アウソニウスc. 310–395

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Idyllia

Idyllium XVII 第XVII篇

Ausonius · Idyllia · PL 19, 907B · 4 sectiones

Idyllia 17.0.1

1

Est et Non, cuncti monosyllaba nota frequentant.His demptis, nihil est, hominum quod sermo volutet,Omnia in his, et ab his sunt omnia, sive negotiSive oti quidquam est, seu turbae, sive quietis.Alterutro pariter nonnumquam, saepe seorsisObsistunt studiis: ut mores, ingeniumque

PL 19, 907B

「然り」と「否」、皆が知られた一音節語をよく口にする〔est は「ある・そのとおり」、non は「否」〕。これを取り除けば、人の言葉が転がす話題は何もない。すべてはこの中にあり、すべてはこれから成る、仕事であれ閑暇であれ、喧噪であれ、静けさであれ、何であっても。ときには二つが並んで、しばしば別々に、人々の関心に立ちはだかる。気質も才能も、

Idyllia 17.0.2

2

Vel faciles, vel difficiles contentio nacta est.Sin consentitur, mora nulla, intervenit, Est, Est.Sin controversum, dissensio subjiciet, Non.Hinc fora dissultant clamoribus: hinc furiosiJurgia sunt Circi: cuneati hinc laeta theatriSeditio; et tales agitat quoque curia lites.

PL 19, 907C

扱いやすいか難しいかのいずれかに、争いが見いだしたとおりに。同意すれば遅れなく、「然り、然り」が割って入る。論争になれば、不一致が「否」を付け加える。ここから広場は叫び声で沸き返り、ここから猛り狂う競技場の口論が生じ、ここから楔形に区切られた劇場の陽気な騒ぎが生じる。元老院議場もこうした争いを駆り立てる。

Idyllia 17.0.3

3

Conjugia, et nati cum patribus, ista quietisVerba serunt studiis, salva pietate loquentes.Hinc etiam placitis schola consona disciplinisDogmaticas agitat placido certamine lites.Hinc omnis certat dialectica turba sophorum,Est lux, estne dies ergo? non convenit isthuc.

PL 19, 907C

夫婦も、子らも父たちとともに、この言葉を静かな熱意で交わす、情愛を損なうことなく語りながら。ここからまた、教説に調和した学派が穏やかな争いで教義の論争を戦わせる。ここから論理学の賢者たちの群れがみな競い合う、光はあるのか、では昼なのか、と。それは当たらない。

Idyllia 17.0.4

4

Nam facibus multis, aut fulguribus quotiens luxEst nocturna homini, non est lux ista diei.Est et Non igitur, quotiens lucem esse fatendum est,Sed non esse diem. Mille hinc certamina surgunt:Hinc pauci, multi quoque talia commeditantesMurmure concluso rabiosa silentia rodunt.Qualis vita hominum, duo quam monosyllaba versant!

PL 19, 907C

多くの松明や稲光によって光が夜の人に生じるとき、その光は昼の光ではない。それゆえ「然り」と「否」がある、光があると認めねばならないとき、だが昼ではないと言うとき。ここから千の争いが起こる。ここから、少数の者も多数の者も、こうしたことを思い巡らして、ささやきを閉じ込め、荒れ狂う沈黙をかじる。人の生活はなんと、二つの一音節語が動かしているものか。