は、四枚の板が三度定めたもの〔十二表法〕、聖なるもの、私のもの、そして民に共通のもの。禁令に三種ある。すなわち、そこから私が暴力で追い払われた(Unde vi)、二者のいずれ(Utrubi)、いかなる財産(Quorum bonorum)。
Idyllia 11.0.12
Triplex libertas, capitisque minutio triplex.Trinum dicendi genus est, sublime, modestum,Et tenui filo. Triplex quoque forma medendi,Quoi logos, aut methodos, cuique experientia nomen.Et medicina triplex, servare, cavere, mederi.Tres oratorum cultus, regnata Colosso
PL 19, 898A自由は三重、人格喪失〔capitis minutio〕も三重。語りの様式は三つ、崇高、中庸、そして細い糸〔簡素〕。治療の形もまた三つ、あるものには理論(logos)、あるものには方法(methodos)、あるものには経験という名をもつ。医術も三つ、保つこと、避けること、癒すこと。弁論家の三つの様式がある。巨像に治められた
Idyllia 11.0.13
Quem Rhodos, Actaeae quem dilexistis, Athenae,Et quem de scenis tetrica ad subsellia traxitProsa Asiae, in causis numeros imitata chororum.Orpheos hinc tripodes, quia sunt tria, terra, aqua, flamma.Triplex sideribus positus, distantia, forma.Et modus, et genitrix modulorum musica triplex,
PL 19, 898Aロドスが好んだ様式、アッティカのアテナイよ、あなたが愛した様式、そして舞台から厳めしい法廷の席へと引き寄せたアジアの散文の様式、法廷で合唱隊の韻律を真似る。ここからオルペウスの三脚が、三つのもの、土と水と炎ゆえに〔ある〕。星々の三つの配置、隔たり、形。そして拍子と、調べの母である音楽も三重で、
Idyllia 11.0.14
Mixta libris, secreta astris, vulgata theatris.Martia Roma triplex, equitatu, plebe, senatu.Hoc numero tribus, et sacro de monte Tribuni.Tres equitum turmae: tria nomina nobiliorum.Nomina sunt chordis tria: sunt tria nomina mensi.Geryones triplex: triplex compago Chimaerae.
PL 19, 898B書物に混じり、星々に秘され、劇場に広まる。戦神のローマは三重、騎士団、平民、元老院。この数によって部族があり、聖なる山からの護民官がある。騎士の三つの騎兵隊。貴族の三つの名。弦には三つの名があり、月には三つの名がある。ゲリュオンは三重、キマイラの組み立ても三重。
Idyllia 11.0.15
Scylla triplex commissa tribus, cane, virgine, pisce.Gorgones, Harpyiaeque, et Erynnies agmine terno.Et tres fatidicae nomen commune Sibyllae:Quarum tergemini fatalia carmina libri:Quos ter quinorum servat cultura virorum.Ter bibe. Tres numerus super omnia, tres Deus unus.
PL 19, 898Bスキュラは三重、犬、おとめ、魚の三つがつなぎ合わされた。ゴルゴンたち、ハルピュイアたち、エリニュスたちも三つの群れで。また三人の予言者は、共通の名をシビュラという。彼女たちの運命の歌は三巻の書にあり、それを三の五倍の人々〔十五人の祭儀官〕の務めが守っている。三度飲め。三の数は万物にまさり、三にして一なる神。
Idyllia 11.0.16
Hic quoque ne ludus numero transcurrat inerti,Ter decies ternos habeat, deciesque novenos.
PL 19, 898Bこの遊びもまた、空しい数で通り過ぎぬよう、三を三十度、九を十度、すなわち九十の〔行〕をもつがよい。