アウソニウスc. 310–395

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Idyllia

Idyllium III 第III篇

Ausonius · Idyllia · PL 19, 879C · 6 sectiones

Idyllia 3.0.1

1

Salve haerediolum majorum regna meorum,Quod proavus, quod avus, quod pater excoluit.Quod mihi jam senior, properata morte, relinquit.Eheu! nolueram tam cito posse frui.Justa quidem series patri succedere: verumEsse simul dominos, gratior ordo piis.

PL 19, 879C

幸いあれ、小さな相続地よ、わが祖先の王国よ、曽祖父が、祖父が、父が耕したものよ。すでに老いた父が、早まった死によって私に遺したものよ。ああ、こんなに早く享受できるようになることを、私は望んでいなかった。父の後を継ぐのは、確かに正しい順序である。だが共に主人であることは、情愛ある者たちにとってより喜ばしい順序だ。

Idyllia 3.0.2

2

Nunc labor et curae mea sunt. Sola ante voluptasPartibus in nostris. Caetera patris erant.Parvum haerediolum, fateor, sed nulla fuit resParva umquam aequanimis: adde etiam unanimis.Ex animo rem stare aequum puto, non animum ex re.Cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum;

PL 19, 879D

今や労苦と気遣いが私のものだ。以前は楽しみだけが私の分であった。ほかはみな父のものだった。小さな相続地だ、と認めよう。だがどんな物も心の平静な人には小さくなかった。さらに、心を一つにする人々には、と加えよう。私は、物が心に基づいて立つのが公正であり、心が物に基づくのではないと思う。クロイソスはすべてを望み、ディオゲネスは何も望まない。

Idyllia 3.0.3

3

Spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum;Aurea non satis est Lydia tota Midae.Cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi.Ille opibus modus est, quem statuas animo.Verum ager iste meus quantus sit, nosce: etiam meNoveris, et noris te quoque, si potis es:

PL 19, 879D

アリスティッポスは、シュルティス〔リビュア沖の浅瀬〕の真ん中で金を投げ捨てる。黄金のリュディア全土も、ミダスには足りない。望むことに終わりのない者には、持つことにも終わりがない。富の限度とは、あなたが心で定める限度である。だが、この私の畑がどれほどの広さか、知れ。そして私をも、あなたは知るだろう。そして、できるなら、あなた自身をも知るだろう。

Idyllia 3.0.4

4

Quamquam difficile est se noscere. Γνῶθι σεαυτὸν.Quam propere legimus, tam cito negligimus.Agri bis centum colo jugera; vinea centumJugeribus colitur, prataque dimidium.Silva supra duplum quam prata, et vinea, et arvum.Cultor agri nobis nec superest, nec abest.

PL 19, 880A

もっとも、己を知ることは難しい。「あなた自身を知れ(Γνῶθι σεαυτὸν)」。我々は〔その格言を〕急いで読むが、同じほど早く忽せにする。私は二百ユゲラ〔面積の単位〕の畑を耕し、ブドウ畑は百ユゲラで耕され、牧草地はその半分である。森は、牧草地、ブドウ畑、耕地の合計の二倍を超える。畑の耕作者は、私〔nos〕に余りもせず、欠けもしない。

Idyllia 3.0.5

5

Fons propter puteusque brevis, tum purus et amnis.Naviger hic refluus me vehit, ac revehit.Conduntur fructus geminum mihi semper in annum.Cui non longa penus, huic quoque prompta fames.Haec mihi nec procul urbe sita est, nec prorsus ad urbem:Ne patiar turba, utque bonis potiar.

PL 19, 880A

すぐそばに泉と浅い井戸があり、さらに清い川もある。ここでは、潮の満ち引きで船の通る川が、私を運び、また運び戻す。作物は、私のために常に二年分が蓄えられる。長い蓄えのない者には、飢えもすぐそばにある。これは私にとって、都から遠くなく、かといってすっかり都に付いてもいない。群衆に苦しめられないように、しかも都の良いものを享受できるように。

Idyllia 3.0.6

6

Et quotiens mutare locum fastidia cogunt,Transeo: et alternis rure, vel urbe fruor.

PL 19, 880A

倦怠が場所を変えるよう迫るたびに、私は移る。そして交互に、田舎と都を楽しむ。