Idyllia 12.0.1
AUSONIUS PAULO suo salutem.Misi ad te technopaegnion inertis otii mei inutile opusculum. Versiculi sunt monosyllabis coepti, et monosyllabis terminati. Nec hic modo stetit scrupea difficultas, sed accessit ad miseriam cogitandi, ut idem monosyllabum quod esset finis extremi versus, principium fieret insequentis. Dic ergo, O mora, et o poena, rem vanam quippe curavi. Exigua est, et fastiditur inconnexa, et implicatur, cum sit aliquid nihili, vel deprehenditur. Laboravi tamen, ut haberet aut historicon quippiam, aut dialecticon. Nam poeticam, vel sophisticam levitatem necessitas observationis exclusit. Ad summam, non est quod mireris, sed paucis litteris additis, est cujus miserearis, neque aemulari velis: et si huc quoque descenderis, majorem molestiam capias ingenii, et facundiae detrimento, quam oblectationem imitationis affectu.Versus monosyllabis coepti, et finiti, ita ut a fine versus ad principium recurrant.Res hominum fragiles alit, et regit, et perimit fors.Fors dubia, aeternumque labans: quam blanda fovet spes.Spes nullo finita aevo: cui terminus est mors.
PL 19, 898Cアウソニウスより自分のパウルスへ、挨拶を送る。私はあなたに、怠惰な閑暇の遊びである『技巧詩(テクノパエグニオン)』を、役に立たぬ小品として送る。その詩行は単音節語で始まり、単音節語で終わる。しかも岩だらけの難しさはここで止まらず、考える苦労がさらに加わった。すなわち、一行の終わりとなる同じ単音節語が、次の行の始まりにならねばならないのだ。〔この形が、以下の詩行の行頭と行末の語のつながりである。訳文では行末の語を原語で( )に添える。〕さあ言え、おお遅滞よ、おお罰よ、私は実に空しいことに心を砕いたのだ。それは乏しく、結びつかぬものとして嫌われ、無価値なものとして絡み合い、あるいは見破られる〔本文が崩れているらしく、文意は推測による〕。それでも私は、そこに歴史にかかわる何か、あるいは論理にかかわる何かがあるようにと苦労した。詩的な軽やかさや、詭弁的な軽やかさは、守るべき規則の必要が締め出したのである。要するに、驚くべきものではないが、文字を少し足せば(mireris から miserearis へ)、憐れむべきものではあり、競おうと思うものでもない。もしあなたがここまで降りて来るなら、模倣の意欲による楽しみよりも、才と雄弁の損失による煩わしさのほうを大きく受けるであろう。単音節語で始まり、終わる詩行。行の終わりから次の行の始めへ戻るようにしたもの。運が人間の脆い事柄を養い、導き、滅ぼす。(fors)運は不確かで、永遠に揺らぐもの。甘い希望がそれを温める。(spes)希望は、いかなる年月にも終わらぬもの。その終わりは死である。(mors)
Idyllia 12.0.2
Mors avida, inferna mergit caligine quam nox.Nox obitura vicem: remeaverit aurea cum lux.Lux dono concessa deum: cui praevius est sol.Sol, cui nec furto Veneris latet armipotens Mars.Mars nullo de patre satus: quem Thressa colit gens.Gens infrena virum: quibus in scelus omne ruit fas.
PL 19, 898D死は貪欲で、夜がそれを冥界の闇に沈める。(nox)夜は、黄金の光が戻れば、その番を譲って去るもの。(lux)光は神々の賜物として与えられたもの。それに先立つのは太陽。(sol)太陽には、ウェヌスの密通に忍ぶ武勇のマルスも隠れ得ない。(Mars)マルスは父なくして生まれ、トラキアの民が崇める。(gens)男たちの手綱なき民、彼らにとっては、法が悪のすべてへと崩れ落ちる。(fas)
Idyllia 12.0.3
Fas hominem mactare sacris: ferus iste loci mos.Mos ferus audacis populi: quem nulla tenet lex.Lex naturali quam condidit imperio jus.Jus genitum pietate hominum, jus certa Dei mens.Mens, quae coelesti sensu rigat emeritum cor.Cor vegetum mundi instar habens, animae vigor, ac vis.
PL 19, 899A祭儀で人を屠ることが許される。その土地の野蛮な習わし。(mos)大胆な民の野蛮な習わし。いかなる法もそれを抑えない。(lex)法とは、法理が自然の命令によって据えたもの。(jus)法理は人の敬虔から生まれたもの、法理は神の定まった精神。(mens)精神は、天上の思いによって、練られた心を潤すもの。(cor)心は、世界にも等しい生気をもち、魂の活力、そして力。(vis)
Idyllia 12.0.4
Vis tamen hic nulla est: verum est jocus et nihili res.Ut in vetere verbo est, sequitur ver hyemem, ubi jam similium nugarum subtexo nequitiam, et hi versiculi monosyllabis terminantur, exordio tamen libero, quamquam fine legitimo. Sed laboravi, ut quantum posset videri apud aures indulgentissimas absurda concinerent, insulsa reciperent, hiulca congruerent: denique haberent et amara dulcedinem, et inamoena venerem, et aspera lenitatem. Quae quidem omnia quoniam insuavis materia devenustat, lectio benigna conciliet. Tu quoque mihi tua crede securior, quippe meliora. Sed, ut quod per adagionem coepimus, proverbio finiamus, mutuum muli scabunt.Monosyllabi tantum in fine positi.Aemula dis, naturae imitatrix, omniparens ars.Pacato ut studeat ludus meus, esto operi dux.Arcta, inamoena licet, nec congrua carminibus lex.
PL 19, 899Aだが、ここには力などない。これは実に冗談、無価値の事柄。(res)古い言葉にあるとおり、春は冬に続く。いま私は、同様の戯れの愚かしさをさらに織り足す。これらの詩行も単音節語で終わるが、始まりは自由で、終わりだけが規則に従う。だが私は、できるかぎり、きわめて寛大な耳の前で、不条理なものが調和して歌い、味気ないものが受け入れられ、割れたものがぴたりと合うよう苦労した。実に、苦いものにも甘さが、愛想のないものにも優美が、粗いものにも穏やかさがあるように。そのすべてを、不快な題材が優美さから遠ざけるのだから、好意ある読みが取りなすがよい。あなたもまた、あなた自身の作を私に安心して委ねよ、それらのほうが良いのだから。だが、諺で始めたことは諺で終えよう。ラバは互いに掻き合う〔互いに褒め合うことの諺〕。行末にだけ単音節語を置いたもの。神々に張り合い、自然を模し、万物を産む技。(ars)私の遊びがパカトゥス〔ラティヌス・パカトゥス・ドレパニウス。この篇の後半を献じた相手〕のために励むよう、この作品の導き手となれ。(dux)窮屈で愛想なく、詩にふさわしくない規則であるにせよ。(lex)
Idyllia 12.0.5
Judice sub tanto fandi tamen accipiet jus.Quippe et ridiculis data gloria, ni prohibet fors.De membris.Indicat in pueris septennia prima novus dens.Pubentes annos robustior anticipat vox.Invicta et ventis, et solibus, est hominum frons.
PL 19, 899Bしかしこれほどの審判者のもとで、語る権利を受けるだろう。(jus)実に笑うべきものにも栄誉は与えられる、運が妨げぬかぎり。(fors)体の部分について。少年において、最初の七年を新しい歯が告げる。(dens)より力強い声が、思春期の年々に先立って告げる。(vox)風にも日にも負けないのは、人の額。(frons)
Idyllia 12.0.6
Edurum nervi cum viscere consociant os.Palpitat irrequies, vegetum, teres, acre, calens cor.Unde vigent sensus, dominatrix quos vegetat mens.Atque in verba refert modulata lege loquax os.Quam validum est, hominis quota portio, caeruleum fel!Quam tenue, et molem quantam fert corpoream crus!
PL 19, 899C筋と肉とが、固い骨を結び合わせる。(os)休みなく脈打つ、生気あり、丸く、鋭く、熱い心臓。(cor)そこから感覚は活気づく、主人たる精神がそれを養う。(mens)そして調べを整えた法則で言葉へと運ぶのは、おしゃべりな口。(os)何と強いことか、人の体のどれほどの部分か、青黒い胆汁は!(fel)何と細く、しかもどれほどの体の重さを支えることか、脚は!(crus)
Idyllia 12.0.7
Pondere sub quanto nostrum moderatur iter pes!Inconnexa.Saepe in conjugiis fit noxia, si nimia est dos.Sexus uterque potens, sed praevalet imperio mas.Qui recte faciet, non qui dominatur, erit rex.Vexat amicitias, et foedera dissociat lis.
PL 19, 899Cどれほどの重みの下で、我々の歩みを導くことか、足は!(pes)つながりのないもの。結婚においてしばしば害となる、持参金が多すぎるなら。(dos)どちらの性も力あるが、支配では男がまさる。(mas)正しく行う者が王となるのであって、支配する者ではない。(rex)争いは友情を悩ませ、盟約を引き裂く。(lis)
Idyllia 12.0.8
Incipe, quidquid agas: pro toto est prima operis pars.Insinuat coelo, disque inserit emeritos laus.Et disciplinis conferta est, et vitiis urbs.Urbibus in tutis munitior urbibus est arx.Auro magnus honos. Auri pretium tamen est aes.Longa dies operosa viro, sed temperies nox.
PL 19, 899D何をするにせよ始めよ。仕事の最初の部分は全体に当たる。(pars)賞賛は、功を成した者たちを天へ滑り込ませ、神々の列に入れる。(laus)町は学びにも悪徳にも満ちている。(urbs)安全な町々のなかで、町よりもさらに堅固なのは砦。(arx)金には大きな名誉がある。だが金の値は青銅である。(aes)長い昼は人に労苦を、だが夜は和らげる。(nox)
Idyllia 12.0.9
Qua caret Aethiopum plaga, pervigil, irrequies gens.Semper ubi aeterna vertigine clara nitet lux.De Deis.Sunt et coelicolum monosyllaba. Prima deum Fas,Quae Themis est Graiis. Post hanc Rhea, quae Latiis Ops.Tum Jovis et Consi germanus, Tartareus Dis.
PL 19, 899Dそれ〔夜〕を欠くエチオピア人の地は、不眠で休みのない民。(gens)そこでは永遠の回転のうちに、澄んだ光がいつも輝く。(lux)神々について。天に住む者たちにも単音節の名がある。神々の最初はファス、(Fas)これはギリシア人にはテミス。次にレア、これはラテン人にはオプス。(Ops)それからユピテルとコンスス〔ネプトゥヌス〕の兄弟、タルタルスのディス。(Dis)
Idyllia 12.0.10
Et soror et conjux fratris, regina deum, Vis.Et qui quadrijugo curru pater invehitur Sol.Quique truces belli motus ciet armipotens Mars:Quem numquam pietas, numquam bona sollicitat Pax,Nec cultor nemorum reticebere, Maenalide Pan,Nec Genius domuum, Larunda progenitus Lar.
PL 19, 900A兄の妹にして妻、神々の女王、ウィス〔ユノを指す。Vis と呼ぶ由来は定かでない〕。(Vis)また、四頭立ての戦車で運ばれる父、太陽神ソル。(Sol)また、戦の荒々しい動きをかき立てる、武勇のマルス。(Mars)彼を敬虔が決して、善き平和も決して動かすことはない。(Pax)また森の住人よ、あなたも黙されまい、マイナロス山のパンよ。(Pan)また家々の守護霊、ラルンダから生まれたラル〔家の守り神〕。(Lar)
Idyllia 12.0.11
Fluminibusque Italis praepollens sulfureus Nar.Quaeque piat divum perjuria, nocticolor Styx.Velivolique maris constrator Leuconotos Libs.Et numquam in dubiis hominum bona destituens Spes.De Cibis.Nec nostros reticebo cibos, quos priscus habet mos,
PL 19, 900Aまたイタリアの川々にまさる硫黄のナル。(Nar)神々の偽誓を贖わせる、夜の色のステュクス。(Styx)帆の飛ぶ海を平らにする、白い南風(Leuconotos)のリプス〔南西風〕。(Libs)そして人間の不安のなかでも、善きものを決して見捨てぬ希望(スペス)。(Spes)食べ物について。我々の食べ物も黙さない。古い習わしが持つもの、
Idyllia 12.0.12
Irritamenta quibus additur aequoreum sal.Olim communis pecori cibus, atque homini glans.Ante equidem campis quam spicea suppeteret frux.Mox ador, atque adoris de polline pultificum far.Instruxit mensas quo quondam Romulidum plebs.Hinc cibus, hinc potus, cum dilueretur aqua puls.
PL 19, 900Bそれに味付けとして、海の塩が加えられる。(sal)昔、家畜にも人にも共通の食物はドングリだった。(glans)穂をつける作物が野に満ちるよりも前に。(frux)やがてスペルト小麦、そのスペルト小麦の粉から作る粥用の粗挽き。(far)それでかつてロムルスの子孫の平民は食卓を整えた。(plebs)これは食べ物にも飲み物にもなった、粥が水で薄められると。(puls)
Idyllia 12.0.13
Est inter fruges morsu piper aequiparans git.Et Pelusiaco de semine plana, teres lens.Et duplici defensa putamine quinquegenus nux.Quodque cibo et potu placitum, labor acer apum, mel.Naturae liquor iste novae: cui summa natat fex.De Historiis.
PL 19, 900B穀物のなかには、噛めばコショウに並ぶギト〔ニゲラ〕がある。(git)またペルシオンの種から、平たく丸いレンズ豆。(lens)また二重の殻に守られた、五種類ある堅果。(nux)また食にも飲にも好まれる、ミツバチの激しい労苦の産物、蜜。(mel)これは新しい性質の液体、その上にかすが浮かぶ。(fex)故事について。
Idyllia 12.0.14
Solamen tibi, Phoebe, novum dedit Oebalius flos.Flore alio reus est Narcissi morte sacer fons.Caedis Adoneae mala gloria fulmineus sus.Perjurum Lapitham Junonia ludificat nubs.Ludit et Aeacidem Parnassia Delphicolae fors.Treicium Libycum freta Cimmeriumque secat bos.
PL 19, 900Cポエブスよ、あなたに新しい慰めを与えたのは、オエバリアの少年〔ヒュアキントス〕の花。(flos)別の花〔ナルキッソス〕の死のゆえに罪を負うのは、聖なる泉。(fons)アドニスの殺害の悪名は、稲妻のような猪のもの。(sus)偽誓のラピテス人〔イクシオン〕を、ユノの雲が惑わす。(nubs)アイアコスの子〔ピュッロスか。デルポイの両義の託宣に惑わされた〕を、パルナッソスの、デルポイに住む神の運も弄ぶ。(fors)トラキアの、リビュアの、キンメリアの海峡を牛が裂いて進む。(bos)
Idyllia 12.0.15
Non sine Hamadryadis fato cadit arborea trabs.Quo generata Venus Saturnia desecuit falx.Sicca inter rupes Scythicas stetit alitibus crux.Unde Prometheo de corpore sanguineus ros.Adspergit cautes, et dira aconita creat cos.Ibycus ut periit, vindex fuit altivolans grus.
PL 19, 900Cハマドリュアスの運命なしに倒れはしない、樹の梁は。(trabs)ウェヌスが生まれたそのものを切り落としたのは、サトゥルヌスの鎌。(falx)スキュティアの岩のあいだに、鳥たちのために乾いた十字架が立っていた。(crux)そこからプロメテウスの体から血の露が、(ros)岩々にふりかかり、恐ろしいトリカブトを岩が生む。(cos)イビュコスが死んだとき、仇を討ったのは高く飛ぶツル。(grus)
Idyllia 12.0.16
Aeacidae ad tumulum mactata est Andromachae glos.Carcere in Argivo Philopoemena lenta adiit mors.Tertia opima dedit spoliatus Aremoricus Lars.Sera venenato potu abstulit Annibalem nex.Res Asiae quantas letho dedit immeritas fraus!Ultrix flagravit de rupibus Euboicis fax.
PL 19, 900Dアイアコスの子の墓に、アンドロマケの夫の姉妹〔ポリュクセネ〕が屠られた。(glos)アルゴスの牢の中で、フィロポイメンのもとへ遅い死が来た。(mors)三度目の戦利品を、はぎ取られたアレモリカの首領〔Lars はエトルリアの王の称。Aremoricus の指すものは定かでない〕が差し出した。(Lars)毒の杯で、遅い死がハンニバルを奪った。(nex)どれほどのアジアの事柄を、いわれなく死に引き渡したことか、欺きは!(fraus)復讐の松明が、エウボイアの岩から燃え上がった。(fax)
Idyllia 12.0.17
Stat Jovis ad cyathum, generat quem Dardanius Tros.Praepetibus pennis super aera vectus homo Cres.Intulit incestam tibi vim Philomela ferus Thrax.Barbarus est Lydus, servus Geta, femineus Phryx.Fallaces Ligures: nullo situs in pretio Car.Vellera depectit nemoralia vestifluus Ser.
PL 19, 900Dユピテルの杯のそばに立つ者〔ガニュメデス〕を儲けたのは、ダルダノスの血筋のトロス。(Tros)俊敏な翼で空高く運ばれた人間、クレタの人〔ダイダロス〕。(Cres)ピロメラよ、あなたに汚らわしい暴力を加えたのは、野蛮なトラキア人。(Thrax)リュディア人は蛮族、ゲタイ人は奴隷、フリュギア人は女々しい。(Phryx)リグリア人は欺く者。カリア人は値のない者として扱われる。(Car)森の毛〔絹〕を梳くのは、衣をたなびかせるセレス人。(Ser)
Idyllia 12.0.18
Nota in portentis Thebana tricorporibus Sphinx.Nota et parvorum cunis muliebre secus Strix.De vere primo.Annus ab exortu cum floriparum reserat ver,Cuncta vigent: nemus omne viret: nitet auricomum rus.Et fusura umbras radicitus exigitur stirps.
PL 19, 901A三つの体の怪物のなかで名高いのは、テバイのスフィンクス。(Sphinx)また幼子の揺りかごに知られる、女の性の怪鳥ストリクス。(Strix)春の初めについて。年が、始まりから、花を産む春を開くとき、(ver)すべてが生気づき、森はすべて緑になり、金の髪の野が輝く。(rus)また、影を広げる株が、根からせり出される。(stirps)
Idyllia 12.0.19
Non denso ad terram lapsu glomerata fluit nix.Florum spirat odor, Libani ceu montis honor thus.Per interrogationem et responsionem.Quis subit in poenam capitali judicio? vas.Quid si lis fuerit nummaria, quis dabitur? praes.Quis Mirmilloni contenditur? aequimanus Thrax.
PL 19, 901Aもはや雪が、固まって地へ密に滑り落ちることはない。(nix)花々の香りが漂う、レバノン山の誉れである乳香のように。(thus)問いと答えによるもの。死刑の判決で刑に服する者は誰か。出頭の保証人(vas)。もし争いが金銭の件なら、誰が立てられるか。債務の保証人(praes)。ミュルミッロと組み合わされるのは誰か。互角のトラクス(Thrax)。
Idyllia 12.0.20
Inter virtutes quod nomen Mercurio? fur.Thuribula, et paterae, quae tertia vasa deum? lanx.Cincta mari quaenam tellus creat Hippocratem? Cos.Grex magis, an regnum Minoida sollicitat? grex.Quid praeter nubem Phaeacibus impositum? mons.Dic, cessante cibo, somno quis opimior est? glis.
PL 19, 901B徳のうち、メルクリウスにはどの名が当たるか。盗人(fur)。香炉と灌酒皿のほか、神々の三つ目の器は何か。大皿(lanx)。海に囲まれ、ヒッポクラテスを生んだ地は何か。コス(Cos)。ミノスの娘を悩ませたのは、群れか王国か。群れ(grex)。雲のほか、パイアケス人の上に置かれたものは何か。山(mons)。言え、食べ物が絶えたとき、眠りにより肥えるのは誰か。ヤマネ(glis)。
Idyllia 12.0.21
Tergora dic clypeis accommoda quae faciat? glus.Sponte ablativi casus quis rectus erit? spons.Quadrupes oscinibus quis jungitur auspiciis? mus.Quid fluitat pelago, quod non natat in fluvio? pix.Bissenas partes quis continet aequipares? as.Tertia defuerit si portio, quod reliquum? bes.
PL 19, 901B盾に適した皮を作るものは何と言え。膠(glus)。奪格 sponte の主格は何か。spons。四つ足で鳴き鳥の卜占に結びつけられるのは何か。ネズミ(mus)。海では浮かぶのに、川では浮かばぬものは何か。ピッチ(pix)。等しい十二の部分を含むのは何か。アス(as)〔ローマの貨幣・重さの単位。十二ウンキア〕。三分の一が欠けたなら、残りは何か。ベス(bes)〔as の三分の二〕。
Idyllia 12.0.22
De litteris monosyllabis Graecis ac Latinis.Dux elementorum studiis viget in Latiis Α.Et suprema notis adscribitur Argolicis Ω.Hta quod Aeolidum, quodque ε valeo hoc Latiare Ε.Praesto, quod E Latium semper breve, Dorica vox Ε.Hoc tereti argutoque sono negat Attica gens Ο.
PL 19, 901Bギリシア語とラテン語の単音節の文字について。ラテンの学びでは文字の長として栄える、A〔ギリシア文字のアルファと同形〕。またアルゴスの文字では最後に記される、オメガ。アイオリス人のエータ〔Hta〕であり、イプシロンの値をもつ、このラテンの E。ラテン語ではつねに短い E に当たり、ドリス方言の音を担う、イプシロン。アッティカの民が、丸く澄んだこの音で否と言う、オミクロン。
Idyllia 12.0.23
Ω quod et Ο Graecum compensat Romula vox Ο.Littera sum Iotae similis, vox plena jubens, Ι.Cecropiis ignota notis ferale sonans U.Pythagorae bivium ramis pateo ambiguis Y.Vocibus in Graiis numquam ultima conspicior Μ.Zeta jacens, si surgat, erit nota, quae legitur Ν.
PL 19, 901Cオメガに当たり、ギリシアのオミクロンをも補う、ローマ語の音 O。私はイオタに似た文字、満ちた声で命じる、I。アテナイの文字には知られず、不吉に響く〔vae(ああ)の音〕、U。ピュタゴラスの二又の道、曖昧な枝で開く、Y。ギリシア語の語では決して語末に見られない、ミュー。横になったゼータ(Z)は、立ち上がればニューと読まれる文字(N)となる。
Idyllia 12.0.24
Maeandrum, flexusque vagos imitata vagor Ξ.Dividuum Betae monosyllabon Italicum Β.Non formam, at vocem Deltae gero Romuleum Δ.Hostilis quae forma jugi est, hanc efficiet Π.Ausonium si P scribas, ero Cecropium Ρ.Et Rho quod Graecum, mutabitur in Latium Ρ.
PL 19, 901Cマイアンドロス〔曲がりくねる川〕と、さまよう曲がりを真似て、私はさまよう、クシー。ベータの分かれた形に当たる、イタリアの単音節の B。ローマの D である私は、デルタの形ではなく音を担う。敵対する軛の形をなすもの、それを作るのは、ピー。ラテンの P を書くなら、私はアテナイのローになる。そしてギリシアのロー(Rho)は、ラテンの R に変わるだろう。
Idyllia 12.0.25
Malus ut antemnam fert vertice, sic ego sum Τ.Spiritus hic, flatu tenuissima vivificans Η.Haec tribus in Latio tantum addita nominibus Κ,Praevaluit postquam Gammae vice functa prius C,Atque aliam pro se titulo replicata dedit, Q.Ansis cincta duabus erit cum Iota, leges Θ
PL 19, 901D帆柱が頂に帆桁を載せるように、私はタウ(T)である。これは気息。ごく細い息で生かす、H〔エータ〕。ラテンでは三つの名にだけ加えられる、K〔カッパ〕、その前はガンマの代わりを務めた C が優勢となったのちには、また C は重ねられて、自分のかわりに別の文字 Q を示した。二つの取っ手に囲まれたイオタが入っていれば、あなたはテータと読むだろう、
Idyllia 12.0.26
In Latio numerus denarius, Argolicum Χ.Haec gruis effigies Palamedica porrigitur Φ.Cappa fui quondam Boeotia, nunc Latium Κ.Furca, tricornigera specie, pene ultima sum Ψ.Grammaticomastiae.Elogodaedalia strides modo qui nimium trux,
PL 19, 901Dラテンでは十の数であり、アルゴスの文字ではキー。ツルの姿を示すパラメデスの文字を、これは広げる、ファイ。私はかつてボイオティアのカッパであり、いまはラテンの K。私は叉、三つの角をもつ姿で、ほとんど最後にあるプシー。文法家を笞打つ詩(Grammaticomastiae)。言葉の技巧のことを、たったいまひどく荒々しくわめき立てたあなたは、
Idyllia 12.0.27
Frivola condemnas? nequaquam: cum pretio est merx,Ennius ut memorat, replet te laetificum gau.Livida mens hominum concretum felle coquat pus.Dic, quid significent catalecta Maronis? in his alCeltarum posuit, sequitur non lucidius tau.Et quod germano mixtum male lethiferum min?
PL 19, 902Aこんな軽薄なものを断罪するのか。とんでもない。品には値があるのだから、エンニウスが記すとおり、喜びを生む gau〔gaudium(喜び)を詰めた形〕があなたを満たす。(gau)人々の青黒い心は、胆汁で固まった膿を煮るがよい。(pus)言え、マロ〔ウェルギリウス〕の『カタレクタ』は何を意味するか。そのうちの「al」は、ケルト人の語として置いた。後に続く「tau」はそれより明らかではない。(tau)また、兄弟と混ざって悪しく死をもたらす「min」〔minium(辰砂)を詰めた形か〕とは何か。(min)
Idyllia 12.0.28
Imperium, litem, Venerem, cur una notet res?Sitne peregrini vox nominis, an Latii fil?Lintribus in geminis constratus ponto sit, an pons?Bucolico sepes dixit Maro, cur Cicero seps?Vox solita, et cunctis notissima, si memores, lac,Cur condemnetur ratio, magis ut faciat lact?
PL 19, 902A支配、争い、愛欲を、なぜ一つの語が指すのか。(res)それは外国の名の語か、それともラテンの「fil」か。(fil)二艘の小舟の上に敷かれて海にあるのは、ポント〔浮き橋〕か、橋(pons)か。牧歌でマロは「生け垣(sepes)」と言ったのに、なぜキケロは「seps」と言うのか。(seps)あなたが思い出すなら、通例の、誰にもよく知られた語「lac」が、(lac)なぜ理に反するとされ、むしろ「lact」と作るべきなのか。(lact)
Idyllia 12.0.29
An Libyae ferale malum, sit Romula vox seps?Si bonus est insons, contrarius, et reus est sons.Dives opum cur nomen habet Jove de Stygio Dis?Unde Rudinus ait, Divum domus altisonum coel?Et cujus de more, quod adstruit, endo suam do?Aut de fronde loquens, cur dicit populea frus?
PL 19, 902Aリビアの死をもたらす災い〔蛇〕は、ローマ語で「seps」か。(seps)善良な者が罪なき者(insons)なら、その反対に、罪ある者は「sons」である。(sons)財に富む者は、なぜステュクスのユピテルから「ディス」という名を得るのか。(Dis)ルディアエの人〔エンニウス〕が「神々の家、高く響く天」と言うのは何によるのか。(coel)また、いかなる習いによって「endo suam do」と付け加えるのか。(do)あるいは葉について語りながら、なぜ「ポプラの frus」と言うのか。(frus)
Idyllia 12.0.30
Sed quo progredior? quae finis, quis modus et calx?Indulge, Pacate, bonus, doctus, facilis vir.Totum opus hoc sparsum, crinis velut Antiphilae; pax.
PL 19, 902Bだが私はどこまで進むのか。終わりは何か、限度は何か、そして終点は。(calx)寛恕せよ、パカトゥスよ、善良で、学識あり、気さくな人よ。(vir)この作品は全体が散らばっている、アンティピラの髪のように。もうよかろう。(pax)