アウソニウスc. 310–395

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Idyllia

Idyllium VI 第VI篇

Ausonius · Idyllia · PL 19, 882D · 18 sectiones

Idyllia 6.0.1

1

AUSONIUS GREGORIO filio salutem.An umquam vidisti nebulam pictam in pariete? Vidisti utique et meministi. Treviri quippe in triclinio Aeoli fucata est pictura haec: Cupidinem cruci affigunt mulieres amatrices, non istae de nostro saeculo, quae sponte peccant, sed illae heroicae, quae sibi ignoscunt, et plectunt deum, quarum partem in lugentibus campis Maro noster enumerat. Hanc ego imaginem specie et argumento miratus sum. Denique mirandi stuporem transtuli ad ineptiam poetandi. Mihi praeter lemma nihil placet. Sed commendo tibi errorem meum: naevos nostros, et cicatrices amamus; nec soli nostro vitio peccasse contenti, affectamus ut amentur. Verum quid ego huic eclogae studiose patrocinor? Certus sum, quodcumque meum scieris, amabis, quod magis spero, quam ut laudes. Vale, ac dilige parentem.Aeris in campis, memorat quos Musa Maronis,Myrteus amentes ubi lucus opacat amantes,Orgia ducebant Heroides, et sua quaeque,Ut quondam occiderant, lethi argumenta gerebant,

PL 19, 882D

アウソニウスより息子グレゴリウスへ、挨拶を送る。壁に描かれた雲を、あなたはこれまでに見たことがあるか。確かに見て、覚えているだろう。トリーアの、アエオルスの食堂にこの絵は彩色されている。愛する女たちが、クピドを十字架にかけるのだ。我々の世の、自ら罪を犯す女たちではなく、自らを赦して神を罰する、あの英雄時代の女たちである。その一部を、我々のマロ〔ウェルギリウス〕が、嘆きの野で数え上げている。私はこの絵を、姿と主題において驚嘆した。実に、驚嘆の茫然を、詩を作る拙さへと移した。私は題辞のほかに気に入るところがない。だが私の誤りをあなたに託す。我々は自分の黒子や傷跡を愛するものだ。自分の欠点で罪を犯しただけで満足せず、それらが愛されることを求める。だが、私はなぜこの牧歌のために熱心に弁護するのか。あなたは私のものなら何であれ知れば愛するだろうと確信している。それを、称賛するだろうことよりも、私はいっそう望んでいる。健やかであれ、そして父を愛せ。マロのムーサが語る、大気の野で、ミルテの森が、狂おしい恋人たちに陰を落とすところで、英雄時代の女たちが秘儀の踊りを導き、めいめいが、かつて死んだそのままに、死の証をたずさえていた。

Idyllia 6.0.2

2

Errantes silva in magna, et sub luce malignaInter arundineasque comas, gravidumque papaver,Et tacitos sine labe lacus, sine murmure rivos:Quorum per ripas nebuloso lumine marcentFleti olim regum et puerorum nomina flores,Mirator Narcissus, et Oebalides Hyacinthus,

PL 19, 883B

大きな森をさまよい、悪意ある薄明かりの下、葦の穂と、重たいケシのあいだ、汚れなく静かな湖と、ざわめきのない小川のあいだを。その岸辺には、霞んだ光のなかでしおれる、かつて嘆かれた王や少年たちの名をもつ花々が、自分に見とれるナルキッソス、オイバロスの子ヒュアキントス、

Idyllia 6.0.3

3

Et Crocus auricomans, et murice pictus Adonis,Et tragico scriptus gemitu Salaminius Aeas.Omnia quae lacrymis et amoribus anxia moestisExercent memores obita jam morte dolores,Rursus in amissum revocant Heroidas aevum.Fulmineos Semele decepta puerpera partus

PL 19, 883B

黄金の髪のクロコス、紫貝の色に染まったアドニス、そして悲劇の嘆きに銘された、サラミスのアイアス。これらすべてが、涙と悲しい恋に思い悩み、死を迎えたのちも、覚えている苦しみを繰り返し、女たちを、再び失われた時代へと呼び戻す。騙された産婦セメレは、雷にまつわる出産を

Idyllia 6.0.4

4

Deflet, et ambustas lacerans per inania cunasVentilat ignavum simulati fulminis ignem.Irrita dona querens, sexu gavisa virili,Moeret in antiquam Caenis revocata figuram.Vulnera siccat adhuc Procris: Cephalique cruentamDiligit et percussa manum. Fert fumida testa

PL 19, 883C

嘆き、焼けた揺りかごを虚空で引き裂きつつ、偽りの雷の力ない火を、扇ぎたてる。空しい贈り物を嘆き、男の性を喜んだカイニス〔男に変えられ、死後に女の姿に戻された〕は、元の姿に呼び戻されて悲しむ。プロクリスはなお傷を乾かし、ケパロスの血に染まった手を打たれながらも愛する。煙る土器に灯火を携えるのは、

Idyllia 6.0.5

5

Lumina Sestiaca praeceps de turre puella.Et de nimboso saltum Leucate minaturMascula Lesbiacis Sappho peritura sagittis.Harmoniae cultus Eriphyle moesta recusat,Infelix nato, nec fortunata marito.Tota quoque aeriae Minoia fabula Cretae,

PL 19, 883C

塔から真っ逆さまに落ちたセストスの娘〔ヘロ〕。雨雲のかかるレウカスの岬から跳ぶと脅すのは、レスボスの矢に滅びようとする、男勝りのサッポー。悲しむエリピュレは、ハルモニアの装身具を拒む。子にも不幸、夫にも恵まれなかった彼女が。高く開けたクレタの、ミノスにまつわる物語もすべて、

Idyllia 6.0.6

6

Picturarum instar tenui sub imagine vibrat.Pasiphae nivei sequitur vestigia tauri.Licia fert glomerata manu deserta Ariadne.Respicit abjectas desperans Phaedra tabellas.Haec laqueum gerit: haec vanae simulacra coronae:Daedaliae pudet hanc latebras subiisse juvencae.

PL 19, 883C

絵のように、薄い影の下で揺れ動く。パシパエは雪のように白い牡牛の足跡を追う。見捨てられたアリアドネは、手に巻いた糸玉を持つ。パイドラは絶望して、投げ捨てた書き板を顧みる。ある者は縄を持ち、ある者は空しい冠の像をもつ。ある者は、ダイダロスの牝牛の隠れ家に入ったことを恥じる。

Idyllia 6.0.7

7

Praereptas queritur per inania gaudia noctesLaodamia duas vivi functique mariti.Parte truces alia strictis mucronibus omnesEt Thisbe, et Canace, et Sidonis horret Elissa.Conjugis haec, haec patris, et haec gerit hospitis ensem.Errat et ipsa olim, qualis per Latmia saxa

PL 19, 883D

ラオダメイアは、生きている夫と亡き夫との二夜の、奪われた喜びを、虚空のなかで嘆く。別の一角では、抜き身の剣を持つ荒々しい者たちが皆、ティスベ、カナケ、シドンのエリッサ〔ディド〕の姿で恐ろしく立つ。この女は夫の、この女は父の、この女は客人の剣を持つ。月〔ルナ〕自身もさまよう。かつてラトモスの岩を縫って

Idyllia 6.0.8

8

Endymioneos solita affectare sopores,Cum face, et astrigero diademate Luna bicornis.Centum aliae veterum recolentes vulnera amorum,Dulcibus et moestis refovent tormenta querelis.Quas inter medias furvae caliginis umbramDispulit inconsultus Amor stridentibus alis.

PL 19, 883D

エンデュミオンの眠りを求めてさまよったときのように、松明と星を戴く冠をつけた、二つの角の月が。昔の恋の傷を思い返す、百人のほかの女たちが、甘く悲しい嘆きで、その苦しみを温め直す。そのただなかへ、黒い霧の影を軽率なアモルが、鳴る翼で散らして現れた。

Idyllia 6.0.9

9

Agnovere omnes puerum: memorique recursuCommunem sensere reum, quamquam humida circumNubila et auratis fulgentia cingula bullis,Et pharetram, et rutilae fuscarent lampados ignem:Agnoscunt tamen: et vanum vibrare vigoremOccipiunt: hostemque unum loca non sua nactum,

PL 19, 884A

皆がその少年を見分けた。思い出に立ち返り、彼を共通の罪人だと感じた。まわりの湿った雲や、金の飾り玉で輝く帯や、箙や、赤い松明の火が、その姿を暗くしていたが。それでも見分ける。そして空しい力を振るい始める。自分の場所でない所に来た、ただ一人の敵を、

Idyllia 6.0.10

10

Cum pigros ageret densa sub nocte volatus,Facta nube premunt; trepidantem et cassa parantemSuffugia, in coetum mediae traxere catervae.Eligitur moesto myrtus notissima luco,Invidiosa deum poenis. Cruciaverat illicSpreta olim memorem Veneris Proserpina Adonin.

PL 19, 884A

濃い夜のなか、重い飛翔を進めていたところを、雲を作って取り囲む。おののいて空しい逃げ場をつくろうとする彼を、群れの真ん中へ引きずり込んだ。悲しみの森から、最もよく知られたミルテが選ばれる。神々の刑罰ゆえに忌まれる木だ。そこでかつて、蔑まれたプロセルピナが、ウェヌスを覚えているアドニスを苦しめた。

Idyllia 6.0.11

11

Hujus in excelso suspensum stipite Amorem,Devinctum post terga manus, substrictaque plantisVincula moerentem, nullo moderamine poenaeAffigunt: reus est sine crimine, judice nulloAccusatus Amor. Se quisque absolvere gestit,Transferat ut proprias aliena in crimina culpas.

PL 19, 884A

その木の高い幹に、吊るされたアモルを、手を背に縛り、足裏にきつく巻いた縄の下で悲しむ彼を、刑罰に何の手加減もなく打ちつける。罪過なき被告、判事もなく告発されるアモル。誰もが自分を免責しようと望み、自分の咎を他人の罪過に移そうとする。

Idyllia 6.0.12

12

Cunctae exprobrantes tolerati insignia lethiExpediunt. Haec arma putant, haec ultio dulcis,Ut quo quaeque periit, studeat punire dolore.Haec laqueum tenet, haec speciem mucronis inanemIngerit: illa cavos amnes, rupemque fragosam,Insanique metum pelagi, et sine fluctibus aequor.

PL 19, 884B

皆が、自分が耐えた死の印を、責めながら取り出す。これらを武器と思い、これを甘い復讐と考え、めいめいが死んだその手段で、苦痛によって罰しようと努める。ある女は縄を持ち、ある女は剣の空虚な形を突きつける。別の女はくぼんだ川、ごつごつした岩、荒れ狂う海の恐れ、波のない海原を〔示す〕。

Idyllia 6.0.13

13

Nonnullae flammas quatiunt, trepidoque minanturStridentes nullo igne faces. Rescindit adultumMyrrha uterum lacrymis lugentibus: inque paventemGemmea fletiferi jaculatur succina trunci.Quaedam ignoscentum specie ludibria tantumSola volunt: stylus ut tenuis sub acumine puncti

PL 19, 884B

何人かは炎を振り、おびえる者を火のない、きしむ松明で脅す。ミュラは育った胎を、嘆く涙で裂き、おびえる者に涙を生む幹の、宝石のような琥珀を投げつける。ある者たちは、赦すように見せかけて、ただ嘲りだけを望む。細い尖筆が、先の尖った点で

Idyllia 6.0.14

14

Eliciat tenerum, de quo Rosa nata, cruorem.Aut pubi admoveant petulantia lumina lychni.Ipsa etiam simili genitrix obnoxia culpaeAlma Venus tantos penetrat secura tumultus.Nec circumvento properans suffragia natoTerrorem ingeminat, stimulisque accendit amaris

PL 19, 884C

バラが生まれたもとの、柔らかな血を引き出すように、と。あるいは、少年の下腹に、悪戯な灯火の光を近づけるように、と。母である者さえ、同じ咎に責めを負う養い手のウェヌスは、これほどの騒ぎのなかへ、不安もなく入り込む。囲まれた息子に、助け舟を急いで出すこともなく、恐怖を倍加させ、苦い刺で

Idyllia 6.0.15

15

Ancipites furias: natique in crimina confertDedecus ipsa suum: quod vincula caeca maritiDeprenso Mavorte tulit: quod pube pudendaHellespontiaci ridetur forma Priapi.Quod crudelis Eryx; quod semivir Hermaphroditus.Nec satis in verbis. Roseo Venus aurea serto

PL 19, 884C

揺れ動く怒りを燃やし、息子の罪に自分自身の恥を寄せる。夫〔ウルカヌス〕の見えない縄を、マルスとともに捕らえられて受けたこと、恥ずべき陰部でヘレスポントスのプリアポスの姿が笑われること、残酷なエリュクス、半ば男のヘルマプロディトスのこと。それでも言葉では足りない。黄金のウェヌスは、バラの花環で

Idyllia 6.0.16

16

Moerentem pulsat puerum, et graviora paventem.Olli purpureum mulcato corpore roremSutilis expressit crebro rosa verbere: quae, jamTincta prius, traxit rutilum magis ignea fucum.Inde truces cecidere minae: vindictaque majorCrimine visa suo, Venerem factura nocentem.

PL 19, 884C

悲しむ少年を打つ。さらに重いことを恐れる彼を。傷つけられた彼の体から、縫い合わされたバラが紫の露を、頻繁な打擲で絞り出した。バラは、すでに以前から染まっていたが、火のようにいっそう赤い染料を帯びた。それで荒々しい脅しは弱まった。復讐は、彼の罪過より大きく見え、ウェヌスを加害者にしてしまうものだった。

Idyllia 6.0.17

17

Ipsae intercedunt Heroides, et sua quaequeFunera crudeli malunt ascribere fato.Tum grates pia mater agit cessisse dolentes,Et condonatas puero dimittere culpas.Talia nocturnis olim simulacra figurisExercent trepidam casso terrore quietem,

PL 19, 884D

女たち自身が間に入り、めいめいが自分の死を、むしろ残酷な運命のせいにしたいと言う。そこで情愛深い母は、悲しむ女たちが譲歩し、少年の咎を赦して放免したことに感謝する。このような幻が、夜の姿で、時としておののく眠りを、空しい恐怖でかき乱す。

Idyllia 6.0.18

18

Quae postquam multa perpessus nocte CupidoEffugit; pulsa tandem caligine somniEvolat ad superos, portaque evadit eburna.

PL 19, 884D

これらを、長い夜に耐え抜いたクピドは、逃れた。眠りの闇がついに払われると、上の世界へ飛び立ち、象牙の門〔偽りの夢が出る門〕から出た。