Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Baptismo

Caput III 第III章

Tertullian · De Baptismo · PL 1, 1201C · 10 sectiones

De Baptismo 3.1

1

Hujus memores pronuntiationis, tanquam praescriptionis, nihilominus quam stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus. Quid utique ista materia tantae dignationis meruerit officium? Ut opinor, auctoritas liquidi elementi exigenda est.

PL 1, 1201C

この宣告を、いわば抗弁として心に留めながら、それでもなお、水によって作り直されるということがいかに愚かしく不可能であるかを、我々は論じる。この質料は、これほどの尊厳の役目にいったい何によって値したのか。思うに、この流動する元素の権威こそ、問われねばならない。

De Baptismo 3.2

2

Atquin plurima suppetit, et quidem a primordio. Nam unum ex his est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie penes Deum quiescebant: In primordio, inquit, fecit Deus coelum et terram.

PL 1, 1202A

しかるに、その権威は数多く備わっており、しかも初めからのものである。実に水は、世界のあらゆる構えに先立ち、いまだ磨かれざる姿のまま神のもとに安らっていたもののひとつなのである。「初めに」と〔聖書は〕言う、「神は天と地とを創った」。

De Baptismo 3.3

3

Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur (Gen., I, 1, 2).

PL 1, 1202A

「地は見えず、整えられておらず、闇が深淵の上にあり、神の霊が水の上を運ばれていた」(創世記1:1-2)。

De Baptismo 3.4

4

Habes, homo, imprimis aetatem venerari aquarum, quod antiqua substantia; dehinc dignationem, quod divini spiritus sedes, gratior scilicet caeteris tunc elementis.

PL 1, 1202A

人よ、お前はまず第一に、崇めるべき水の古さを持っている――それが太古の実体であるがゆえに。次いでその尊厳をも持っている――神の霊の座であり、当時のほかの元素たちよりも喜ばしいものであったがゆえに。

De Baptismo 3.5

5

Nam et tenebrae totae adhuc sine cultu siderum informes, et tristis abyssus, et terra imparata, et coelum rude: solus liquor, semper materia perfecta, laeta simplex, de suo pura, dignum vectaculum Deo subjiciebat.

PL 1, 1202A

実に闇は、星々の輝きなきままいまだすっかり形をなさず、深淵は陰鬱で、地は未だ整えられず、天は未だ粗削りであった。ただ水だけが、常に完全な質料であり、朗らかで単純、おのずから清らかなものとして、神にふさわしい乗り物を差し出していたのである。

De Baptismo 3.6

6

Quid quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis Deo constitit. Nam, ut firmamentum coeleste suspenderet, in medietate distinctis aquis fecit; et, ut terram aridam suspenderet, segregatis aquis expediit (Gen. I).

PL 1, 1202A

さらに言えば、それゆえに世界の配剤は、いわば調律する水によって神のもとに成り立ったのではないか。実に、天の大空を吊り支えるために、神は中間に水を分けて造り、乾いた地を支えるために、水を分離することによってこれを整えたのである(創世記1章)。

De Baptismo 3.7

7

Ordinato dehinc per elementa mundo cum incolae darentur (Prov., VIII), primis aquis praeceptum est animas proferre. Primus liquor quod viveret edidit ne mirum sit, in Baptismo, si aquae animare, noverunt.

PL 1, 1202B

次いで、世界が諸元素によって秩序づけられ、住まう者たちが与えられたとき(箴言8章)、水こそ最初に、生ける魂たちを生み出すようにとの命を受けた。この流動体が最初に、生きるものを生み出したのだから、洗礼において水が命を与える術を心得ているとしても、何の不思議もない。

De Baptismo 3.8

8

Nam ipsius quoque hominis figurandi opus, sociantibus aquis absolutum est. De terra materia convenit, non tamen habilis nisi humecta et succida, quam scilicet ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam, superstite humore, limo temperarant.

PL 1, 1202B

実に、人間そのものを形づくるという業もまた、水が協働することによって成し遂げられた。材料は地から得られたが、湿り気を帯び潤いのあるものでなければ、扱いやすくはなかった。すなわち、四日目より前に、自らの場所へと分けられた水が、湿り気を残しながら、泥を練り上げていたのである。

De Baptismo 3.9

9

Si exinde universa vel plura prosequar quae de elementi istius auctoritate commemorem, quanta vis ejus aut gratia, quot ingenia, quot officia, quantum instrumentum mundo ferat; vereor ne laudes aquae potius, quam Baptismi rationes videar congregasse.

PL 1, 1202B

もし、この元素の権威について語りうる事柄のすべて、あるいは大半を、なおも続けて述べ――それがいかに大きな力あるいは恩恵をもたらすか、いかに多くの才知を、いかに多くの働きを、いかに大きな道具立てを世界にもたらすかを語る――としたら、私は、洗礼の論理よりもむしろ水への賛辞を集めているように見えることを恐れる。

De Baptismo 3.10

10

Licet eo plenius docerem non esse dubitandum, si materiam, quam in omnibus rebus et operibus suis Deus disposuit, etiam in sacramentis propriis parere fecit; si quae vitam terrenam gubernat, et in coelesti procurat.

PL 1, 1202C

もっとも、そうすることで私は、疑う余地のないことを一層十全に示しえたであろう――神があらゆる事物と御業において整えたその質料を、御自身に固有の秘跡においても従わせたのであれば、そしてその質料が地上の生を治め、天上のことをも司っているのであれば。